장음표시 사용
251쪽
Tationem existimat, ei fatendum est,non ternos, sed qui . nos asses diurnum Romani peditis stipendium fuisse. Quid ρ quod haec sortas e non eoi una, quibus narran tu propria temporum fuerunt, sed illis etiam communia, quibus historia scribi coepta est: quod anno post V. C. DXXCV. accidit, quo L. Aemilius Paullus Perse deuicto Macedonum imperium euertit. Id potest intelligi ex libri II l. initio,vbi historiar terminum statuit regni Macedoniae interitum, qui in annum ab aucto denarij Hi matione. L. incidit: ut qui tanto post scribere coepit,eum sit verisimile, quod Romani milites amo suo stipendium acciperent, notasse. Atque haec mihi ratio eo vidutur firmior, quod quae proditur libro illo VI. Romanae Reiputa domi bellique administrandae ratio, in eos etiam, qui sciquuntur,libros,aut in operis calcem reijci potuit. Neque
enim habet quidquam eorum temporum , quorum narrationi interponitur,proprium ac peculiare.Quamquam
summo consilio factum a Polybio est, ut hic potissimum Uigressionem eam collocaret, quae quasi praeluceret libris omnibus insequetibus facem; cognitis iam cum domesticis, tum bellicis eius Reip. legibus atque institutis, cuius res gestae litteris mandarentur. His accedit, quod ni idem urgente bello Punico II. & confecto Persico miles Romanus stipendium accepisset, no videtur Polybius
fuisse id silentio praeteriturus: cum eorum, quae mutata erant,quaeque aeuo suo secus atque olim fiebant, lecto. rem tam saepe admoneat. Vt autem hunc locum pro virili perpurgem, non dissimulabo probari mihi nunquam potuisse obscuram illam, & pugnantem secum temporis significandi rationem, qua usus est Lipsius, cum dixit. Poliby aetate, tristob bellum Punicum secundum stipendiuid fuisse, quod diximus. Quid enim quaeso est' sib seselum Punicum secundum. Vtrum paullo ante id bellum e
Reclamat Polossius,qui haec narrat post acceptas eo bello
252쪽
4 Vincentis Contare nitres maximas clades. An eo recens suscepto e repugnat latine loquendi consuetudo. Quanto igitur satius erat remouere hunc obicem, ad quem tam multi, quibus fastos consulendi otium non est, possunt offendere,& clare ac dilucide tempora notare Θ At res,dicet quispiam,non processisset,neque illa Polybiani,& Plautini loci collatio. Sat stio: neque tamen scripsisse Lipsium ambigue, quo cuiquam fucum faceret, persuaderi mihi unquam patiar. Non cadunt, meo quidem aflimo , in eius mores, non ineruditionem fallaciae. Falsum esse potius credam itidem in hoc, atque in eo, quod addit. Pol bij aetate rem sic se habuisse. Nam Polybius Plinio auctore lib. V.Cap. I. res gessit cum Scipione Aetniliano, a quo euersa Carthago est anno V.C. DCVII. vixit annos duos & octoginta, ut est apud Lucianum in Macrobijs. fac igitur septuagenarium se bello immiscuisse. redi ad fastos: retro annos numera ad primum belli Punici secundi, qui fuit V. Qil DXXXV. Polybium nondum in lucem editum suisse
comperies. atque ut aliquanto maior natu, quod vix credibile cuiquam videatur; bella tractarit,vix natum.Si igitur de Polybi, aetate accipienda haec sunt, ut Lipsio placet, fateamur necesse est , drachmam ab eo senisdenis i obolos duos,quinis, ut dixi, assibus fuisse aestimatos. Cum
autem additur,adea,quae refellimus,confirmanda, Plautic Mostellaria locus,valde vereor, ne error errore cumule tur. Duos obolos esse tres asses doceo, inquit Lipsius, ex Plauto, cuius loco primas do lucem in Mosesiaraa Scena .
