Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

turnae, ac multiplices Christianae Reipublicae calamitates: Pedi

spectae itidem sunt Ecclesiae, ac Religionis jacturae, collabente in dies fidelium pietate graviores. Non est propterea, quod

singulas, vobis bene illas intuentibus, recenseamus: ne profunda nimium vulnera acerbius exasperemus, ac hodiernae celebritatis laetitiam importuna miseriarum recordatione fia-nestemus. Quaecumque tamen, & quantaecumque illae sint, compertum hoc est, atque exploratum, nihil ad tanta, actam acerba mala sedanda opportunius unquam excogitari potuisse, quam propositis heroicarum virtutum documentis frigescentem populorum charitatem excitare novisque audiis

e Coelo praesidiis Christianae rei undique periclitanti subvenire. Utrumque hodie praestare dignatus est Dominus, dum eo ferme tempore, quo sic promerentibus hominum flagitiis, visitabat sil nos in virga furoris sui, ne videretur plebem λsiuam repellere, ac haereditatem suam derelinquere, per ministerium humilitatis nostrae dedit in lucem gentium, ac tutelam Ecclesiae splendidissima lumina sanctitatis, hoc est rPium Quintum Pontificem, Andream Avellinum, & Felicem a Cantalicio Conses Ibres, ac Catharinam de Bononia Virginem ; in quibus habeant fideles omnes quid intueantur, habeant Episcopi, aliique animarum Pastores impavidam Pii

fortitudinem, qua roborentur, assiduam Vigilantiam, qua excitentur, indefessos Iabores, quibus instruantur: habeant in sortem Domini vocati, sive inter seculi fluctus degentes, sive in portum religiosiae stationis recepti, Andreae, ac Felicis coelestia charismata, quae aemulentur: habeant mulieres Catharinam tam inter aulae pericula versantem, quam securioribus inclusiam septis, Christianae ubique persectionis Magistram, ac Ducem, quam sequantur: habeant omnes illustria exempla, quae imitentur: habeant sortissimum patrocinium, quo

192쪽

custodiantur . Patri itaque misericordiarum, su ac Deo totius con lationis, humiles agamus gratias, quod inter tot, quibus circumdamur, Ecclesiae, ac Reipublicie pericula, non se rit oblitus 'misereri, nec continuerit in ira sua misericordias sitas: quod quaesiverit Viros, qui siὶ interponerent sepem,& starent oppositi contra eum pro terra, ne dissiparet eam, &invenerit: quod demtim exaudiens nos H in abscondito tempestatis apertius semper monstraverit, se nobiscum vere esse velle omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Sed liceat iam nobis spes nostras, liceat nostra in Vos vota convertere, selicissmi Coelites, quorum magnis nominibus in

Sanctorum albo per nos hodie relatis, grandia fideli populo praesidia dantur, & exempla. Respicite e Coelo, ubi de vestras diam felicitate securi, sed adhuc de nostra incolumitate

liciti, sublimiores inter Spiritus ambitu syderum coronamini, respicite Christiani Orbis aerumnas, Ecclesiae vulnera, pericula Religionis; respicite calamitates nostras, quibus coinmissam Vobis hodie populi nostri tutelam debetis, curam etiam superis splendidam . Ne igitur dedignemini hanc curam , cujus proposita nobis spe inter tot adversa, quibus affligimur , tanta iam felicitate pensiamur, ut de nostris vulneribus amplicis non doleamus. Divinam, qua semper exa sistis, & nunc exardetis, ac in aeternum exardebitis, flammam cordibus nostris impertimini, ut ab illa nunquam deflect mus via, quam vestrarum fulgore virtutum ad sempiternae felicitatis domicilium, quamclarissime praemonstratis . Lenite iram Dei in sqJ furore suo terras arguentis. Romanam hanc Sedem caeterarum Magistram, & Matrem, quae vos colit , ac colendos praecipit, defendite. Circumdate hanc no-

193쪽

HOMIO AE CLEMENTIS XI.

