Theses iuridicae, ex materia de regalibus collectae quas ... defendendas suscepit ... Ferdinandus Khuen a Belasi, ... praeside ... Nicolao Everhardo canonum professore ordinario ..

발행: 1584년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

potestas constituendorum Magistratuum, ad iustitiam expediendam: argentaria, palatia in riuitatibus consuetis, piscationum reditus, salinarum,sbona commintentium crimen Maiestatis , Odimidium thesauri in loco Caesaris inuenti non δε-ta opera, vel loco religioso si

data opera totum ad Gum pertineat.

THESES

12쪽

THESES EX MATE

RIA DE REGALIBUS COL-

VM INTER CAETERA

Iura, quae ad conseruandum Rei pub.statum,eiusdem* onera subleuanda spectant, non minimum' imo principem quasi locum obtineat Ius Regalium, eo quod circa res maximi momenti Uersetur, neminem credimus dubitaturum, quin haec de Regalibus materia dignissima sit,quae publice ad disputandum proponatur.

C A P. I.

DE REGALIBUS IN GENDre, qua, s cuius illassint,' Unde

originem traxerint.

EG A LIA SIUE REGALI

um nomen multiplex est,& Varia passim significat. Quadoss enim hoc NOB 3 mine

13쪽

mine comprehenduntur seuda omnia, Imperatoris seu Regis beneficio concessa. Quandoque solum seuda Regalia maiora , cuiusnodi sunt Ducatus,Comitatus, Marchiae.InterdumEcclesiastica duntaxat maiora & primaria beneficia, qualia sunt Archiepiscopatus, Epistopatus, Ab-hatiaeδε similesPraelaturae,huius nominis appellatione Veniunt, propterea quod olim solius RGgis concessione ac munere conferebantur. Inter

dum hoc nomine significatur Ius ipsumato a toritas, Regalia seuda, bencsicia, caeterat Iura sistalia, conferendi. Denique etiam Regalium vocabulo siunificantur instania , & ornamenta Imperatoriar siue Regiae inaugurationis, qualia sunt Corona, Sceptrum,Regia indumenta,GlO

hus aureus, Sc similia in his usurpari solita.

III.

Nobis tamen hoc loci animus non est, sin gulas istas significationes latius persequi,cum dis sputatio nostra de illis tantum Iuribus Regalibus sit instituta, quae per Imperatorem Fridericum recensentur in tit. Quae sint Regalia. IIII. Regalia igitur, de quibus hic acturi sumus. illa sunt Iura, quae Imperatori Romano concensa Sc reseruata sunt in signum supremae potesta-

14쪽

tis ac praeeminentiar, R in praemium immens limboris,curarum & sollicitudinum, quas pro Romano Imperio eius , pace & tranquillitate com seruanda sustinet.

Et dicuntur Regalia a nomine Regis, propterea quod Feudistic Imperatore ut plurimum Regem appellant, eo procul dubio moti, quod

Fridericus Imperator Romanorum, autor tit

li Quae sint Regalia, idem etiam Rex fuit Sicialiae,eum p titulum & constitutionem suam in ibio quoque regno edidit & publicari fecit.

VI. Haec porro Iura Imperatori Romanorum ut summo Principi reseruata, partim solam eiuS dignitatem ac supremam potestatem respiciunt,

qua nimirum ipse selus facere potest, quod nubii alia permissum est . Qualia sunt legitimare spurios, creare Tabelliones, famae & honoribus restituere, & alia similia, De quibus pariter a no- his hic nihil dicetur. Latissima quippe est Summi Principis potestas. v II. Alia vero sunt quae utilitatem Imperatoris&fiscum eius praecipue concernunt, Qualia sunt quae habentur in tit. ae sint Regalia in vin

15쪽

m. Feud. Et de his principaliter haec nostra instituta est disputatio. VIII. Causa autem introducendi hanc reseruationem Iurium Regalium pro summo Principe, fuit ea Partim, ut emolumenta quae inde ad fio cum Imperatoris perueniunt, essent quasi Pra: mium quoddam,pro curis & laboribus quos Reipub.causa&pro iustitia subditis administra da sustinere cogitur, partim vero ut huiusmodi Iura & ex eis prouenientia commoda, aliis fiscalibus Imperatoris redditibus coniuneta,nerui essent, ad ferendum onera, & procurandum necessaria quaeque pro defensione Imperia ac sub ditorum eius , & conseruatione securitatis ac

tranquillitatis in Republica & Imperio Roma

Qua autem ratione ista Regalia ad Impera torem Romanorum spe fiant, eadem N ad alios Reges ac Dominos superiorem non recognos centes pertinent,sicut etiam de consuetudine se uari videmus.

