Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Defrumentaria Reman. largitione. 7 Isuas,& quidem eo ipso anno, quo eas susceperat. Quamquam enim Velleius, undevicesimum annum cum agmret, Quaestorem Tiberium fuisse prodit,annos tamen exaetas numerat,non eum, quem attigerat,cum quaesturain insit, qui fuit reuera vicesimus, in eum ipsum incurrens, quo Augusto rei frumentariae cura mandata est. Quare prope est,ut affirmem Turranium etiam,quem Praefectu annons Tacitus vocat Itb.I. Annalium,curatorem potius,&quasi vicarium Augusti fuisse,atque hinc factum, ut in verba Tiberij iurarit inter primos post Praefectum Praetorij,ut ibidem Tacitus notat. Cuius rei illud quoque est

argumento, quod neque Principes unquam hanc curam exuerunt,quae suit inter maxima imperij firmamenta ; &plebs fame pressa non a Praesecto annonae, sed a Principe frugum copiam exegit. Vidimus supra quantis animis in Tiberium iam rerum potitum plebs ierit infame . Claudium vero ius medio foro dicentem ita circumvasit clamoribus turbidis,& fragminibus panis appetijt, ut is-ptus militum globo aegre se in Palatium reciperet,ut scribit Tacitus libro diu. &Suetonius capite XVlli. qui addit Claudium commotum hac seditione nihil non excogitasse ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus . Quare & negotiatoribus certa lucra proposuisse,suscepto in se damno,si cui quid per tempestates accidisset:& naues mercaturae caussa fabricantibus magna commoda constituisse. cum tamen Claudio imperante annonae Praesectus esset Turranius ex Tacito libro XI. Ad haecAntoninum cognomento Pium ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a plebe Romana petitum narrat Victor. Quibus seditionibus admoniti Imperatores muneris sui , rei frumentariae studiosissi me prospexerunt. Testes nummi veteres, quorum multi extant cum hac inscriptione. ANNONA. AUGUSTA. idest imperatore curante copiose urbi illata. De his nummis legundus Antonius

232쪽

a Vincenti Contarent nius Augustinus Dialogo. II. Testes etiam sunt veteres scriptores,quorum Plinius in Panegyrico Traianum hoc

nomine miris in coetu laudibus euehit. Xiphilinus in Pertinace scriptum reliquit, cum Laetus in eum coniurauit,& Falconem consulem Imperatorem creauit, Pertinacem ad mare fuisse commeatum inspicientem. Seuerus denuque tantam rei flumentariae curam gessit, ut septem annorum canone moriens reliquerit ta ut quotidie LXX Ulmodium millia expendi possenti auctor Spartianus. Quae autem hoc loco sunt a me collecita ad confirmandam superiorem illam conicisturam meam, qui perpenderit, is fortasse Praefectum annonae appellatum,reipsa curatorem& vicarium Principis fuisse mihi assentietur . Cum pra sertim accedat superioribus non leue argumentum,quod aucta adeo Praefecti praetorij auctoritate, ut imperium tantum non vice sacra moderaretur, ferret certe molem omnium curarum, haec quoque procuratio ei delata est. Triticas enim copias, ut est apud Cassiodorum in formula Praef. annonae, Praefectura praetoria procurat. Qui igitur fiumenta in urbem convehenda curarum, hi sunt.

De bis qui frumentum distribuerunt .

cap. I

Rumentum publicum plabi distribuere alijs alij temporibus. Dum stetit Respiblica, iisdem serme, qui annonam procu rabant l, Aediles plebis, Curules, L. ML

nutius extra ordinem,ut iam demonstrauimus. Lege Sempronia quis distribuo rit non liquet: sed Gracchum ipsum praefuisse,aut saltem adfuisse, cum frumentum plebi daretur, ex ijs intelligimus Ciceronis verbis Tusculana. III. quae capite VI. r

citauimus.

