장음표시 사용
161쪽
sedibus venit. In propria Venit; ad illos nempe venit, quos,
ut Augustinus ait, s J primitiis secit esse super omnes gentes;& ipsi maxime sui, quia & per carnem, quam suscipere di gnatus est, cognati. Ad eum populum venit, quem L J in Terra deserta, in loco horroris, & vastae Plitudinis invenerat : quem circumduxit, & docuit, & custodivit, quasi pupillam oculi sui. In propria venit; Non enim fecit Vialiter omni Nationi: pars Domini populus ejus: Jacob funiculus
haereditatis eius. In propria venit; In eam terram Venit, quam innumeris cumulaverat donis, quam insignium illustraverat fulgore gratiarum, quam denique prae caeteris fecerat suam, quia prae ceteris dilexerat ut suam. Sed sui eum non receperunt; licet quippe notus s=J esset in Iudaea Deus,& in Israel magnum nomen eius, venientem Judaea Deum non cognovit, & siuum Isirael Reparatorem non recepit: In propria venit, & sui eum non receperunt. Expostulante nimirtim Domino per Prophetam : Cognovit'bos postes rem suum , & asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, & populus meus non intellexit: filii alieni Vmentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, & claudicaverunt a semitis suis; In propria venit, & sui eum non receperunt. Qui tamen sui erant, & in propria venientem non receperunt, meritas tulerunt poenas sceleris sui. Obtexit s)Jcaligine in furore suo Dominus filiam Sion: effudit, quasi ignem, indignationem suam: congregavit supers Heam mala, & sagittas siuas complevit in ea. Facta est quasi Vidua Domina gentium: lugentes viae ejus: Sacerdotes ejus gementes zVirgines eius squalidae. Jacuerunt Urin terra soris puer, &senex. Foris vastavit eos gladius, & intus pavor: Occisias
162쪽
est in Saninario Dobaini Sacerdos, & Propheta. Liberorum carne nutritis Matribus datus est cibus ipsa seme crudelior. Exilio, ferro, Caede, ruina mulctatus est ingratus populus, sinε Rege, sine Regno, sine templo, sine Deo, per ῆrdes,& lacrymas, in opprobrium gentium, in execrationem sieculorum, Leda vivacitate duraturus. Has dedit Israel poenas, eo quia non cognoverit tempus visitationis suae; Hanc cri minis sui accepere mercedem, qui sui erant, & in propria venientem non receperunt. Abstulit ingratis Dominus, quod dederat gratis, ablatumque ab eis Regnum Dei re
didit genti facienti fructus eius. Sed quid iam acrilis, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, quid jam acrius miserae gentis
plagas exasperamus. Quid prolixius Judaeorum noxas exagitamus , illosque venientem in propria Dominum non recepisse criminamurὶ Culpas emendemus nostras, taceamus alienas; neque enim adeo levia sunt, quae peccamus, ut alio rum reminisci crimina, nostra praeterire possimus. Nonne ad nos venit, ac veluti in propria venit, qui missus' est ad oves, quae perierant, domus Istrael ρ Venit, ad nos venit, quippe quos de ροὶ tenebris vocavit in admirabile lumen stium: ad nos venit, in quos tam ingentia Coeli, terraeque contulit heneficia et ad nos potissimum venit, quos in hac verae Religionis arce illustrioribus Ecclesiae sponsae suae ministeriis addixit. Et tamen, licet tot, tantisque nominibus ii simus, in propria venientem ingrati non recipimus, ac morum pravitate nostrorum neserie repellere non erubescimus. Quid iam mirandum est, si tot amigimur malis, quae peccata nostra super nos congregarunti Vidit, Dilectissimi, vidit Dominus, &ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui, & filiae. Defleamus igitur culpas, pro quibus haec pa
163쪽
timur; Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus: & quod nequiter egimus, flendo puniamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, & cordis nostri d ritiam ipsa iam, quam patimur, poena disibivat. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per Prophetam clamat : Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat. Si enim nobis propter increpationem, & correctionem D minus Deus noster modicum iratus est, reconciliabitur iterum servis suis, si dignos poenitentiae fructus faciemus. Dilexit nos prior Deus, quia, clim adhuc inimici essemus, Christus pro nobis natus est, pro nobis moriturus; si igitur amure t 4 pigebat, saltem redamare non pigeat: nimis durus est animus, qui amorem, si nolebat impendere, recuset repe dere . In propria venientem non reiiciamus, sed humili, ac Contrito corde recipiamus: Praeveniamus iaciem βὶ eius iα .confessione, & sicut Propheta admonet: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum: cognoscamus denique tempus visitationis nostrae, ut, nascente Domino, gloria ' sit in altissimis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis.
166쪽
HABITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
ejus, re Petro, quia praecedet vos in Gai Leam, ibi eum videbitis. Magnus est testis, qui accedentibus hodie ad Christi tumulum Euangelicis mulieribus Christum surrexisse denunciat: Surrexit, non est hic. Aspectus ejus sicuti fulgur, & vestimenta eius sicut nix, esse illum e Coelitibus aliquem satis ostendunt. Supra hominem
167쪽
is est, quo vissi animosa pietas obstupescit, & pavet: Vid runt juvenem sedentem in dextris coopertum sold eandida,
Sobstipuerunt. Jubentur ab illo mulieres omnem, quo correptae fuerant, timorem excuteret Nolites')expavescere. Ingens sepulchri revolutus lapis devictae mortis est triumphale trophaeum: Et respicientes sit viderunt revolatum lapidem; erat quippe magnus valde. Apertum, & vacuum est monuis mentum, quod obsignatum fuerat cum custodibus: Ecce D.
