Genuina Stephani Byzantini de urbibus et populis fragmenta. Abrahamus BerkeliusLatinam interpretationem & animadversiones adjecit. Accedit Hannonis Carthaginensium regis Periplus. Graece & latine

발행: 1674년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

AD LACTORE Μ.tabant , gloriam ac majestatem in occulto

ampli care sudentes : sic illud hominum genus usque latendo , o nunquam promendo sua , sibi laudem o gloriam qua runt. Sed iniquum illud O inhumanum

hominum genus nihil moror: unicum n Ira vita fontem togans, ut mihi porro sanitatem o otium largiatur, ct rei literaria fautores, immense hoc opere ad umbialicum perducto , videant, quid ob commmnem causam Poluerim atque tentaverim. Vale Lector Amice , ct hac Fragmenta

meis animadresonibus illustrata sine fastidio accipe, dum tibi aliud ferculum praepa

ratur. ΕΚ ΤΟΥ

32쪽

E R TOT

FRAGMENTA.

33쪽

STEPHANI BYZANTINI

DYΜ Α , urbs Achaiae, ultima ad

occidentem , quare & Callimachus in Epigrammatibus canit: π mam profectum Achaicam. Ipsa quoque regio antiquitus Dyma appellabatur, urbs vero Stratus. . Tandem vero etiam cum urbs, tum regio Dymavocatae sunt. Dicitur quoque numero

multitudinis Dymae , uti apud Apollodorum hisce verbis: Mest ab hisce centum viginti stadia urbs Dymae, quae ultima ad occidentem sita est. Civis, Dymaeus. Ephorus libro xx Iur Immisso autem in Dymam regionem exercitu, priamo omnium Dymeti terrore perculsi sunt. Et Pausanias in Boeoticis: Vim Dymaeo cursu in stadio reportanti victoriam. Et rursum: Dymaeis quidem est Minervae

a . .

35쪽

templum & imago. Et in libro primo iAb illa vero parte ad Achaiam Dymaeis sunt contermini.. Et Apollodorus, vel qui ejus scripta compendis it: Regionem tenent Dymaei. Et Philistus rerum

Sicularum libro primor Olympiade qua stadium currendo vicit oebolas fDymaeus. J Et Apollodorus libro primo

Chron1corum: Bellum impendebat Dymaris. Quare & Theopompus libro qua dragesimo scribit r Praesides erant civitatis est Syracusanis quidem Athanis & Heraclides , ex mercenariis vero ArchelapsDymaeus. Hinc foemininum Dymaea. Euphorior Tu qua possiles claustra regionis Dymaa favonio exposita. Quia ab occasu zephyrus spirat. Anti machus vero ipsam appellat Cauconidem a Caucone fluvio, ut a Dirce fonte Thebae Dircaeae dicuntur r sunt qui Asopidas vocent. Dividitur autem ab Elide iuxta Buprasium flumine Larisso.Diestur etiam Dymius, isti Boebius, Cynius. Sic Antimachus libro v Thebaidos i . . '

37쪽

BYZANT. DE URBEI. ET POP. 7 Inter hos vero prudentissimum militum ducem

τι gessisti , cum diripuistis Dymium

oppidum. . . tDYNDRSUM , urbs Cariae. Alexander lib. H , de Caria r D rum ad Dyndasum & Calynda properare. Gentile , Dyndasensis, ut Pegasensis.

DYRBAEI, gens exporrecta ad Bactros & Indiam usque. Ctesias rerum Persicarum libro decimo : Regio versus septentrionem jacet. Dymaei hi homines sertunati , & divites , de admodum justi, ad Bactriam & Indiam usque pertingunt. Hi neque injuria assiciunt, neque occidunt quenquam mortalium. Cum in via sive aurum, sive vestem , sive argentum, sive aliud quidpiam offendunt, nihil inde aus runt. Neque pisturam exercent, neque panibus Velcuntur , neque legibus, nisi Iacrorum causa , obstricti vivunt. P lentam autem tenuissimam parant quem

39쪽

i in

admodum Graeci , & fructus com . dunt.

' DYRRHA IUM, urbs Iu lyrica, Epidamnus dista ab Epidamno. cui filia fuit Melisia, ex qua & Neptuno

natus est Dyrrhachms: ab hac locus quidam in Epidamno Melissonius denominatus est, ubi Neptunus cum illa rem habuit. Post Rigonicum autem snuin urbs Lissus est, & Acrolissus, & Epidamnus Cercyraeorum opus, quae nunc Dyrrhachium similiter ac olim chersonesus, in qua sita est, vocatur, ut stribit Philo. Dexippus autem Chronicorum decimo ita loquitur: Et Macedonum Epidamnum, postea, mutata appellatione , Dyrrhachium nominatam , urbem Macedoniae magnam & fortunatam vi capiunt. Alexander autem in

sua Europae descriptione per S Dystachium ipsam appellat:

stachiique Epidamnus in maritima. terra ora sita est. 'Est & alia quaedam urbs Laconica , B una

SEARCH

MENU NAVIGATION