Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

173쪽

HOMILIAE ELEMENTIs x I. II

PETRI, ET PAULI

Inter missarum Solemnia

IN SACROSANCTA BASILICA VATICANA

ANNO DOMINI MDCCIX.

Uaerenti Domino, quem dicerent homines esse filium hominis, responderunt Discipuli: s JAlii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Pro phetis. Cum vero ab illis subinde exquireret, quem ipsi eum esse dicerent, omnium nomine Princeps illorum Petrus una voce respondit L J Tu es Christus filius Dei vivi. Hoc scilicet inter homines,

idest

174쪽

118 HOMILIAE CLEMENTIS M.

idest seculi hujus asseclas, ac Discipulos Christi, discrimen intercedit, ut illi distanis aeque animis, ac vocibus senaper. inter se dissideant: hi vero concordi non mineis mente, quam lingua, idem omnes sentiant, idem omnes dicant, idem omnes velint. Η 'symbolum est Venerabiles Fratres, Dilecti Filii hoc symbolum est, quo veri noscuntur Christi Discipuli. In hoc,'in hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis: In hoc: non in vobis collata coelitus super Daemones potestate, non in tot impiis Ethnicae superstitionis subversis

stimulacris, non in tot divinorum arcanorum revelatione, non

in tot linguarum mirabili peritia, non in tot gentium multiplici conversione, non in tot patratis, natura admirante , prodigiis, non in tot patienter toleratis suppliciis. In hoc cognostrent omnes, quia Discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim, aiebat Apostolus, sulinguis hominum loquar, & Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Si habuero prophetiam, & noverim mysteria omnia, & Omnem scientiam; si habuero omnem fidem, itaut montes trans feram: charitatem autem non habuero, nihil sum. Si cliC tribuero in cibos pauperum Omnes facultates meas, si tradidero corpus meum, itaut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Hinc idem Apostolus Corinthiis scribens, se illis loqui nori posse, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, protestatiar.

Cum enim, H inquit, sit inter vos zelus, & contentio, nonne carnales estis, & secundum hominem ambulatist Jam vero, si Zelus'carnales iacit, notat hic magno cum pavore Chry-

175쪽

istomus, & non sinit esse spirituales, etiamsi prophetent, &alia faciant mirabiliat quando tanta non adfuerit gratia, quinniam in loco nostra collocabimus i Clim sit inter vos zelus,& contentio, nonne carnales estis, & secundlim hominem ambulatis In hoc igitur, in hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, nec sane secundcim hominem ambulantes, si dilectionem habueritis ad invicem. Illa est haec mutua dilectio, qua veluti singulari nota, ac insigni indicio, hreliquo hominum coetu sectatores suos secerni volens Reparator noster, aeternum Patrem suum enixe rogavit, ut tam

ipsius Discipuli, quam illi, qui per eos in ipsum erant credituri , omnes unum essente Non pro L J eis rogo tantam, sed& pro eis, qui credituri Cint per verbum eorum in me: ut &omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te, ut &ipsi in nobis unum sint. Illa est haec mutua dilectio, ex qua illud unum conflatur, & efficitur coelestis Sponsi oculis gratum adeo, & acceptum, ut ab illo cor suum vulnerari sentiat, atque depraedicet: vulnerasti 'λ cor meum Soror mea Sponsa in uno oculorum tuorum, & in uno crine colli tui. Illa est haec mutua dilectio, quae pusillum fidelium gregem, latentem prius, ac timidum, tam valido suarum afflatu flammarum roboravit, ut per illatas sibi a Tyrannorum rabie clades, ac mortes, mori dedisceret, viveretque felicius, cum esset multitudinis credentium cor unum, & anima una. Illa est haec mutua dilectio, per quam Sancta Dei Ecclesia, pulchra, & decora, sicut Ierusalem, terribilis etiam ostem clitur, ut castrorum acies ordinata: sicut enim castrorum acies tunc terribilis redditur, clim ita fuerit undique cir-

i l cantis. c. . v. .

177쪽

HOMILIAE CLEMENTIS xl. I 2Ihisce querelis silentium indicere. Durant adhuc nimium a contentiones, & jurgia: utinam parvulorum essent, & non Gigantum: Rixantur adhuc in utero Matris discordes Filii, in hoc concordes, ut Matris viscera dilanient; unde illa acerbius, ac alias unquam, exclamare compellitur: si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipereὶ Filii, Ec

clesiae Filii, dilecti Filii, illustres Filii: jam nostra ad vos

convertitur oratio. Fulget Ecclesia vestrarum luce virtutum, sicuti Regina s J in vestitu deaurato circumdata varietate. In veste J ista, ut Augustini verbis utamur, varietas sit, scissura non sit. Vos lapides estis, quibus Sanctua-l rii moles consistit; non potest non periclitari aedificium, si lapides disiungi contingat. Estis invicem siJ membra; non potest concordiam habere cum capite, qui discors voluerit esse cum membris. Estis invicem fratres; non potest apud Summum Patrem in numero Filiorum haberi, qui in Fratrum charitate non fuerit. Ne igitur ambuletis secundum homines, quorum Vana semper sunt, incerta, fallacia, ac discordantia iudicia: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii verb Jeremiam, aut unum ex Prophetis; Una Petri lingua loquamini, ut non in contentione,& aemulatione, sed id ipsum sy dicatis omnes, ac sitis persecti in eodem sensu, & in eadem sententia; unanimes idem ' sapite, cor unum, & animam unam, adeoque & vocem unam habentes, non 'in quae sua sunt, singuli considerantes, sed ea, quae aliorum, Pliciti demum servare unitatem

SEARCH

MENU NAVIGATION