vam Sion,& circumvallate eam; hoc est, custodite, munite, precibus firmate. Custodite potissimum, custodite Italiam vestram, Italiam, quae Vos genuit, quC VOS aluit, quae vos amavit, quae Coelo vos dedit: supernae pietatis latices, accoulestium divitiarum thesauros in populos, qui vestras laudes enarrant, emindite. Exorate demtim Omnipotentem Principem pacis, in cuius manibus sunt syJ corda Regum, & sub DI quo curvantur, qui portant Orbem, ut Christianos Principes diuturnis nimiam dissidiis inter se decertantes in pristinae charitatis compagem restituat, essiciatque, ut foederatis illorum viribus, atque animis in hac altissima terrarum specula canere posiimus classicum Coeli, non alias quam ad Regnum Christi propagandum, plaudente concilio justorum, & triumphante Religione: Unde omnis siJlingua confitcatur, Coelo etiam, & Terra transeuntibus, nunquam transitura esse verba divinae illius promissionis ; ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem Seculli.

196쪽

HABITA IN FESTO SANCTORUM APOs LORUM

PETRI, ET PAULI

Inter missarum Solemnia

IN SACROSANCTA BASILICA VATICANA

ANNO DOMINI MDCCXVII.

Agnum adeo, ac mirabile potentiae s J suaen conirtium Principi Apostolorum contulit divina dignatio, cum primum ille interro- ganti Domino Discipulos suos, quem ipsi Eum esse dicerent, fideli confessione respon-- l diti Tu es Christis Filius Dei vidi: ut si iis mirari non possimus seli Petro pro eiusmodi justissima, ac prorsus debita, imo & ab aliis edita consessione, amplisse simum illud, ac singulare praemium, quod Nobis Euangelica

197쪽

116 HOMILIAE CLEMENTIS XI.

lectio reseravit, tributum fuisse. Nonne enim etiam Nathanael vere Israelita, s J& in quo dolus non erat, priusquam ipsemet Petrus, vel alius quisquam Christum Dei Filium pronunciasset, palam, & aperte ei dixerat: Rabbi, es Filius Deit Nonne pariter, cum ascendisset Jesus in naviculam, omnes, qui in illa erant, adoraverunt sil eum, dicentes: Ve-rΘ Filius Dei est Nonne i& Martha dicenti Domino ad eam: omnis, 'inqui vivit, credit in me, non morietur in me num: credis hocὶ Consestim respondit: Utique, s=J Domine, ego

credidi, quia tu es Chrisus Filius Dei vivi, qui in hunc Mum

dum veni ὶ Nonne demum etiam Centurio, ubi vidit Christum in Cruce expirantem, libera voce clamavit: Verὰ Filius Dei erat isel Quare igitur Nathanael, tametsi primus omnium Christi divinitatem promulgasset, adeoque, ut Augustinus advertit, in primus similiter inter Apostolos recensendus videretur, non selum primus non fuit, sed nec medius , nec postremus duodenario illorum numero adscriptus invenitur Z Quare itidem, qui in navicula erant, licet Christum adoraverint, illumque Dei Filium consessi fuerint, beatia Domino minimo dicti sunt i Quare demum nec Marthae fides laudari meruit, nec Centurionis consessio celebrarit Solusque Petrus Christum Dei Filium enuncians, aeternae Veritatis testimonio beatus praedicatur, felix aedificandae NE clesiae fundamentum in novi nominis nuncupatione constituitur, coelestis Regni Claviger declaratur, ligandorumque, ac sblvendorum arbiter, manira etiam in Coelis iudiciorum suorum definitione, praeficitur Z Scrutemur, Venerabiles Fr, tres, Dilecti Filii, scrutemur singillatim rationes, ut mysterium agnoscamus. Dixit Christum Nathanael Dei Filium:

