Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ne frumentaria Roman uiamtione. 6r innuit ipsis triumphi diebus,ut ad pauciores largitio peris

ueniret.Neuter tamen rem ita prodit,ut intestigere liceat reduxerintne Caesar veterem numerum,an modice auctulerit. Lipsius reuocatum veterem credit: mihi in re incer XIX. ta,& probabili placet altera sententia,non ob eam solum caussam,quod in homine populari fuit hoc magis populare, sed etiam ut ciuibus tenuioribus, & obaeratis, qui, cum nihil haberent in censu, collocarant in Cariat e spem suam,& ab eius partibus steterant, gratia ex parte aliqua rependeretur. Vt ut est dubitare enim malo,quam statuere 2 denuo certum hunc numerum eadem caussa red. didit incertum,idest bella ciuilia,quae post Cesaris necem exarserant. Sed eum Augustus ita denuo coarctauit, ut tamen pateret latius, quam antea, & paullo plures CC. Millibus essent, qui accipiebant publicum frumentum . ipsemet testis in breuiario rerum a se gestarum,& impensarum quas in Rempublicam, &P. R. fecit: cuius capita

quaedam non abs re erit ascriberein examinare.

SI A.

IL CONSUL. TERTIUM. DECIMUM. SEXAGE

222쪽

Vincentii Contarent In II. capite expressus est numerus accipientium publicum frumentum. ea millia hominum paullo plura,quam ducenta fuerunt. Augustus XIll. consulatu, quem gessit anno V. C. DCCLIl. largitus est singulis denarios sexagenos, cum L. filium suo tyrocinio deduxit in forum. Idem prope numerus est apud Dionem libro LV. ό δε

ενα εξηκοντα δραχμάς εακε. Augustas frumentantium mul rituinem mInime certam ad M. CC. redegit, o viritim sexagenos denarios,ut quidam auctores sunt,dedit. Quam qua

autem hunc recensum factum Dio tradit anno V. C. DCCXLIlX. C. Antistio Vetere, & D. Laesio Balbo Cossi: idest quadriennio ante XIlI.Augusti consulatum, non ta X men ab eius breuiario dissentit. Hoc enim tantum dicit Augustus se consulem decimum tertiui congiarium dedisse plebi,quae per id tempus frumentum accipiebat:nec XX l. video,unde Lipsius expiscetura actum ab eo hoc anno populi recensum .immo illis verbis. PLEBI. ROMANAE.

PlEBAT . sic enim censeo lacunam illam explendam9 non obscure videtur significare solitam perea tempora accipere tantam multitudinem, non autem a se tum primum redactam ad M. CC. Non solum igitur non errauit Dio,sed prodidit etiam accuratissime, quo primum anno recensus sit factus. Quod autem addit de drachmis LX. valde vereor, ut Lipsio errandi ansam praebuerit. Nam prima fronte id esse, quo de hic agit Augustus, congiarium videtur. at hoc datum est XIII. consulatu : eodem igitur populus recensitus.Procederent recte omnia,si ideesset congiarium ised non est,imo aliud,quod ex quorundam sententia prarier hoc dedit Augustus, quadriennio ante decimum tertium consulatum,cum plebe recensuit.

Cum igitur ab alijs historicis grauibus fortasse, neque in-

223쪽

De frumentaria Roman.largitione. 63

diligentibus id memoriar proditum reperisset Dio; contra in hoc Augusti breuiario, quo non dubito, quin sitvsus,nullam eius mentionem : tutum cepit consilium, ut desugeret auctoritatem,& habere se scriberet auctores huius rei,aifirmaturus eam certius,si ab ipso Augusto proditam reperisset. Haec dici possimi pro Dione ἀναχρονατμου reo. Superest leuis in numero accipietium varietas. Nam Dio MCCauisse tradit; Augustus paullo plura. Dicerem positam a Dione summam rotundam,ut saepe alias ab omnibus scriptoribus, ni procliue esset coijcere non ullos eo quadriennio receptos ultra illam certam ac definita multitudinem . De numero autem accipientium ante recen

