Theses iuridicae, ex materia de regalibus collectae quas ... defendendas suscepit ... Ferdinandus Khuen a Belasi, ... praeside ... Nicolao Everhardo canonum professore ordinario ..

발행: 1584년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XXXIIII. Et possit etiam dominus praedi j, in ripa iuxta praedium suum aedificare volentem,proehibere ne aedificet, vel iam aedificatum propria authoritate destruere. XXXV. Attamen constitutum & introductum est, Vt Vectigalia certa riparum quoq3 nomine Prῖς stentur a nauigantibus,eaq3 ad summum Principem,hoc est Imperatorem spectent. XXXVI. Et dicuntur ripatica a ripis, quae flumen arctant, inque naturali rigore cursus sui to

nent.

XXXVII. Disserunt* a litore, quod litus est Maris,

Ripae autem sunt fluminum. XXXVIII. Et quod Litorum proprietas ad neminem Privatim pertinet, sed eius est Iuris, cuius est &mare, S quae subiacet mari, terra vel arena. Ri- Parum Vero proprietas est eorum, qui prope ri Pam praedia possident. XXXIX.

V I. Sexto,vectigalia quot siue Telonia Sum

22쪽

mo Principi reseruantur, & ad ipsum solum spe

ctant. XL.

Vectigal autem proprie quidem dicitur, quod praestatur Fisco Imperatoris vel Reipub.

Pro mercibus,quae important ur & exportantur. XLI. Sed generalius publica vectigalia accipi. mus de omnibus iis , ex quibus vectigal Fiscus percipit, quale est vectigal portus, vel venalium rerum,Salinarum,Metallorum, & Picariarum. XLI I. Nemo igitur alius,quam solus Princeps,sbue Imp.Romanus vectigalia imponere potest. X LIII. Idep non aliter, nisi rationabili ex causa pu-hlicam utilitatem & necessitatem respiciente facere debet, alioquin mortaliter peccat. XLIIII. Tanto p minus Imperator aliis insertos hus concedere debet nouorum vectigaliu impositionem, Vel veterum auctionem, nisi causa coognita publica utilitas hoc postulare videatur.

XLV. .

Si aliter fiat, tunc δc concedens & impe- V

23쪽

trans noua vectigalia mortaliter peccant , cum

hoc casu agentes & consentientes in pari sint culpa,pari* poena picinantur. XLV I. Ossicialis autem a Principe ad exigendum tale vectigal constitutus , ab si scrupulo conscientia id exigere potest. Ipse enim in perquireda causae iustitia,curiosus esse non tenetur, sed praesumere potest factum per Summum Principem esse iustum. XL VII. Nisi omnino Notorium esset,vectigal sine iusta causa impositum , idi exactor certo sciaret, tunc enim exigendo eiusmodi vectigal ipse quoi peccaret. XL VIII. Sine permissu autem Imperatoris noua vectigalia imposita, vectigalia licita non sunt, e tiamsi decreto alicuius ciuitatis, vel a praeside,Vel curia fuerint constituta. XLIX. Dicunturi noua vectigalia etiam tunc, cum Vetera augentur , ideoq; sine licentia Impe

24쪽

Quin & tales, vectigalia noua sine perminsit Imperatoris instituentes, vel augentes,Lege Iulia de ambitu, Item* Lege Iulia de vi publica si per vim exigant tenentur, & aquae & ignis interdictione siue deportatione de Iure Civili

plectuntur. LI.

Et qui eiusmodi vectigalia fraudant, nihil

peccant.

LII. Sed si legitima vectigalia quis fraudauerit, tunc res,pro quibus vectigal erat solucdum, nec fuit solutum,in commisium incidunt,hoc est, lo- minium illarum statim amittitur & Fisco acquia

ritur.

LIII. Quanquam possessio per sententiam Iudicis domino aut vectori sit avsserenda, non pro Pria authoritate inuadenda. LII l I. Fraudare autem Uectigal non is tantum dicitur, qui res vectigales non profitetur, sed etiam , qui per viam transuersam & insolitam do fert merces, Ut Uectigal fraudet.

25쪽

Et sufficit tunc, quod quis a via solita de- flectere coeperit: Nam talis pro fraudatore liae

.hetur.

. LVI. Nisi docere quis possit, se non fraudandi gratia sed ob hostiumuel latronum probabilem timorem, aud aliam ob iustam caulam a viarcecta diuertisse.

LV n. v r Septimo praeterea & Monetae , hoc est, Ius Hemandae & cudendae Monetae ad solum Imperatorem spectat, & est de Regalibus. LV III. Pessime igitur faciunt, qui Regalia non

habentes, nihilominus Monetas cudunt, Non enim veram, sed adulterinam Monetam fac unt,ideo* impuniti non relinquuntur. LIX. Grauius autem illi delinquunt, qui falsam Monetam sub alieno titulo aut imagine cudunt. Proinde , Iure Civili acerbissimae in eos PCenae

sunt constitutae. LX.

26쪽

Imperatoris falsam Monetam sermauerint, hi flammarum exustionibus mancipantur , & ita communiter intelligi solet tex. in L. q. C. de falsa Mone. LXI. Qui Vero sub titulo inferioris ab Imperatore,puta Principis alicuius, vel Ciuitatis falsam Monetam de nouo cudunt, hi capi tis supplicio afficiuntur,sicut a plerisq3 accipitur tex. in ta r. C. de falsa Mone. LXI I.

