장음표시 사용
31쪽
Nono insuper bona vacantia Fisco Impera toris reseruata sunt ex L. Iulia, quam Vlpianus I. C. n suis fragmentis Caducariam vocat. L X XIX. Quo loco bona vacantia intelligimus illa, quibus post mortem nullus haeres exis tit,hoc est, Ubi deficiunt ascendentes, descendentes, agnati, cognati,aut ali j legitimi succestares. LXXX. Hoc nomine bona vacantia disserunt ab haereditate iacente. Nam licet in bonis haeredita tis iacentis,nondum appareat aliquis haeres, spes tamen ς expostatio cst, aliquem ex legitimis successoribus haereditatem aditurum. Sed va cantia bona tunc esse dicimus, quando futuri ali cuius haeredis nulla spes amplius superest. LXXXI.
Quod etiam Ius porrigitur ad Collegium deficiens, nam illo dissoluto absi successioribus, bona quaecunque Collegium habuit, deuoluuntur ad Fiscum. LXXXII. Ista* deuolutio & translatio ad Fiscum Imperatoris,fit ipso Iure,adeo, ut necessaria non sit
32쪽
st aditio, sed statim atq3 bona vacant,dominiu meorum Fisco acquiratur. LXXXIII. Possessio autem Fisco non quaeritur , nisi facta per Fisci officiales incorporatione Zc occupatione eorundem bonorum. LXXXIIII. Ac tunc quidem Fiseus bona eiusmodi capit non ut haeres haereditatem , sed ut Fiscus bona Uacantia. LXXXV. Ex quo infertur, quod Fiscus etiamsi in uentarium non secerit, tamen non teneatur Creditoribus defuncti ultra vires occupatorum bo
LXXXVI. Quanquam teneatur ad praestandum &subeundum ea onera, ad quae bonorum suorum nomine tenebatur is,cui Fiscus succesiit. LXXXVII. Nee debet Fiscus, aut eius ossiciales, cum per delatores bona uti vacantia Fisto nunciata sunt, in ea continuo inuolare, sed proclamationem , seu denunciationem, siue citationem albCuam in publico ante omnia proponere, ut si
33쪽
quis sorte sit,qui ad defuncti successionem l us lihi competere existimet, is intra terminum conυ petentem ad hoc praefixum compareat, ac de Iure suo legitime doceat. . LX XXVIII. Fiscum etenim non decet afferre praeiudi cium ex occupatione bonorum illis,qui alioquin vel ex testamento,uel ab intestato quocunt Iure succedere pollent defuncto. LXXXIX. Postquam vero tempus praestitutum in Proclamate effluxit, tunc demum regulariter Omnqs successionis Ius praetendentes habentur Pro exclusis ,ita,ut Fisci officialibus libera sit facultas ea bona,quae apparent Vacantia, OccuPandi, dc Fisco Imperatoris incorporandi. XC. Praeter tamen eas personas, quae ad succepsionem defundii,siue ex testamento, siue ab inte stato vocantur inter quas ultimo gradu collo' cari solent vir&vxor non pauci ali j reperiun tur, qui Fiscum bona tanquam vacantia occuP
Namque aliquo mortuo ex Doctoribus
34쪽
unius Collegii abscis haeredibus, ad ipsu COII i-um Doetorii excluso Fisco bona eius deserutur. XCII. Sie studioso absq3 haeredibus in uniuerΩ-tate defuncto, ad bona eius uniuersitas admittitur, Fisco excluse. XCIII.
- Idem dicendum est de aliis Collegiis licitis, de quibus plura exempla ponuntur in L. 2. toto tit. C.de haered. decurio. ubi Bald . & alii ad multa similia idem extendunt. XCIIII. Sed & tutor pupillo sine haeredibus mO tuo, Fiscum a pupilli successione excludit.
Ciuitas autem ciue suo absi haeredibus dea funesto, ad bona eius non admittitur, sed ad Flocum illa pertinent. XCVI. Deniq3 8c ob temporis cursum Fiscus a petitione honorum vacantium excludi potest,per bonorum possessores. XCVII. Sed hoc varie. Nam siquidem Fisco denunciata fuerunt bona,& debitor a denunciatione
35쪽
destitit, tunc quadriennio a tempore nunciatio nis elapis, possessor est tutus contra omnes deferre volentes. Nec quaeritur, Utrum cum virulo,
aut bona fide postideat,nisi primus delator uicerit praeuaricatuS. XCVIII. Sin autem Fisco bona non fuerint nunciaeta,tunc per eum,qui non possidet cum titulo hona fide, non aliter excluditur Fiscus, quam spatioviginti annorum,computando ex eo temPore,quo bona vacare coepeI unt. XCIX. Quod si quis cum titulo & bona fide ea pos sideat, tunc eiusmodi bona praescribuntur tempore communi in praescriptionibus definito,hoc est, si mobilia sunt spatio trium annorum, si immobilia decem annorum.