233쪽

Defrumentum Iomo Iargitime. iestata Imus . Post legem Terentiam, ut curam gessiste publici frumenti Praetorem, ita etiam distribuendum curasse veri haud absimile est. Post Clodiam Pompeius extra. ordinaria annonae praefecturastu metum etiam donauit, auctore Dione libro X lX. Biennio post, anno V. C. DCCIII. C. Curio tribunus plebis legem alimentariam iactauit, qua iubebat Aediles metiri. Coelius ad Ciceronem libro VIlI. epist. Vl. sed eam latam non prodit. Idem legis Viariae, quae non dissimilis esset Agrariae Rulli, eodem loco mentionem facit, de qua non erit abs re Lipsij exemplo pauca obiter disputare. Sunt, qui eam XXVI. legem vocent Vi uariam , quae quid fuerit, certa coniectura non assequor . nisi sorte ab eo, quod est vivere,nomen inuenit, suitque alimentariae similis, quod utraque de rebus ad victum necessarijs erat promulgatas quod tamen ex ijs, quae mox dicam, falsum esse constabit. Alijs placet legem fuisse Vinariam ; Sed quae comparatio,inquit Lipsius, erit vini ad agros e se repugnat res ipsa Acui in udis. Ego vero diuisa Lipsij sententia, quatenus fuisse vinariam negat , assentior: quod esse quidquam in his

rationibus momenti putat, eo in alia omnia. Ipse Vineariam scribit, ut lex Curionis ad diuisionem vineariamfertianuerit , quae in Italia , se Campania praesertim multae, sicutilia Ralli ad agrorum. Sed quid argutamur st quid coniecturis rem certam atque exploratam indagatum imus Sane Appianus lib. II. de bello ciuili haec habet. O Jε Κου

rio ferebat ad populum de muniendis ac reficiendis us, hanc sibi curationem in quinquennium deposens. Haec aperti is- me de Viaria lege, non de Vinearia sunt scripta: illa non multo obscurius a Cicerone lib. V l. ad Atticum epist. I.

extrema. Vedius venir mihi obviam, cum duobus modis, ct

234쪽

Curio legem pertulerit, sestertia centena pendat necesse est. Haec satis docent,quamobrem dixerit Coelius legem Curionis Viariam similem Agrariae Rulli fuisse. Nam Rullus quoque creari se lege sua volebat Decemvirum agris diuidundis. Cicero Agraria II. Euos tandem igitur Decemviros creari vult 'sprimum. Dabatur eadem lege Decemuiris potestas in quinquennium. Cicero ibidem.

Dat praeterea pose statem verbo 'aetoriam, reuera regiam;

desinit in quennium:sacit sempiternam. Quin etiam Rullias corrasia undique publice ac priuatim pecunia montes auri spe deuorarat, quibus inhiasse etiam Curionem Cicero significat .. Atque haec meo iudicio sunt capita, a. quibus legum Agrariae & Viasiet ducenda similitudo est: quae multo essent plura, si de Curionis lege aut a pluribus, qui ad nos peruenissent, veteribus scriptoribus, aut ab his, quos laudauimus, plura essent prodita. Quae tamen accepimus, eiusmodi sunt, ut conijcere liceat, pleraque omnia ex Agraria Rulli in Viatiam Curionis esse

translata,vt Decemuiratum,ut ornamenta , ut pG testatem,

non modo in Italia, sed etiam in prouincijs, & alia id genus . Quae si vera sunt, ab ijs etiam dissentiamus necesse

est, qui legem Viariam fuisse aiunt, qua numeruS iumentorum,vehiculorum,seruorum ciuibus ad iter faciendum est definitus. quasi vero id sit vias munire ac sternere, de quo promulgata,v t ait Appianus ,.a Curione rogatio est..1ed redeamus e diuerticulo in viam.Vt igitur dicere coe pefam,Curio una cum Viaria, legem etiam alimentariam Iactauit, qua iubebat Aediles metiri . C. Caesar Aedilibus suis Cerealibus id nego iij, an mandarit obscurum est. Augustus anno V. C. DCCXXXL cum annonae est Praesectus,instituit, ut alij frumentum ad urbem aduehendum curarent', alij diuiderent ; quo plures partem Reipublicae caperent ex Suetonio capite λXXVil. Hi principio duo tantum fuerunt lecti ex eorum numero, qui an