Iuppiter supremus. Ubi sunt icti plagipatida, ferritribaces viri Θυ47ui trium nummorum caussa subeunt sub falas, VH atiqui quindenis hastis corpus transfigi solenti Nam tres nummi hic tres assis , se ad stipendium militare d freta algusio comici serui. Si quoto Vrbis anno facta esset haec fabula aut poeta natus aut quandiu vixisset constarcti
253쪽
De Militari Romansii pendis. sret; multo plura fortasse ad interpretationem hanc confutandam suppeterent argumenta. Cum enim Plautum anno V. C. D LXIX. centore Catone e vivis excessisse doceat Cicero de claris oratoribus; si quinquaginta exempli gratia vixisset annos, pulcherrimam fabulam vix toga virili sumpta scripsisset. Annus enim XVII. in eum, quo dictaturam gessit Fabius, incurreroe. Sed haec mittamus parum comperta, & in obscuro posita: alia autem certa, di quae refelli vix possit ratione utamur. Nummum&s stertium unius eiusdemq; rei plerunque nomen esse apud omnes in confesso est. Non cnim sexcenti, sed innumeri Plane occurrunt veterum scriptorum loci, qui hoc doceant . Quod si quis tamen testes requirit,ne actu, quod aiunt, agam, eum ad Budaei librum I. & II. de asse allegabo. Profecto igitur tres Plauti nummos curtos esse oportuit, si tribus duntaxat assibus una cum Lipsio aestimandi sunt. Integri enim sester iij nummi tres ante Fabij dicta. turam septenis assibus & semisse; post eam duodenis essent permutati. Praulat igitur, quae scribit Plautus, referre ad circum , quo Lipsius quoque referri posse animaduertit; &duos Polybij obolou binos , ut dixi, asses
interpretari. Atque hoc fortasse stipendium est,quod auctore S uet. cap. XX UI. Caesar legio tribus in perpetuum duplicauit: ita ut militibus quinos asses accipere solitis, denos
dederit,& vero etiam dari in perpetuum voluerit.Quamobrem Augustus patre,pro eo ac debebat,reueritus,cum quidquid ubiI militum esset, ad cenam pendiorum formulam adstranscrι, ut Suetonij verbis utar capite λLIX. denis
in diem assibus nihil detraxit, ac ne addidit quidem , sed duplicato a patre in perpetuum stipendio contentos este
voluit. Sed antequam plura de Augusto dico, pauca de Lipsij suspicione dicenda sunt. bub Cimbricum bellum, quod exarsit anno V. G DCXL. factam esse aliquam ad duorum obolorum stipedium acccssionem ut suspicetur, i faciunt
254쪽
s Vincentis Ceriarem faciunt Astonii verba in Cornelianam. Iuniis consul anno
V. C. DCXLIV. male rem aduersus Cimbros gessit, acplures leges , qua per eos annos, quibus haec gerebantur, Iatae erant, quibus mititiae spendia minuebantur , abrogauit. Frustra enim inquit Lipsius mminutum sipendium, nispraeter morem auctam. Vt supra nummi, ita hic ambiguum stipendii nomen imposui Lipsio videtur. Sunt enim stipendia non solum arra,quae meret miles, de quibus in praesentia disputamus, verum etiam certus annorum numerus,
quibus militare olim tenebantur. Si urgeret necessitas, . fuisse docet Polybius in VI. Atque haec stipendia sunt, quorum meminit apud Livium libro XLll. Sp. Ligustinus his verbis . XX I Issenda annua in exercitu emerita habeo. ubi annua addidit, a diurnis di menstru is ut di sternerentur. XXII. scripsi,ut hoc biterdicam libros omnes sequutus. Lipsium enim ad Taciti Annal. librum I. insuper habito eorum consensu XXX. reponentem cor rumpere locum illum mihi exploratissimum est: cumque id,quod sum exorsus,pertexuero,appendicis loco in capite extremo docebo. Vt igitur ad Iunium redeam, cum per eos annos latae q=ent leges, quibus annua stipendia minuebantur,factum est S.C. ut leges illae abrogarentur. Hae sunt, quas significat Cicero in prima Corneliana illis verbis,ad quae Asconius ea,quae supra recitauimus, nota uit. tuor omnino gwera sunt, Iudices in quibus per Se-
