Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

H E N R I C U sve largitatem muneris. Ex Italis praesertim coluit Iosephum Magna vaccam , Raphaelem Fabretium , Io. Clampinium ., & Franciscuin Mediobarbum, cui mirificus adjutor fuit in Ceeonis libro illustrando augendoque cas) ; ex Gallis Claudium Nicasium, Antonium Pagium, Toinardum, & Vaillantium quanquam hunc postremum alienae laudis invidum e suspicabatur) ; ex Germanis Ezechielem Span- hemium; ex Belgis Gisbertum Cuperum; ex Anglis Guillelmum Loydium, quo neminem in hi

storia veterum se eruditiorem novisse testabatur

Admirabatur etiam singulare Ioannis Harduinii ingenium , & aliquando judicavit nihil potuisso seri melius illius opere , quo post IIolstentum

urbium tum Latinarum, tum etiam longe pi Tium Graecarum numismata explicanda susceperat. Sed propius re inspecta, ut admirationis, sic reprehensionis multum illud habere sensit. Quoniam autem explicanti epochas Syromacedonum haud in postremis esse debebat errores notare vel illustriorum scriptorum, minime Harduinio pepercit Noritas, quan do ratio & opportunitas id postulare visa est

Qua re quidem factum, ut Harduinius post

62쪽

Norilii mortem suimet corrector fuerit, cum Batavis typis secundo edidisset libriim de nummis antiquis populorum s urbium; sed pertina, citer insensus Norhio, ut erant Iesultae

mnes, continere non potuit iracundiam suam.

quin multa jaceret in Norisianam opus, Vix illud in lucem e nactum est. Quod ab eo objectum suit, lepore magis elevandum, quam contentione frangendum principio Norisiui putavit . Itaque saepe quidem coram Mper litteras collocutus cum amicis ost de IIarduinii sbmniis, sed cum eo rem. Publice hahere noluit quod intelligeret , plurimitia id valit tuum ad ejus aeuendam petulantiam Quid omnino sentiendhun esset de Adstemoria pro Eumenis Pacato , de epistola , quae inscri- , bitur ad Halentem triplex nummus, de Ptolusionectronologi , de nummis Herodiadum, aliisque scriptis Harduinii, in quibus sui defensionem cum Νorisii aliorumque accusatione conjunctam es.se voluit , docuit Vaillamius, . qui etiam ita

medium protulit Neronis nummum , in qua hujus imperatoris nomen clare legebatur quemque Harduinius contra Norisii sententiam. Domitiano tribuendum esse contendebat. Sia

63쪽

uam recum , ajebat Norisuis cum ad Ilardusqnium ipsum exercitationis ergo Paraenesin lori- eret , quae in lucem Amste Iod mi quinquendastio post ejus mortom prodiit, ut quocium moloqui voltiisti, aliquid de tuis. vitiis audias. Quid tibi plaudis, aut cur re magnifice ostenta , ea intutam proferentem , quiae cum lumen adpii cre taehus debeant , obscuritatem O Mnebi/s auferunt tuuibus verbis Nortuus carpere praesertim Vorlahat Harduinii temeritatem , qui ut coand vivii cujusdam sui probabilem rationem redderot, Iosephi Hebraei auctoritatem contemnere 4ς rejicere omnino videbatur. Id ydeo visum si indignum ipsis Iesultis, ut ad retrastanda, quae hac de re exaraverat, ipsum. degerim 26 'Narratur majus etiam opus scripsisse Norisium contra Harduinium , in φoqup correxita Sc re

siluisse ab ipta depravata muli ar) , sed

quoad vixit, illud occultasse, eam Voluntatem. Tetinens , quam semper habuit , minime dimicandi cum homine, qui nou minus dotari inpas quam temeritata Rique audacia omni abundabat. Α;qua his studiis. cum mirifice deditus esset Norisnis , multi mirabantur potuis: se eum iss tantis occupationibus praesertis