sum nihil habeo, quod liqueat. Dio cum scribit fuisse αορι ν, satis indicat ob eam praecipue caussam a se omitti, quod fuerit semper varius & incertus. Sed tamen cum recensus est actus, quantus fuit Θ Vir doctissimus optime de multis veteribus scriptoribus meritus,de congiario scribens, quod in his fragmen is prodit Augustus a se datum trecentis viginti millibus plebis urbanar,

suspicantur,quamquam ad congiaria, quam ad frumcn tationes maior hominum nu merus admittebatur,tamenctiam frumentum accipientium ante Augusti constitutionem hunc numerum fuisse. Neque habeo cur probem, neque cur reiiciam hanc iuspicionem. hoc tantum noto, catum id congiarium anno V. C. DCCXLlX. cum superiore factus esset recensus. Fortasse igitur nihil huic multitudini cum ea,quam quaerimus, rei est. Priore iragmentis huius capite clibuit enim in eo describendo sequi Augusti ordinem, in explicando autem nostrum 9 Corum numerus continetur, qui acceperunt frumentum priuata pecunia coemptum ab Augusto. Quae autem in eo sunt corrupta & mutila, possunt pristinae integritati , aut saltem sententiae restitui ad hunc modum.

QVAE. MEA. CONGIARIA. Er. FRUMENTUM.

224쪽

ACCEpERUNT. HOMiNUM. NUNQUAM. MINUS. QUINQUAGINTA. ET. DUCENTA. MILLIA. Nam

a capite superiore, cuius initium est LlBRI. ROMANI. sue ut arbitror reponendum, PLEBI. ROMANAE. vseque ad hoc Augustus nummarias & frumentarias largitiones exsequitur. Suppleui autem A C C E P E RUNT. HOMINUM. ijs reiectis, quae ad hanc lacunam explenda Lipsius affert, quia visus sum mihi sequi Augustum ducem,eiusque vestigijs insistere. Nam duo sunt in largitio. nibus singulis praecipua, quae ille sibi memoriar mandan da proposuit; quid dederit,& quam multis dederit. Cum igitur se duodecim frumentationes emensum iam dixisset, proximum erat, ut eorum ascriberet numerum, qui

acceperant. Quamquam autem his addi tertium clyut potest, quantum dederit; hoc tamen in solis exprestum nummarijs largitionibus videmus. Vbi enim certus erat frumenti numerus apponendus, satis habuit Augustus scribere infinite, datas a se duodecim frumentationes. iaquod ex horum fragmetorum inter se collatione verum

xXII. esse constabit. Non possum igitur Lipso assentiri, qui hunc locum ita legit. QVALI. MEO. CONGIARI FRUMENTl. MODIVM. NUNQUAM. MINVS. QUINQUAGINTA. m. DUCENTA. MILLIA. non solum

quia non assequor, quid sibi velit his verbis; virum datum singulis modium , an vero nunquam minus largitio nibus singulis effusum ducentis quinquaginta modium irillibus: veruin etiam quia multis partibus maiores sunt,& digniores Augusti liberalitate, ac praedicatione largitiones, quae numero accipientium significantur.Nam ducenta quinquaginta modium millia, ut singulis dati suo rint modij quini, acceperunt hominum quinquaginta millia: at ex nostia emendatione frumentum, & omnia congiaria, de quibus supra facta erat mentio nam hic numerus pertinet ad omnia nunquam minus acceperunt. hominum

225쪽

De framentaria Roman .largitione. 6 shominum CCL. M. Neque haec modo sed multa praeterea me adducunt ad reij ciendam aeque illam alteram eiuLdem emendationem. FRUMENTANTIUM. NUM.

CENTA. MILLIA. Namque Augustum tam peruerse loquutum nemini unquam poterit persuaderi, qui Suetonium legerit capite LXXXVI. Illene ita loquatur,&eleganterie loqui praedicet ' Illene vitet ineptias, qui sensa animi sui verbis illis exprimit apertius, quam his e

FRUMENTANTiUM. NUMERUS. NUNQUAM. MI NOR. DUCENTIS. QUINQUAGINTA. Mi LLIBUS.