narum more maiorum Pa Iutatur aliquid de Iegibus . Vnum es eiusmori: placere legem abrogari.uti Caeculo, M. Iunio Cossquae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur. I in 'ped ebant autem emerita breuiore militia stipendia,non imminuta pecuniae summa. Sive enim qu nios, liue ter nos mererent in diem asses,dare nomina cogebantur: immatura autem millione obstabat lex, quominus Opera veteranorum Respub. uteretur. His accedit, quod roga
tionem de minuendo a re militari neque ad populum quisquam
255쪽
De Minitari Romano&pendio. 7 quisquam tulisset, neque populus sciuisset, neque Senatus abrogari voluisset. Vt autem sub Cimbricum bellum imminuta, sic per bella ciuilia militibus conciliandis aucta esse stipendia Lipsio verisimile, mihi superuacaneum
videtur. Cum enim duces largiendi modum nullum faccrent , non aucto stipendio, sed multo maiore pro susione villis,agris,numerata pecunia, aut pronuntiata ad militum animos sibi conciliandos certarunt. Compositis rebus Augustus denos in diem asses, ut dicere coeperam , militibus dedit, qui hanc ob caussam apud Tacitum lib. Annal. l. quaeruntur denis in diem assibus animam corpus dammari, & diurnum denarium efflagitant. Multa sunt, quae hic nos turbent. Primum Plinij locus e lib. XIII. cap. III. qui denarium urgente Annibale senisdenis assi bus Permutari coeptum cum dixisset,haec addit an militari tamen stipendio semper denarius pro decem assibus datus. Quod si verum est, cur quaeso miles apud Tacitum denarium flagitat,quem accipiebat. Deinde negotium nobis facessit res noua, ante hanc diem inaudita, & quod grauius est,cum veteribus scriptoribus pugnans; denarium Augusti & Tiberij principum amo assibus non amplius duodenis fuisse aestimatum: quod tamen ex hac Taciti, &alio Suetonij loco, in Domitiano,Zonara utriusque conciliatore confici videtur. Nam Sueton. cap. VII. haec habet ' Addidit se quartum stipendium militi aureis ternis. Sic legit Lipsius, non aura ter Aut est in vulgatis.Cum igitur Zonaras hac ipsa de re agens dicat,militibus septuagenos quinos denarios accipere solitis, Domitiani iussit centenos datos: fit,ut stipendia singula menstrua fuerint denarij viceni quini, siue aureus unus Romanus. Nunc redeamus ad Tacitum,&asses menstruos trecentos,quos deni in diem ericiunt, in partes quinque & viginti diducamus: totidem reperiemus denarios assium non amplius: duodenum. Pliniani loci una atque altera profertur a
256쪽
s Vincenti Contarens lapsio interpretandi ratio, quarum prior illi potior, mihi deterior videtur. Posteriori habeo quod addam, quo magis illustretur. Priorem proponam ipsis Lipsij verbis.
Ea, inquit in commentarijs in Taciti Annal. l. seueritas disiciptinae militaris fuit, ut quamquam denarj pretio saepius aucto , miles tamen nihil inde commodi flenserit; sed proinde Ud insipendium denarius processerit, quasis esset tantum assiam denum. Ea Ptini, mens. Quid ego hic probem,aut non probem e quid mihi verum, quid falsum videri dicam Θ Seueritas ad stipendium quod attinet, disiciplina militaris fuit 8 imo Patrum,ut mox docebo, indulgentia. Denari, pretium saepius auctum est Θ imo semel post Vrbem
conditam . Miles nihil inde commodi sensit e imo plurimum. Obscura clausula est. Vtrum enim dicitur, milites denarium accepisse pro denis assibus, an denos esses pro denariod Si prior placet sententia, haeremus in ijsdem vadis, nihilque interpretando proficimus. Pugnat, ut antea, Plinius cum Tacito. Sin posterior: pugnat Lipsius cum PIinio, qui non denos asses pro denario,sed prodenis assibus datum denarium prodit. inter haec autem quantum intersit, qui non videat, puto eine neminem. Denos asses dat pro dc nario, qui dicit. Denalium m res e Cape denos ases: hic denarius est. Datur autem denarius pro denis assibus ad hunc modum. Denos asses meres Z Cape denarium: hi deni asses sunt. Quid autem alienius, quam utramque rationem miscere, & posteriorem priore interpretari Z ita ut qui denarium accipit prodenis assibus, Plinio teste, is denos asses accipiat pro denario, Lipsio interprete. Quando igitur nondum hi hac quaestione sunt Alcedonia, restat, ut eam negemus