198쪽

Ho Mi LIAE CLEMENTIS XI. I 3

at simul etiam dixit Regem Isirael: Rabbi, Tu es Filius Dei: s J Tu es Rex Israel. Humanum aliquid sapere poterat Fides

illa, quae Dei Filium agnoscebat eum, quem Regem credebat. Agnovit Martha Christi divinitatem; sed tunc agnovit, cum ab eo Lagarum fratrem suum ad vitam revocandum postulabat. Adoraverunt Christum, qui in navicula erant, eumque confessi siunt Filium Dei; sed hanc ab eis consessionem naufragii timor extorsit. Hoc ipsum consessus est Centurio ; sed, ut in Evangelio legimus: Diso'terraemotu . Solus Petrus terrena spernens, coelestia respiciens, nulla caducae felicitatis cupidine illectus, nulla cujusvis discriminis formidine territus, sublimi illa consessione, quam nec caro, nec

sanguis ci revelavit, sed divinus Pater, qui in Coelis est, Apostolico cordi inspiravit, diversa opinantibus aliis, Christum Dei vivi Filium promulgavit, & credidit. Mirari itaque desinamus, si selus itidem Potrus insigne illud, ac praeclarum suae consessionis praemium meruit, quod illi Dominus largitus fuit, cum dixit: Beatus es Simon Bariona, quia

caro, θ' sanguis non revelavit Tibi, sed Pater meus, qui in Coelis es. Et ego dico Tibi, quia Tu es Petrus, ta super hane petram aediscabo Ecclesam meam: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et Tibi dabo claves Regni Coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum Nin Caelis; Et quodcumque solveris super terram , erit solutum N in Coelis. Meruit haec, Dilectissimi, meruit haec Petri Fides, sancta Fides, magnanima Fides, heroica Fides; quippe quae

omnia D Jhumanarum opinionum incerta transcendens, firmitatem petrae, quae nullis impulsionibus quateretur, accepit. At ubinam hodie intrepidam hanc, & vere Apostolicam Fi

199쪽

138 HOMILIAE CLEMENTIS XI. idem invenire poterimus t Procul, & de ultimis finibus pre- ltium eius. Heu quam degenerem adulta nunc, aut verilis annosia iam Fides, ab ea exhibet indolem, quam tenera adhuc, l& lactens, in sita spirabat infantial Quam discolor ab illo inunc tempore apparet, quo pro ea fortiter asserenda invicti l Christi Pugiles mollia omnia calcabant; aspera omnia tolera- lbanti Quam alieni sint hodie trepidi Fidelium gressus ab eorum celeri cursu, qui magisterio s*J Apostolicae illius vocis imbuti: Tu es Chrisus Filius Dei vivi: ibant gaudentes hconspectu Concilii, quoniam digni habiti fuerant pro Nomine JEm contumeliam patit obscuratum est aurum: mutatus est color optimus. Sed finem iam dolendi faciamus; atque uberem semper, & in nos ipsos perennem divinorum munerum largitatem agnoscentes, humiles potius agamus gratias Patri Misericordiarum, s=ὶ & Deo totius consolationis, qui etiam in diebus nostris primaevae Fidei instaurat exempla, donatque Nobis, ut coram intueri possimus sortem, ac constantem verae Fidei Desensorem, qui carnem, & sanguinem aeterni Patris illustrationibns obluctantem vincere novit, &quidquid Mundus aut ad dignitatem augustius, aut ad claritatem splendidius largiri potest, excelsis, ac vere Regio animi robore contempsit, ut illibatam servaret strenuam illam, linvictamque Fidem, quam Christus in Petro tot praeconiis lextulit, tot beneficiis cumulavit. Caveamus tamen, DilectiGsimi, ne hoc ipsum divinae bonitatis donum, quod tantam huic nostrae aetati lucem affert, nec ulia unquam serae posteritatis oblivione delebitur, desidiam nostram aliquando redarguat, ubi scilicet tam illustri exemplo provocati in sacrosanctae Religionis officiis torpentes inveniremur, fulgidamque

200쪽

HOMILI bE CLEMENTIS XI.

Ig9 eximiae virtutis imaginem oculis nostris objectam inerti siuspiceremus obtutu . Omni propterea animi fervore studeamus Petri Fidem, Regiam Fidem, impavidam Fidem, quam digna commendatione prosequimur, sedula imitatione comi plecti, praeclarum illud monitum Beati Gregorii assidue rei putantes, & ob oculos habentes: Ille vere VJ credit, qui exer-l cet operando, quod credit.

SEARCH

MENU NAVIGATION