His adde, quod non esse praeteritum numerum eorum, quibus pecuniam erat dilargitus, clamant reliqua omnia breuiarij huius fragmenta. At is,qui sit expremi non video.Sed & illa compendiaria nota NVM. aliena esse huic tabulae videtur. Postremo una eademque ratione potest utraque emendatio iugulari. Cum enim duaesint capi.tis partes,prior de frumentaria, posterior de nummaria Iargitione, atque huic non illi corrupta haec verba subh .ciantur, cur sola frumenti mentione concluditu cur haec transseruntur in locum alienum, quae possunt commode collocari in suo ρ sed de his iam nimis multa. Permittamus rem totam iudicio eruditorum , & ab Augusto ad

Tiberium transeamus, a quo auctum numerum accipientium frumentum colligit Lipsius ex his Taciti verbis lib. VI. dem Cosi Cra Dornsitito & M. Furio anno V. C.

DCCXXCV.9 grauitate annonae iuxta seditionem ventum.

mustet se plures per diei in theatro licentius Ussagitata, quassisi aduersus Imperatore. queis comotus incusauit magistrarus Patresfquod non publica auctoritate populu coercuisi traddiaeis quibus eprouincijs,o quanto maiorem quam Augusus rei frumentariae copiam aduectaret. Si auxit, inquit Lipsius, numerum frumenti, ergo rumentantium. Praeclare:si quidquid frumenti Romam aduehendum Tib. I rius

226쪽

66 Uiscentis Centarentrius curabatdargitionibus effundebat. Sed eum arbitror

omnium urbem colentium commodis consuluisse, item ut Augustum,qui suscepta rei frumentariae procuratione, Pompei, exemplo ciuitati uniuersae commeatum suppeditauit: imo habuit etiam frumentum vaenale, ut Suetonij testimonio supra confirmauimus .. Hoc igitur munus una cum imperio,cui erat annexum,cum suscepisset Tiberius, incidissetque aliquando caritas annonae, prope abfuit populus a seditione facienda, non tamen in theatro abstinuit a verborum licentia, & ab efflagitanda aut cura maiore in aduectione frumenti, aut aliqua largitione. Hanc eo tempore minime populari', aut liberali seni, qualem eum describit Suetonius, exprimere non potuit et illam, quanta esset, Tiberius ostendit, cum inuectos in urbem emultis prouincijs ingenti frumenti numero victum docuit a se ipsum Augustum. Haec mihi verborum Taciti apertissima, & minime dubia videtur sententia, quam eo amplector libentius, quod inani ac leui usus esset excuse-tione Tiberius,si verbum ullum de aucto a se numero frumentantium fecisset.Quid enimὸ tu quasi in specula consti tu tus, ut excubes, & inuigiles pro Populo Romano

uniuerso, desque operam, ne inopia prematur rei frumentariae, defunctum te putas munere tuo,admissa quota plebis parte ad publicas frumentationes 48 Dabat Augustus annonam gratuitam millibus ducentis: Tu num rum auxisti: fac esse trecenta. Reliqua multitudo urbem colentium ea maior, quam tu alis, amplius duodecim

partibus quid facieti' quis illi prospiciet' a quo annonam efflagitabit Θ Ana Praefecto P at nos te huie curationi praefecimus. Tu vide, cui mandaris, atque ab eo, diligentiam exige, quam tu nobis debes. Haec in Tiberium friuola excusatione culpam suam praetexentem iactare potuit plebes Romana: quamobrem ipse alteram arripuit, a qua non sunt aliena,quae apud Tacitum legimus.