16쪽

CAP. II.

INTER REGALIA si E

numerentur.

NT ER REGALIA IGI

tur haec primo loco recensentur Ar mandiar, cuius vocabuli variae per

D D. adducuntur significationes. Sed nos hoc loci existimamus Armandias intelligi de arma mentariis publicis, quae licet barbaro vocabulo ) sic dictae fuerunt ab hominibus seu militibus armandis,qudd in istis armamentariis militibus

in expeditionem mittendis arma idonea trade bantur,itaque milites armabantur. XI.

Secundo viae publicae, quae sunt in solo publico, & per quas iter patet uniuersis hominibus ac toti populo,inter Regalia numerantur.

Publicae autem ad differentiam priuatarum viarum dicuntur. Istae enim non sunt de Regalibus,sed Iuris priuati eorum,quorum gratia sunt constitutae. C Co-

17쪽

XIII. Cognoscuntur autem viae publicae a priua tis ex eo, quando Utrum p caput, siue Utracp extremitas viae pertingit ad aliam viam publicam, quod in priuatis non sit, ubi stmper una saltem extremitas ad priuatum locum tendit. XIIII. Porro cum viae publicae ad eum spectent, qui habet Regalia in illo loco, consequens est, Ut ad eum,qui Regalia habet, spectet etiam cognitio & punitio delicti in via publica commissi, licet alioquin Territorium eius regionis Pertineeat ad alium.

Quemadmodum etiam ad ipsum pertinet curare , ut viae sint tutae a latronibus & mala. factoribus. XVI. Et cogitur etiam emendare damnum , si

quod in via transeunti illatum est per praedo

Si tamen id contigerit in via solita & communiter usurpata, alias si quis per insueta loca transiens damnum a praedonibus acceperit,d P minus

18쪽

minus ad quem Regalia spectant, id emendare

non tenetur.

XVIII. Tertio, item flumina Nauigabilia,& ex quia II Lbus fiunt nauigabilia, summo Principi sunt reo

seruata. XIX.

Quod est intelligendum de fluminibus

publicis. Nam priuata a caeteris rebus priuatis, nihil disserunt. XX. Numerantur autem haec inter Regalia ratione supremae iurisdictionis, quam Imperator vel Rex in his peculiariter sibi reseruatam ha-

het. XXI.

Absque enim ipsius permissione in flumine publico nihil facere & ne aquam quidem ipso

vetante ducere licet. XXII. Ratione vero defensionis, seu protectionis ut quidam volunt flumina publica de Re galibus non senticum hac ratione inspecta plurima alia de Regalibus censeri deberent, quae tamen inter Regalia nemo Vnquam numerauit.

19쪽

Nec ratione proprietatis ad Imperatorem vel Regem spe stantis ut existimauerunt at 3 I cum verius sit proprietatem publicorum fluminum eius esse populi ubi fluunt. XXIIII. Nihilominus tamen usus horum fluminum publicus est, quemadmodum 8c Mare, littora maris, ac fluminum ripae, in publico sunt vlu, S aeque omnibus patent, utcunque proprietasN Regalia fluminum publicorum ad alios spectent XXV.

IIII. Quarto N portus inter Regalia numeran tur,eadem ratione,qua flumina. XXVI. Licet enim portus publici sint, Sc proprie tates eorum eius sint populi,Ubi sunt portus. XXVII. Tamen Imperator in his sibi specialiter habet reseruatam supremam iurisdietionem, ita, ut non minus circa portus, quam circa flumina disponere positi. XXVIII. Nec minima huius reseruati Iuris utilitas

20쪽

est, ipsum vectigal, quod soluitur non tantum in portu, sed etiam in transitu per pontem, quod appellatur portorium, & speetat ad supremum Principem, tanquam Ius Regale.

XXIX. Ni si vel ipsius Imperatoris concessione vel praescriptione sit aliis acquisitum. XXX.

Est autem portus ex Vlpiani descriptione, conclusus locus, quo importantur merces Scinde exportantur, ubi & statio nauium est conclusa atque munita, Ut a ventis sint tutae. XXXI.

Quinto deinceps Ripatica quae nihil ali- Rud sunt, quam gabellae quaedam, seu vectigalia, quae riparum ratione per luuntur ad Impcr torem Regalium iure pertinent. XXXII. Quanquam enim riparum usus sit publicus, ipsius autem ripae proprietas eorum dominorum, qui iuxta ripas praedia possident. XXXIII. Adeo quod et arbores in ripis nator,& seu ctus ex cis proucnientes sint eorum dominorum, quorum praedia ripis adiacent.

SEARCH

MENU NAVIGATION