Genuina Stephani Byzantini de urbibus et populis fragmenta. Abrahamus BerkeliusLatinam interpretationem & animadversiones adjecit. Accedit Hannonis Carthaginensium regis Periplus. Graece & latine

발행: 1674년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

perstet: etiam respublicae fluunt,& florentissimae civitates variam iis fortunae vicibus collabuntur:

& ut verbis Ovidii utar,

- Omnia verti

Cernimus, aitque alias visumere robora gentes ;Concidere Mae. Hurimae olim viguere civitates, quae bello & flammis deletae, vix veteres ruinas & avorum in- mulos ostendant: Plurimae censu virisque magnae cum moenibus &incolis ponto devoratae sunt,

quarum etiam nunc turrium cacumina apparent: Plurimae terrae motu ita cecidere, ut nullum ne-

12쪽

que structurarum neque memoriae vestigium remanserit. Ubi terrarum nunc septem Athenae, octodecim Alexandriae, tredecim Antiochiae, quatuor & viginti Apolloniae, novem Arsinoae, decem Aphrodisiades, tres& viginti Heracleae 8 Ubi nunc

celeberrima & veteribus decantatissima Epiri Dodone cum fatidica fago, unde columbae, uti superstitiose credebat antiquitaS, sciscitantibu oecula respondebant, & aenei lebetes ventis agitati omne punctum fecere Θ Enim

Vero non omnibuS per orbem terrarum civitatibus simul& eodem

13쪽

DEDICAT ORIA

dem tempore licet esse tam beatis , ut rebus florentissimis & aequa sorte fruantur. Hanc fortuna complectitur, illa vero in adversis sine ullo remedio permanenS, fortunam amittit, atque ita ex alterius occasu, alterius incrementum nascitur. Nam rebus

Morinorum, seculo quod praeteriit & hoc nostro, decrescentibus, Batavorum, Praecipueque L densium, fortuna Victa mutante , & ad illos munera sua d

ferente, hunc in modum accrevere, ut UrbS eorum emporium evaserit toto orbe celeberrimum.

Sed praeter mercimoniarum &

14쪽

DA DICATORI A.

artificum frequentiam , quibus Per Omnes terrarum populos inclarescit civis Lugduno- Batavus, etiam Vestris moenibus sapientiae studia & omnis eruditio conchia

ditur, & quasi domicilium fixit , quae ad illos jam pridem apices

asSurrexit, ut cum ipsa Roma ac Athenis pene ex pari de gloria contendere possit. Alii de summis laquearibus vexilla, clypeoS, aquilas, caeteraque belli insignia suspendant, alii ob res prospere gestas arcus triumphales statuant: Academia & porticus, humanitatis ossicina & liberarum animarum fanum, vestra trophaea sunt, . . a ab

15쪽

ab Albano inusitata majorum vi tute reportata. Ex illa prodeunt Dei Legati, praecones coelestium edictorum, & consultissimi Justineant, qui in tribunalibus &r stris 'de juris nodis respondent: ex illa Medicorum coloniae per totum deducuntur orbem , qui aegros re & consilio sublevant: ex illa proficiscuntur Euclides , qui

numerorum mensurarumque abstrusia pandunt, geminisque scalis ad sidera & orbes coelestes uGque animum evehunt: in illa inter tubas & lituos, ancipiti & fmrente Marte, pacis instituuntur

exercitia: in illa disputationibus,

16쪽

DT DICAT ORI A

id est, ludicris incruentae militiae certaminibus vacabatur, cum in Rheni littore esset Gallus, & n

stris cervicibus immineret. India nitidissimum ebur, thura Sabaei, Pactoli accolae aurum jactentur x Graecia & Αuinia eruditos Momni scientiarum genere imbutos: Vestrum Lugdunum mercimoniis manufactis , quae ad terrarum fines exportantur, celebre est, nec non Stoa & Athenaeo,

in quibus Viri incomparabiles Meruditissimi , ad quos studiosi

tanquam ad bonarum artium nundinationem consertim exeunctis Europae angulis m

17쪽

fluunt, ut merito dubitari ponsit, utrum ab Academia, an vero a manufactis mercibus, apud gentes alio sub sole positas, majorem nominis celebritatem indeptum sit. Scio jam illa esse tempora, quibus artes ingenuae non ita floreant, & mercatura quasi urbe fugetur: sed Vestram pro republica curam, Vestramque diligentiam & laborem in arisduis negotiis subeundis, pectusque Vestrum consilio & ingentibus meditamentis instructissimum, rebus maxime affinis felicem instaurationem, & civibus longum magnumque bonum

proin

18쪽

promittere , quis aequus rerum aestimator non facillime videt Utinam post tot nubes procellosas, quae coelum nostrum contraxere , candidissimi soles recu rant & almae pacis tempora reviviscanti At quia in hac fortunae conditione, viriumque imbecillitate, praeter Vota nihil possum, potentissimum hujus urbis Statorem precibus rogo, ut Musis &Mercurio, quibus hactenus perstitit, serenissimum fortunae vultum reddat, & adversantem magis ac magis mitiget : imo ut omnes dissicultates, quas Vosmetipsi in ejus gubernatione experimini

19쪽

mini ac siistinetis, expediat atque dissolvat. Interim vivite & Valete Proceres urbis celeberrimae, ut longum laetetur respublica, omnesque cives Vestri sentiant Vos fuisse, cum stipendiis hum nis felicissime fueritis perfuncti,&haec celeberrimi scriptorisFragmenta , cujus totum opus Praemanibus habemus, a me Latinitate donata & animadversionibus illustrata, auctoritate Vestra protegite, atque studium meum,tanquam obsequii testificationem &pignus, sereno fronte suscipite. Dabam in Urbe Patria quarto Nonarum Augusti cla Iaru LXXIV.

20쪽

Lectori Candido.

S. Ρ. D. Gemadmodum olim Marcus Tullius

Cicero Romanorum facundisiimus, de reperto a se divini Archimedis tumuis gloriabatur, quem vepribus undique θ di metis obductum urbis Syracusanae civibus indicaverat et sic inter humanioribus lite ris eruditos summo jure quam plurimis gloriari licet, se ex bibliothecarum pulverect tu defideratissima nonnunquam Pet rum monumenta bde bona eruisse, qua ab aliis aut prorsus neglecta, aut parum intel- Iecta primi omnium in publicam lucem

emisere. Verum neminem animo tam agre-

SEARCH

MENU NAVIGATION