235쪽

Deflamentaria Roman. largitione. UT

te quinquennium praeturam gessissent. Dio initio libri

LIV. sed quinio post anno Augustus numerum auxi in stituitque ut magistratus singuli singulos ante triennium praetura functos nominarent, e quibus quatuor sorte legerentur, qui in diuidendo frumcnto sibi inuicem succederent,eodem auctore in actis anni DCCXXXVIJterum anno DCCLlli. in maximis annor dirieultatibus viros consulares extra ordinem huic Qui arbitror, curationip secit. Quamquam non nego curatores etiam esse potuisse. De superioribus illis praesectis frumento dando, tribuendo, praeter veteres inscriptiones, cst apud Frontinum libro de A qua ductibus. I L locus lane dignus, qui describatur. Ex eo enim ut ornati sint, intelligere licebit.

Cens, erum placere huic ordini, eos qui aquis subtiospraeessent, cum eius rei caussa extra urbem essent, lurores bιno se seruos publicos ternos, architectos singulos, oscribas librarios , accenses ,Fraecones i totidem habere, quot habent j ter quos frumentum plebi datur. Et paucis inter fectis. Uιθ quibus apparitoribus ex hoe S.C. curatoribus aquari; uti lueret, eos diebus decem proximis, quibus S. C actum esset, ad aerarium deferrent: qui e ita delati essent, js praetores aerari, mercedem, cibaria, quanta praefecti frumento dando Vrsinus legit. quanta praefectu frumento θ dare, deferre solent, annua darent, es attribuerent. Verba sunt veteris , . C. Augustiaeuo facti, Q. Aelio Tuberone, & P. Fabio Maximo

iterum Coss quae verba obiter docent apparitoribus magistratuum frumentum datum,cerdumque per ea temp.ra, &quasi solennem eius modum fuisse.Poti l c tempora non memini me quidquam obseruare. Ad pane quod attinet,Valentiniano, Valente, & Gratiano imperantibus a Praefecto annonae est distributus, ut legimus in Codicis Theodosiani titulis . De Canone frumentario urbis Ro-πα & De annonis ciuilibus& pane graditi.

236쪽

6 Uincentis Contarent

I e frumentarus prouincise. cap. X.

Ostrema superest disputationis pars de frumentarijs prouincijs, de ijs scilicet, quae & frumenti erant feraces, & magnu eius numerum populo Romano suppeditabant. Praecipuae fuere Sicilia, Africa, Sardinia, Hispania, Boeotia, Macedonia, Chersonesus, Asia, Syria, Aegyptus, e quibus omnibus, si Aegyptum excipias ab Augusto prouinciam factam,

cum stante Republica, tum vero etiam collapsa frumentum Romam aduectu est, aut publicum ex vectigalibus, aut S.C. coemptum, aut priuatum a mercatoribus,quod interdum fiscus emebat. Harum prouinciarum memi.

nit Cicero frumentaria in Verrem, & pro lege Manilia, ubi Siciliam, Asricam, Sardiniam tria luisse testatur frumentaria subsidia Reipublicae. Ad Atticum lib. XV. cpisto. IX. &sequenti, Varro de re Rustica, Liuius multis locis, Plinius libro XVIII. capite VII. uno verbo plerici;

omnes Graeci & Latini rerum Romanarum scriptorcs, qui tamen tres praecipue celebrant, Siciliam, Africam, Aegyptum, e quibus ingentem frumenti numerum quo. tannis Romae illatum credere par est. Atque ex Sicilia quidem,quam M.Cato ille sapiens cellam penariam Reipublicae, nutricem plebis Romanae nominauit, ut auctor est Cicero in Verrem iurisdictione Siciliensi,aut decum rum, aut emptionis nomine aduecta Romam quotannis ad octuagies bis centena modium millia fuisse intelligitur ex eadem Ciceronis frumentaria . Ex ijs DCCC.modium siculorum, quae D CCCC LX. sunt Romanorum millia lege rerentia importata ad largitiones faciendas supra diximus, quae, si verum est accepisse hac lege publi-