Plinij mentem suisse. Quod addit Lipsius. Si alia fuit,
de prisia Repub sensu, non δε hac Arit paea. Hoc demum probare possum. Vnum addo: videri mihi verba illa Plinij, vetente Annibale, quae in superiori sunt comprehensione,
257쪽
De Milisari Ramnsvpendis. 'hensione, ad hanc quoque sententiam pertinere, quamquam non repetuntur ut hoc dicat Plinius . Patres tam graui & periculoso bello vexatos ad seditiones vitandas, militesq; incitandos in tanto discrimine ad vitam pro patria fortiter profundendam, voluisse denarium ijs dari vetere denum assum a stimatione. Parta autem victoria, militibus quoque dari coeptum pro XVI. assibus. Et de Pliiiij quidem loco ita sentio. Suetonium vero Tacito conciliare maioris est ope mihilominus antiquitatis studiosis ut prosim, nihil intentatum relinquam . Duo igitur mihi, quantum vires meae serent, praestanda sunt. Sestertium Augusti & sequentium Principum aeuo semper XVI. nunquam XII. assibus fuisse aestimatum ut doceam: ct Suetonij locum,uulgatosque codices,qui habet, aureos ternos, integros esse ostendam. Nam ut de sestertio primum dicam , per mihi mirum videtur Vitruvium, quem Augusto Principe scripsisse constat egregios, qui extant, de architectura libros,in eorum III.capite I.denarij primum denos,deinde senosdenos habentis asses meminisse; duodenis autem assibus permutati mentionem nullam fecisse: cum tamen ut decussi flexis, ita duodenaria aestimatio manare potuerit a pede, qui cum denarius ibi comparabatur. Vt enim pes quatuor habet palmos, uncias duodecim,digitos sexdecim: sic habuisset denarius sestertios quaternos, asses nunc duodenos, nunc senos. denos . Sed multo, ut ille ait, mirius videtur, Plinium libro XXXIII. Cap. III. diligentissime in hoc argumento versatum de permutato duodcnis assibus Domitiani aevo, se illa prodente, denario siluisse, quamquam reserat insignis, &iam inde ab Augusti principatu usu recepta ut haud obscure significat Lipsius. His Maecianus accedit I. C. qui sub Antoninis tanto post Plinium de aestimatione denarij scribens, hac quidem in parte pi-.sce est taciturnior. Quae haec igitur veterum scriptorum,
258쪽
qui Augusti, & sequentium Principum temporibus vi. xerunt, conspiratio est ρ Quod esse hoc dicam pertinax quasi de compacto silentium e An quod nunquam est
factum, id mandare litteris non potuerunt e Plane ita videtur ; cum ad nouam sententiam conuellendam ne rationes quidem, quas rationibus opponamus,desint. Per bella, inquit Lipsius in Tacitum,cutilia cessentimus etiamnunc θ creuerat auri pretium es argenti. Itaque denarius XVLirima assidis, tandem assimarι duodenis carpit, in eossetis Arium, es siquentium aliquot principum aevo . Au- .
rum& argentum, sed aurum magis, hodieque reciprocantis maris instar nunc pluris aestimari , nunc minoris pro argentariorum , & publicanorum libidine vidimus . Neque tamen arbitraria haec, ut ita dicam, aestimatio infra legitimam unquam fuit.Pluris facta est pecunia,quam danti erat, nunquam minoris . Atque hoc est, quoansimus .. Videamus reliqua Denarius XVI. primo asMias aestimari carpit L Hoc aperte falsum : aut si verum est ,
ad rem minime facit Falsum ; si hoc dicit, quod superior postulat sententia. Bellis ciuilibus factum esse, ut denarius assibus senisdenis permutaretur 'Anno enim CLXm ante bellum ciuile Pompeianum, ut altissime repetam , cautum erat, id ut fiereta quemadmodum ex Plinio docuimus . Sia hoc dicit; cum vetus illa permutatio obtineret, pace parta, denarium nonnisi X IL assibus aestimari coeptum: qui docet quod instituerate aut quo illa pertinent de bellis ciuilious &argenti pretio per ea augeri solitoὸ Quo addit denarium tandem ammari duod
ris assibus coeptum, eius rei caussam quaero. neque enim affertur vlla: cum tamen ebo,cur augeri potius,quam minui debuerit arestimati,afferre caussam grauissimam possim. Vix est enim ut phinceps minuat,vel si pecunia exuadet supra votum nedum, ut id faciat in aerarij ansustijs.