X. Decimo reseruantur summo Principi ea, quae quibusdam ut indignis per leges auferun
36쪽
Haec* multum disserunt a Caducis, Nam Caduca bona sunt ea , quae mortuo Testatore Priusquam acquirantur his quibus relicta sunt, deficiunt. CIII. Ereptilia vero sunt illa quae iam sunt acquisita, sed post acquisitionem rursus ut indignis
ausseruntur. CIIII.'Praeterea Caduca, licet olim ad Fiscum quoiu pertinuerint, hodie tamen non pertinent, sed apud haeredem remanent, cum onere tamen eis adscripto,Iure Caducorum ex noua Iustiniani constitutione sublata.
At Ereptilia , siue ea quae ut indignis ausinseruntur etiam hodie ad Fiscum Imperatoris spe- .ctant. CVI.
Ob multas vero causas bona ut indignis ausseruntur, & Fisco vendicantur, De quibus integri sunt tituli.T& C. de his quibus ut indig. ad quos remittimus.
37쪽
In casibus tamen nonnullis bona ut indiagnis ablata,non ad Fiscum pertinent sed specialiarer quibusdam conceduntur. CVIII. Quorum unus est, quando Legatarius,qui Testamento tutor datus est filio testatoris, tute lae onus recusat: ei namq3 ut indigno Legatum auffertur , & relinquitur filio Testatoris cuius utilitates desertae sunt. CIX. Nisi euidenter Testator expresserit, Velle sedare Legatum,etiamsi Legatarius fili j tutelam non administrauerit, tunc etenim Legatum huic Legatario non austertur. CX. Alter casus est, cum Legatarius vel Fidei commissarius celauit tabulas testamenti,quae postea emerserunt in lucem. Is enim Legatum vel
Fideicommissu sibi relictum ut indignus quidem perdit, Sed huic ablatum haeredi applicatur, vel ei personae, cuius fauorem respicit illa causa, pro pter quam ipsi ut indigno bona ausseruntur.
Item si haeres rogatus restituere, non adeat
38쪽
haereditatem,donec postulate Fideicommissario per Praetorem adire ac restituere cogatur,perditis velut indignus quartamd rebellianicam,quam alias deduccre potuisset, ea spad Fideicommissarium,non autem ad Fiscum deuoluitur. CXII. Porro si puella Tutori vel Curatori suo aut eius filio vel Nepoti nupserit,ei* aliquid do Naucrit, sic donatum ut indigno austertur: non tamen Fiseo, sed ipsi puellae restituitur. CXIII. Deniq; si maritus Uxorem suam occiderit, eo casu quo alias ipsa mortua, dos apud maritum remansura fuerat,dos ei ut indigno austertur,&haeredibus Uxoris redditur. CXIIII. His addunt nonnulli casum L . i. C. de s
cund. Nup. Ubi mulieri nubenti intra annum tu etias,tanquam indignae aust erutur omnia ea quS a primo Viro titulo haereditatis, Legatorum, Fideicommissorum , suprema voluntate rellisto rum,uel mortis causa donationum fuerat consecuta. Haecque ablata haeredibus mariti vel cohaeredibus aut ab intestato succedentibus ven
dicantur. Sed nos hanc poenam secundo
39쪽
nubentis mulieris, Iure diuino sublatam ceme
CXV. Vndecimo Fisco Imperatoris reseruantur bona contrahentium incarsias nuptias. CXVI. Incaestas autem nuptias h dicuntur conti a here, qui uxorem duxerunt Unam ex his,quas te gibus aut moribus prohibemur uxores duce
CXV II. Qui quidem sic contrahentes ultra bonorum confiscationem, etiam alias poenas legibus definitas sustinent. CXVIII. Si tamen is,qui eiusmodi nuptias contraxit, ex priori forte matrimonio filium aut filios vel filias, Nepotes aut Neptes , vel Pronepotes aut Proneptes habeat, tunc illis bona patris relinquuntur , Fisco nihil Iuris in eis sibi vendicante, sic tamen ut patri alimenta praestent. CXIX. Quibus non extantibus bona contrahemtium Fisco applicantur.
40쪽
CXX. Haec autem poena constscationis honorum procedit solum in eo,vel iis,qui in caestas nuptias
contrahunt. CXXI. Nec aliter hanc poenam contrahentes incurrunt, nili scienter contraxerint, aut post erro rem compertum in coniunctione illicita perseuerauerint. CXXII. Qui Vero errore acerrimo, non assechato,
simulatove, net ex vili causa decepti,aut aetatis lubrico lapsi sunt, ab hac poena excusantur, si errore comperto,Vel Ubi ad lcgitimos peruenerint annos, coniunctionem huiusinodi sine ulla pr crastinatione diremerint.
CXX III. Porro qui sponsalia tantum incaesta de suturo contraxerunt, istam pinnam non sustinent nisi copula carnalis secuta sit. CXXIIII. Similiter etiam incςstum simpliciter com mittens, bona sita non amittit, quanquam aliis poenis grauissimis afficiatur.