237쪽

De frumentaria Roman .largitione. 77 cum frumentum ad LX. hominum M. tres paullo amplius menses plebem Romanam aluerunt, cum esset menstrua largitio CCC. M. modiorum. Africani autem frumenti modum putat Lipsius memoriar mandatum a Plutar. XXVII. cho in Caesare, quem victo Scipione gloriatum prodit, regionem, quam subegerat, talem esse ac tantam, ut ex ea quotannis vectigalis nomine Populus Romanus praeter olei pondo tricies centena M. percepturus esset frumenti CC. M. medimnum Atticorum, quae sunt modium Romanorum duodecies centena M. Sed cui poterit persuaderi tam exiguum vectiges exactum ab Africa uniuersa ' Ne quis ergo temere accuset Plutarchum, intelligendum est haec ab eo scripta de quibusdam tantum Africae urbibus. Et quidem ingentem illam olei summam exa.ctam a solis Leptitanis tradit aperte auctor commentariorum de bello Africano in calce. Leptitanos , qua mkperiobas annis Iuba bona diripuerat, se ad Senatum questi

per legatos, atque arbitris a Senatu datis , sua receperant, X X X. centenis m42bus ponderibus olei in annos singulos multat. De frumento res est obscurior.Quamquam enim

apud eundem scriptorem legimus Tisdritanos propter

humilitatem ciuitatis non pecunia, ut Hadrumetanos,&Thapsitanos, sed certo frumenti numero multatos; hoe tamen annuum vectigal an fuerit,non constat. Vt ut est, quae de oleo sunt scripta, etiam frumentum aut ab una ex

omnibus,& a paucis Africae urbibus suisse exactum indicant. Quid autem reliquae Asricae urbes, quid Mauritania ab Augusto prouincia iacta,quotannis pependerint, non fuit consilium Plutarcho ibi tradere. Alio igitur iter conuertendum est, ct ipso quidem Lipsio duce, qui ad hanc rem illustrandam in II. de magnitudine R. cap. X. alterum affert locum Iosephi ex oratione Agrippae ad Iudaeos, in qua allirmat Africam octo mensibus populum Ralere, Aegyptum quaternis. Quare cum ex Agypto, Victore

238쪽

8 Vincenti Contaerent Victore teste In Augusto, urbi illata sint annua ducentiescentena M.modium frumenti, facile intelligitur Africam annua circiter quadringenties centena M modium pependisse. Verum ne hac quidem ratione qnidquam prom uemus. Cum enim haec de diuersis aetatibus memoriar

sint prodita, non temere ad unam videntur reuocanda.

Scripsit haec Victor de Augusto, a quo Aegyptus veetigalis est facta; Iosephus de Nerone, quo imperante Iudaei rebellarunt , centesimo prope anno post Aegyptum subactam. Ante igitur quam par vectigal sub Augusto &Nerone pependisse hanc prouinciam constet,nihil ex collatione horum locorum erui poterit, quod faciat ad rcin XXIX. nostram. Huc accedit, quod suspectus mihi est Iosephi

locus, nec videtur conniventibus Oculis praetereundus .

Latet enim sortasse in eo maxime insigne & illustre me dacium, quod vero etiam, si quid in eo veri est, detrahit fidem. Non nego potuisse fieri, ut Romam ex Africa quotannis duplo maior, quam ex Aegypto frumenti nume rus inueheretur. Scio enim Africam maximam esse,&suracillimam ;& video, quam frumenti vim dare potuerit uni urbi tertia prope pars orbis terrarum: id tamen Agrippae, siue Iosepho aifirmanti quominus credam,facitavero abhorrens eius dictum de tanta annonae vi Vrbi illata ex his duabus prouincijs, ut annuum vIctum popu lo R.suppeditarent. Metuo igitur, ne Agrippa in hac re ita seruierit caussar agis, quam veritati, ut in alijs plerisque in eadem oratione , quas miror Lipsium credere, quam examinare maluisse. Porro Agrippam in hac re suisse mentitiam,vel illud documento est, quod si Aegyptus & Africa populum R. aluere, nil frumento ex ali)s prouincijs importato opus fuit: at illatum Plinius testatur libro XVIII. capite VII. scribens de frumcnto. Ex his

generibus,qua Romam inuehuntur, leuissimum esI Gallicum .atque e Chersoneso aduectam. fgpe non excedunt IN m