Ecbaado fuit Res . Rumana diuor, quam Perse deui-
259쪽
De Milirari Roman Ipendio. Icto ,&.omni Macedonum gaza Romam translata, anno V. GDλX n. quo tempore P. R. tributum pendere desist: aut sub Punicum bellum. III. sociale, sub ciuile Pompeianumstnec tamen unquam denarij aestimationem imminutam fuisse legimus. Victo autem Antonion I no clauso, quamquam praeda ingenti parta , maximas tamen fuisse angustias pecuniae publicae docet Maecenatis apud Dionem oratio lib.Lu. habita anno post Aegyptiutriumphum. Is fuit V.C. DCCXXV. Ea oratione Maecenas Augusto auctor est,ut ad rem pecuniariam, quae amerat, explicandam publica omnia subijciat hastae, tributiam ue impcret, in quo nihil praetereat eorum, quae aliquem posscssori fructum ferunt . Anno insequenti, DCCXXVl. pecuniae mutuo sumptae in aerarium exhaustum illatae sunt; eodem auctore initio libri Lim. Haec pax
aerario, quantum ingetes postulabant sumptus, opitulata est. Anno enim DCCLVIII. Augustus ad Senatum retulit,de vectigali nouo instituendo,unde stipendia & praemia militibus persoluerentur. Cumque productare in
annum insequentem nemo omnium benatorum comminisci quidquam , quod probarent omnes, potuisset; eo ventum est, ut vicesima haereditatium & legatorum exigeretur, quamquam id ferebat populus animo iniquissimo. Huic vectigali addita est anno insequenti, quamquam aliter Lipsio videtur in Taciti Annalium librum II. centesima rerum vamalium,& quinquagesima, seu quinta & vices ma vaenalium mancipiorum. Mirari hic subit Augusti, & Senatus prudentiam, qui nouis exactionibus vexare populu instituerunt; quod erat ante pedes, quod- ue omnibus placuisset, non viderunt. Age Auguster pecuniam quaeris ἰ quantam uis nullo negotio dabo. Ea
modo vera sint, quae de imperij opibus, deque sestertij
permutatione a Lipso traduntur. Habes in publicis reditibus HS sexagies millies, siue centum &quinqua-N a ginta
260쪽
I x rincentis contarent ginta auri milliones. Argentum exige, & fac, ut denarius non duodenis, sed, ut olim, senisdenis in posterum assibus aestimetur . Accedet lucro pars quarta, id est quinquaginta miliones, & sumptus suppetet sine dissicultate ad milites tuendos, prosequendosque. At quarta pars vectigalibus quoque si denarius augeatur, accedet. Verum . sed neque sine vectigali aliquo expediri res potest; neque hoc Rempublicam bello Punico I I. deterruit,quin pluris denarium aestimari vellet; neque nouum vectigal facilius Vrbs, & Italia solae, quam totus Romanus orbis persoluet. Vna restat examinanda, vel, ut verius dicam, animaduertenda Lipsij verborum clausula: Cum enim dicit denarium duodenis assibus aestimari coeptum, in eo stetisse'Augusti, sester entium aliquot Principum auo , rem haud obscure ad Domitianum producit: Quod ni ita esset, omnia quaecunque disputat de quatuor stipendijs, corruerent. At Domitianus melius multo consuluisset rebus suis, si stipendio exhaustus, quod adiecerat,quam dixi proxime, adhibuisset huic malo medicinam, non praedatus esset omni modo , & fiscum acerbissime egistet. Id enim ei vitio vertit Suetonius; cuius locum superius
propositum iam tempus est, ut sartum tectum tueamur,& a minime necessaria emendatione vindicemus. Adidit, inquit, se quartum Ripendium militi aureos ternos.Haec
ita accipio, ut milites, qui tribus stipendijs ad aureos binos, & denarios aliquot peruenerant, quarto addito, tres totos aureos acceperint. Novam sententiam oppugnat aperte allatus a Lipsio & a Torrentio semel & iterum Zonarae locus, de quo quid mihi videatur,dicam posterius: nunc vera haec lententia esse possit, nec ne possit, videamus. Milites apud Tacitum denos accipiunt in diem asses Augusti, & Tiberij principum aeuo : trecentos igitur in mensem dierum XXX. Hos in sexdecim partes qui deduxerit tot enim assibus per ea tempora, ut diximus