cus, ubi posuerunt eum. Trementis terrae vox, quae nuper morientem edixerat, redivivum nunc indicat Dominum: Et ecce Fuerraemotus factus es magnus. Insuetae rei novitate
perculsi exterriti sunt coloris,'facti sunt velut mortui:
tot scilicet, ac tantas fuere miracula, quae viderunt, ut &ipsi Dominicae resurrectionis testes esse possent, si vellent vera nuntiare. Sed quid adhuc quaerimus testes ὶ Angelus est disertius jam repetamus, & claricis Angelus est e Coelo descendens, qui Christum surrexisse testatur: Surrexit, nones hic. Quid iam amplius quaeri, aut desiderari potest, ut Christus revixisse credaturi Partim tamen haec sent, magna licet sint, & mirabilia: parsim haec sunt, nisi Christus ipse cernentibus omnibus redivivus appareat. Surrexit, non est hic; praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Parum est, Venerabiles Fratres, Dilem Filii, partim est, Christum veresurrexisse, nisi vere itidem surrexisse videatur. Surrexit: V,
debitis. Vere Christus surrexit, vere etiam apparuit: nec se mel tantum, aut uni; sed sepius, ac multis apparuit; ut qui ab omnibus visus fuerat e ligno pendens, ab omnibus etiam videretur revocatus ad vitam . Surrexit: Apparuit. Grandi erudiamur exemplo, quod nobis monstratum est: ut quo
168쪽
modo Chrisus surrexit, ita ae nos ambulemus; ambulemus ea via, 'in qua Christus ipse ambulavit; ita scilicet nos gerentes,
ut non modo cum Christo, tanquam membra cum capite, veris consurgamus, sed & ab omnibus vere cum Christo consurrexisse videamur. Debemus hoc Deo: debemus Mundo: debemus Nobis. Debemus Deo, ut ad illum, a quo palam peccando recessimus, palam etiam per poenitentiam reverta mur. Debemus Mundo, ut quibus olim, nondum deposita antiqui hominis sarcina, scandalo fuimus, induentes iam novum hominem veteris expurgatae vitae splendidum exhibeamus exemplum. Debemus Nobis, ne ficte, aut simulath agere aestimemur, quod absconditum esse volumus, neque
epulemur in fermento malitiae, ac nequitiae, sed in azymisonceritatis, V veritatis. Si igitur verε consurreximus cum Christo, vere etiam cum Christo appareamus. Quomodo enim eum vere cum Christo surrexisse putabimus, qui cum Christo redivivus videri aut confunditur, aut Veretur rQuomodo dicemus vere illum esse cum Christo, qui ad Christum pertinere aut erubescit, aut metuiti Metuunt prinsecto ad Christum pertinere, qui despici verentur, si mala libenter tolerent, si nullam iniuriarum ultionem quaerant, si possessa relinquant, si diligant inimicos. Metuunt surrexisse cum Christo, qui irrideri timent, si pietatem colant, si peccandi pericula declinent, si stantes labi caveant, si lapsi exurgere concitantur. Nonne hoc est Christi exempla, Christi Euangelium, Christi nomen erubesceret Recusat ελ esse in corpore, qui Mundi opprobria timet sustinere cum Capite.
Non ea sane sustinere timuit poenitens Magdalena, tanto charitatis ardore succensa, ut etiam inter 'epulas flere non
169쪽
erubuerit. Sustinere neque illa timuit Propheta Regius, qui propterea fidenter Domino dicebat: Quoniam propter te susinui opprobrium t operuit confuso faciem meam. Confusio haec est adducens gloriam, & gratiam. Hac itaque consu-sione contempta, ne timeamus facies hominum obloquentium uiniqua, de quibus idem Propheta locutus est: detrihebaret mihi, quoniam sequebar bonitatem; timeamus faciem Christi vivos, & mortuos iudicaturi, quippe qui, cum venerit in Maiestate sua, erubescet D J illos coram Angelis
suis, qui eum coram hominibus erubuerint. Nec ullum iniquo huic rubori patrocinium quaeramus ab illis Christi monitis, quibus a fermento Pharisaeorum, quod eli hypocrisiis, cavere nos iussit; non enim nefas ' est bona, quae fac, mus, ab hominibus videri; nefas est illa fieri, ut videantur. Decipit nos dolis suis humani generis hostis, nec raro, pu riori luci obducta nube tenebrarum, retrahit nos a Virtute, quam finitimi vitii objecta imagine criminatur, impiosque nos esse iacit, ne videamur hypocritae . Sit ergo opus in publico, quo nos potissimum in sortem Domini vocati, ac Ecclesiae Dei Ministri, praebeamus aliis vitae sanctioris exemplar maneat intentio in occulto, qua nimirum Deo, non hominibus placere studeamus. Sic Pater credentium Abraham filium suum, non ut ab hominibus videretur, sed ut Deo obediret, immolaturus, adhuc tamen iussus fuit a Domino non latebras quaerere, sed terram visionis adire, & in ea montem, in quo ab omnibus videri posset, conscenderet Tolle Diium tuum unigenitum, quem diligis, Isaae, H vade in temram visonis: atque ibi osseres eum in holocausum super unum montium, quem monsravero tibi. Ne erubescamus, DilectiGsimi ,
170쪽
simi, divinae voci obediret Sacrificemus Deo in terra visionis: astendamus in montem; pudeat mori, non resurgere: pudeat in sepulchro jacere, non lapidem sepulchri revolvere: pudeat peccati vinculis alligari, non lvi. Consurgamus vere cum Christo: appareamus vere cum Christo; &s J qui Paschalia festa venerando agimus, haec ipsa, Iargiente D mino , moribus, & vita teneamus. Sic enim , cum Christus apparuerit vita nostra, tunc & nos apparebimus cum ipso in gloria.