64쪽

N O R I s I U stholae adeo multa perdiscere , ia adeo VM ria ta longe petita ad usum suum transfer-ἔe. Porro si quaeratur qui excelluerint apriduo S ex omnibus antiquitatis investigatori biis, non dubitabis quidem Norisio bonarrotio palmam dare; & dxim miraberis in utroqi;e eruditionis ubertatςm , varietatem , copiam ,& illud acerrimum ingenium , quo dum traR si ire videntur vulgaria, M ante pedes posita, nihil tamen, quod ad rem pertineat, Praetex mittunt , & vel illa. quae crassis-putabanitar occultata & circumfusa tenebris, id lucem seliciis me proserunt 28) , vix credas utrumquφlitteris Graecis vel mediocriter instruictu fuisse. Sed nihil non obtinebant acumine , industria, atque diligentia. Quoniam in explicandis veteribus monumentis esse divinus pii - abatur Norisius, multi & Ioannes praeserti Ciam pinius ab eo et Bagitarunt, ut postquam de Paschali veterum Latinorum cyclo peculiari dissertatio no, quae adjecta est libro dς Epochis Smromacedoniam disputaverat, explanar etiam ivellet alium hujusmodi cyclum in marmore scalptum, qui Ravennae extabat. Exhinhebat hic cyclus Dionysianam periodum, qua

65쪽

illi priori apud Latinos sticcessit ; qua

quam homines in dostrina temporum pi rimum versati hac de re se satisfecisse eruditorum desiderio gloriarentur , aliter tam ea visum est Norisio quaedam adhuc esse assirmanti, de quibus nihil constitui posset, quod non incurreret in magnam aliquam dissicultatem. Ut internosci posset quid ipse ex hoc aliisque monumentis eliceret, Scaligeri ac Peravit saepe sententias examinat , & interdum etiam emendat; & ne jejunae atque nuda . sed adspersa atque disti infla multarum rerum jucunda quadam varietate esset haec Dissertario , morem ac ritum plurium Ecclesiarum in. celebrando Paschate explicat; S: illa ipsa pars, in qua marmoris explicatio posita est, Videtur omnem doctrinam , quae ad Dionysianum criclum pertinet, continere 29 . In his conficiendis scriptis magno illi erat adjumento hibliotheca Magliabeehii , cujus dissicillimos mores obsequio ae patientia mitigabat. Sed accidit res, quae hominem adulationis, blanditiarum, assentationis percupidum a se per aliquot

in enses alienavit, ex quo magnam animo cepit molestiam . Cum in odium acerbissimum

66쪽

N O R I 8 I U S. 39is venliret Moneliae, quo medico Cosmis III. utebatur, omni injuria ab eo laceratus est imalique hominis artes effecerunt, ut de ejus

moribus indigna ipse Cosmus suspicaretur. Ad repellenda maledicta in se aspere Sc ferociter 8c libere non modo dicta, sed etiam scripta, idoneas esse putavit clarorum virorum ac eorum praesertim, qui se sacris devoverant, laudes & praeconia, non quae veritatem , sed quae turpem assentationem imitarentur. Cenintum usque collegit autographa obsignata quo

publico fgno , quae sancte testabantur nihil persectius extitisse Μagliabechio, hunc e caelo non hominem, sed Angelum, quasi altem rum Messam delapsum quamdam particulam esse Divinae sapientiae, .c virum non integrum modo , innocentem & religiosum , sed etiam sanctissimum atque divinum ne nomen quidem peccati nosse 3 o). Haec, aliaque hujusmodi stomachans Νorisius longissimc ah suit a vilissimorum assentatorum exemplo imbiando, quod vehementer Μagliabechio displicuit. Postea vero quam sedati paullulum Screstincti fuerunt malevolorum sermones, Mamsliabechius restituisse visus est Norisio vetem

67쪽

ΗΣ ΝΙii C Us rem illam si iam benevolentiam , si tamen In Mnimo ambitioso ac vano, ad fingendum simulandumque nato ullus unquam amoris sensus potuit existere . Giatus quidem semper judicari voluit Norisius erga eum , quem OmniS fortunae & gloriae suae ductorem praedicabat, cum quidquid esset , quidquid scirqt commorationi se e la Etruria tribuendii nesse diceret. Itaque minime est mirandum si invitissiime ab ea se abstrahi sivit. Sedebat

tum ad Ecclesiae Romanae clavum Invocentius hujus nominis XII. qui quam via omnis doctrinae φxpers esset atque omnino ignarus, litteras tamen litter totaie viros amabat . tuebatur atque fovehat. Hoc enim Princi pe dignum , boc ad publicam utilitatem m*γime conducere arbitrabatur. Cum ad ejus quoque aures fama pervenisset Norisii, an divisi ψtque. . a Christina Suecorum Regina , quantum ex tanti viri opera sperari potuisset M ornamenti,& commodi, nihil praetermiast quod ad avocandxim illivm ab Liruria adseque alliciondum pertineret . Hujusmodi invitamenta non multum apud eum posse , cuna saepe alias tum maxime imporaive Iv