239쪽

De frumentaria Roman.Largitione. 79dium vicenas libras,si quis granum Useum ponistet. Adjcit Sardum stelibras squi sex libras legant, eos non sequor I Alexandrinum es trientes . hoc se S uti pondus. Boeotiam totam sebram adscit , Afristum cst dodrantes. Hoc frumento ex Gallia Chersoneso Sardinia, Sicilia , Boeotia Romam inuecto, quaero quid factum sit, si solae Africa &Aegyptus aluere Populum R. Quid e quod ne alere quidem potuerunt. Cum sexcenties centena modi uni M.qui'modus fuisse dicitur Asricani simul & Aegypt ij frumenti a vicies centenis hominum M. fuerint absumpta: Urbem autem,Lipsio teste de cuius sententia alias disputabimus coluerint ad quadragies centena M. Mitto peregrinos, qui dum in Urbe moram, quamuis breuem, trahebant, eius annona utebantur. Volo enim his tribui, quidquid parcebant lautiores, quibus panis obsonij loco erat .. Si igitur quae de Urbis frequentia traduntur, vera sunt, ut sane Lipsio videntur, vix semestria ab Astica &Aegypto alimenta populo R. fuerunt suppeditata. Dicet quispiam. Iniuria Iosephum carpis, qui non de uniuersa Vrbem colentium multitudine haec scripsit, sed de iis tantum,qui gratuitum seu mentum accipiebant atque hoc dicit. Africanum, & Aegyptium vectigal tantum fuisse,ut ingens frumentantium multitudo illo octo,hoc quatuor reliquis anni mensibus aleretur. Velim, qui hac defensione utitur, is me doceat, unde eruat, aut esse hic Agrippae sermonem de largitione, aut Aegyptium praecipue,. & Africanum frumentum largitionibus fuisse destinatum. Nam Iosephi hic locus& est controuersus, . S, quod grauius est, rei; cit a se hanc sententiam. Pugnat enim cum Agrippae consilio apertissime , quod erat docere, leuibus ludaeos oneribus premi prae alijs prouin- cijs populo R subiectis, ex quibus A frica maxime de Aegyptus ingens quotannis vectigal persoluebant . At ve eligatis huius magnitudo ex eo frumenti numero, quilabibat

240쪽

s o Vincentῆ Contarens abibat in largitiones, intelligi non potest.Ponamus enim vel trecenta suisse hominum M. imperante Nerone denos modios quot mensibus capientia comnia enim in tam bona caussa Lipsio largiar subducta ratione, trecenties sexagiescentena modium M. quotannis donata reperiemus. Sola igitur Africa non aluit modo populum R. sed tantum etiam frumenti dedit, ut reliqua essentanno vertente quadragies centena modium M. & praeterea quidquid dabat Aegyptus; quam summam Iosephus cui sibi contemnendam, atque omittendam putarit, non video;cum tantum frumenti numerum vix quatuor Siciliae duabus decumis persolutis suppeditare potuerint. Quod si modus frumenti fuerunt modij quini, quod & verius puto, ne tertia quidem horum vectigalium pars est significata, &sola Aegyptus populum R. aluit. Qui igitur si minus augere,at historica fide aequare verbis studebat voctigalium illorum magnitudinem, is usque adeo minuisse comperietur, ut vel plus paullo dimidio,vt omnia largi mur, vel ne tertiam quidem partem , si verisimiliora sequi voluimus,significarit. Sic Iosephus quoquo se ver- . terit,reprehendetur. Vidit hoc vir acutissimus, sed huic, qua de agimus, loci huius interpretationi mirum in m dum addictus, atque ut Iosepho opem ferret, Victori adhibuit medicinam, & Aegyptum dimidia vectigalis parte leuauit. Suspicatus est enim in Victore legendum ad

centies centena modium millia. Sed Victoris locus, mea

quidem sententia, integer est: idque adeo ipse indicat, cum fidem ijs astruens, quae de ingenti frumenti numero ex una prouincia Urbi illato mox erat dicturus, scribit, Augustum,ut annonae Vrbis Aegyptum copiosam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas labore militum patefecisse, quod a Suetonio quoque capite XVIII. di a Dione libro LI. proditum est. Deinde illa subdit,

quae supra commemorauimus. Huius tempore annua

Vrbi

SEARCH

MENU NAVIGATION