Quod nos contra Ioannem Cremonem seni Sc quosdam alios accipiendum existimamus de poena mortis naturalis elusinodi delinquentia hus infligenda, non autem de poena capitalicio tra mortem ut ide Ioannes volebat nam expositioni ipsius verba d. L. r.omnino reptignant. LXI II. Domus quot vel fundus,in quo huiusmodi scelus perpetratum est, Fisco Uendicatur, cum

distinctione tamen, de qua in d. L. i. C.de fals.

LXIIII.

27쪽

tionibus poenalibu3 Art. C XI RPpret in prima Azonis opimo & vltima quae A

consentio relata Pei Glost,m d. L. J. . actam.

Mone. quod scilicet falsam Mone a de nouocudentes , al, 3 distinctionem sub ser

alterius Principis, aut ciuitatis titulo eatri ruerint,flammis exurantur Quam uuerpretationem ut veriorem dc consuetudinς RPPx . :nos quoque sequimuraicet communis illa paulo an relata seposita authoritate Carolinae con siitutionis iuxta terminOS , esertSau

sacile etiam defendi possit, pminum si

Puatur inter Monetam auream Sc g , et aeream, aut argenteam aere permixtam. LXV, Illis etiam, qui Monetas de nouo non cudunt, vel formant, sed iam formatas radunt, autondunt,siue alia quacunt ratione, aut Inuem

diminuunt, quiue Monetas tinguntaure Civili Romanorum,si perpetrantes sint libera,ea impnitur poenδ, ut ad bestias damnentur, sin autem sint serDammo supplicio affician ur. LXVI. Cuius delicii poena iuxta Carolinas consti tutiones d. Art.CXI . hodie in Imperio est evitraordinaria& arbitraria, quae pro dclicti q

28쪽

litate etiam ad poenam usi mortis naturalis inclusiue extendi potest. LX VII. Eademq; poena manet eos, qui scienter 8c dolose falsam Monetam expendunt. Licet enim Carolina constitutio praeallegata in hos quoque flammarum supplicium statuat, nos tamen eam ad terminos veteris Caesarei Iuris reducendam N interpretandam censemus, Ita videlicet, Ut

nisi delicti magnitudo hoc postulare videatur. L X VIII. Ad haec o flavo loco muletarum, poena- VIII. rum p compendia Regalibus adnumerantur.

LXIX.

Vnde insertur, quod bicunque per legem mentio fit, de aliqua mulcta, vel poena pecuniaria,neque exprimitur, cui illa sit applicanda, tunc in dubio illa ad Fiscum Imperatoris perti

Hoc autem de seuerioribus R illis quidem mulatis est intelligendum, quas Iudex principaliter ob criminis castigationem delinquentibus

29쪽

imponit.Scd quas qui 'i Magistratus etiam meis rum Imperium non habens ad defensionem Iurisdictionis suae contemptoribus indicit, hae non ad Imperatoris Fiscum, sed ad ipsum Iudicem, vel ad quos de speciali Iure, aut consuetudine pertinuisse noscuntur,etiamnum specitant. Etsi vero Labeo I. C. nihil interesse putauerit inter mulctam N poenam , attamen recte

in hoc a Paulo fuit reprehensus, qui in L Isi qua

poena 244. fide verborum significat. tres nota-Quarum prima est, quod de poena lege

constituta prouocatio nulla est, At mulcitae pro uocatio est. Altera disserentia est, quod poenae singulo rum delictorum certae a legibus sunt constitutae, Mulctae Uero non sunt certo definitae, sed Iud cis potestati & arbitrio relictae,sic tamen,ut mindum in muletando Iudex non excedat. L XXI. biles inter haec ponit disserentias. LXXII. LXXIII. LXXIIII. Quod declaramus, ut procedat, si de Iure ordinario

ordinario

30쪽

Ordinario quaeratur, secusverd eius agatur Iure extraordinario prout hodie ut plurimum se ri solet nam tunc poena est arbitraria Iudici, ita

tamen, Ut Ucque in aggravanda,iaecli in mitiganda poena moderationem excedat. LXXV.

Tertia est, quod mulctae impositio nulla est, nisi is eam dixerit, cui dicere licet, hoc est qucmadmodum Vlp. declarat in L. aliud est fraus i 31. ff. de verb. signis nisi eam dixerit is Magistratus,cui iudicatio publice data est, quilpublice iudicium exercet, quales sunt Consules, Praesides prouinciarum , Praetores, ac similes: Poenam autem irrogare quisl potest, cui certi alicuius criminis executio competit. L X X UI. Quartam disserentiam addit VIpianus in d. L. aliud est fraus, quod muleia species est, Poena Vero generale nomen, ita quidem,Vt omnis muleta sit 8c poena, sed non omnis poena est mulcta. LXXVII. Idem Ulpianus & quintam disserentiam ponit, quod mulistic animaduci siost pecuniaria, Poena autem non tantum pecuniaria, vcrum Sccapitis,& existimationis esse sescat. Nono

SEARCH

MENU NAVIGATION