68쪽

praemiis non modo offerebatur enim illi , quod multi optabant . honorificentissi inum in bibliotheca Vaticana munus sed minis etiam ad deserendam Etruriam incitaretur ipse patere distulit , quoad Magni Ducis opera , quod multis & supplicibus verbis imploravit , effectum est, ut ci remanere lice ret. Sed quo magis opinio de Norisii do

ctrina vel apud exteras nationes multorum sermone percrebuit , eo majus exortum est

desiderium illum Romae habendi; neque Maginis Dux Pontificis voluntati diutius resistendum putavit. Videns Norisius non ampliussore sibi potestatem sua Romae excolendi studia , sine quibus nullam sere vitam esse duoeabat, nullamque vel commodi vel honorum qui proponebantur, rationem habens invitissime ab Academia Pisana discessit. Quanta machinatione studuerint Iesu ita e contorquere pontificem ad odium in Norisium, non solum 'Veteres accusationes refricantes, sed nova etiam confingentes crimina, ex ipso Norilio intelliges, qui rem totam Basset to Canonicoc erat hic Cosmo Daci ab epistolis I narra-

69쪽

uEΝRICUL it 3i . Minime quidem Pontifex se expugnari est passus, quamvis extremo tempore adhibi ta etiam Segneri eloquentia fuerit . Itaque Νο- fisius in locum sussicitur Emmanuelis Schele ii ratii, qui primarii Custodis Vaticanae bibliothecae munus gesserat. Male narratur a nonnullis 32 praesectum ipsum quoque suisse

Sacrario Apostolico , quod quidem munus antea sibi oblatum recusaverat , neque multos post dies, quam Romam advenerat , de latum fuit Lodruo homini Belgae , qui interum divinarum scientia excellere putabatur 33). Plura alia Pontifex indicia dedithenevolentissimi animi sui in Noritam, quibus nonnihil stacta est licentia adversariorum illius . Coepit etiam ejus opera in multis magnisque rebus adhiberi. Sed est incredibile quam illum hujusmodi occupationum taede tet recogitantcm se omnino privatum otio , quod studiis suis jucundissimis remotus ab Oculis populi & aulae antea suppeditare consueverat . Tum maXime agitabatur de reconciliandis Pontifici iis Episcopis, qui in conciliis Cleti Gallicani, quae habita sunt anno DCLXXXII. capita quaedam, seu ut Vceant

70쪽

NORIAI Us. 63 propositiones, tanquam libertatis vindices a se sensu suo comprobarunt. Quoniam his laesa plurimum Romani Pontificis auctoritas puta batur, declaraverat Alox. VIII. eadem habenda pro irritis infectisque , & haec ipsa declara- tib exigebatur ab iis, qui ad Ecclesiarum gubernaculum accedere debebant. Res intoleoranda visa est Ludovico Regi , & in acerrima ac diuturna disputatione viginti usque Dioeceses 1uis carebant rectoribus. Huic malo conasulere satagebat Innocentius, ut pote qui pa cis erat amantissimus; itaque illud oneris imposuit Noriso , ut quid faciendum esset scripto mandaret 3 ). Non solum ei disputandum erat cum ipsis Gallis , sed cum quibusdam Cardinalibus, ac praesertim Francisco Albanio, qui Segneri aliorumque Iesultatum impulsu severitatem judicii nulla humanitate mitigandam suadebant. Veritus Norisius ne Pontifex a pristina sua voluntate discederet, narravit ei Hadriani II. exemplum . qui cum Nicolaol. successisset , qui aspere A serociter Galliae Episcopos tractaverat , jubens eorum eoncilia esse irrita, spolians dignitate binos Archiepiscopos, ta vel ipsum Lotarium Regem di-

SEARCH

MENU NAVIGATION