227쪽

Defrumentaria Roman. largitione. 6 lib.IV. Plebes acri quidem annona fatigabatur ,sed nulla in eo culpa ex Principe . Euin insecunditati terrarum,aut asperis maris obuiam jt, quantum impendio diligentia j poterat. Atque hac ratione plebi satisfacere Tiberius conatus est, non mentione ulla frumentariae largitionis. Post Augustum Nero,quod quidem memoriar proditum sit,primus. frumentantium numerum auxit, donato militibus Praetorianis, qui erant eo saeculo minimum decem millia, frumento gratuito, quo ante ex modo annonae utebantur,ut scribitTacitus lib. XV.& Suetonius in Nerone capite X. Ab hoc tempore nihil certi reperio usque ad imperium Seueri, qui quam multis dederit publicum frumen . tum,non obscure docet Xiphilinus his verbis. ὀ δἐ Σεβῆρος επὶ iri δεκετηρίδος της ἀρχ*ς ἀυ ii ἐδωρίσαι τύτε ὀμὲλω

παντὶ τύω ο i Mir ita enim legendum, non σιπδευμέ - να , ut habent optimi etiam codices impressio vi τοῖὸ ς ρα.

σιωτιας τοῖς δορυφοροις ἰοιρίΘμους τοῖς Φῆς ηγε μονιαως ἔτεm χρυ- σους. ideli. Seuerus cum decennalia imper' celebraret , et Luersae frumentantium multitudini, militibul Praetorianis tot aureos Eouauit,quot annos imperauerat. Et mox. εἰς την δε ταυτην πεπτακι θλιαα μυριάδα, δραχμ- ανηλώΘησαν. id est. In id congiarium quinquies mille drachmarum myria.des sunt erogatae. Quinquies mille drachmarum myriades sunt denarium quingenties centena millia, aut more Romano HS bis millies, aureorum nostrorum quinque milliones,ut vocant, veterum autem duntaxat vicies centena millia. Si igitur deni sunt singulis dati, accepere id congiarium hominum rotunde millia ducenta,totidem que per ea tempora publicum frumentum . Haec mihi haud paullo certior frumentantium multitudinis Seuero imperante inuestigandae ratio videtur, quam ea, qua usviri doctissimi e Spartiani verbis ad millia sexcenta accessisse collegerunt. Hic obseruo, quamquam modo non par fuit numerus eorum, qui gratuitam annonam acci-

I a piebant

228쪽

ε8 Vincenti' Contareripiebant ab Augusto &Seuero; id tamen suisse discriminis, quod ille Quiritibus tantum dabat, hic militibus

etiam Praetorianis, qui si fuerunt per ea tempora quadraginta millia, ut Lipsio placet,Quiritium numerum reda. tium oportuit ad M. CLX. Huius rei prima initia non comperi: suspicor tamen coeptum minui a Nerone plebis numerum,cum anno imperij X. sustulit,ut dixi,publicam frumentationem, X L autem gratuitam annonam Praetorianis dedit . Eius vestigia reliqui, opinor, Imperatores sequuti. Quaeret quispiam,fueritne ullum tempus, cum ciues omnes caperent publicum frumentum. Non vid

tur ; & Senecae locus lib. IV. de beneficiis capite XXVILqui obstare videbatur, fuit egregie a Lipsio in Admirandis explicatus. Neque est quod quisquam commoueatur ijs largitionibus, quae ante legem Semproniam sunt factis, in quibus memoriae mandandis Plinius &Liuius quasi de industria & composito utuntur populi nomine, quo uno ciues omnes continentur. Plebem enim eo significatam fuisse docebunt cum alij multi,tum vero Liuij libro II. & Valerij Maximi lib. IV. capite IV. de Agrippae Menenij paupertate loci inter se collati. Haec de accipientium numero obseruabam.

De ijs, qui curabant publicum frumentum Cap. VIII. V M de ijs dixerimus, qui accipiebant pu

blicum frumentum,proximum est, de ijs ut qusramus, quibus commissa erat curatio ac distributio. Et curatio quidem suit uno verbo eorum, quibus Romae imposita erat publica annona,quos qui suerint, paucis expediam. Regibus pulsis rem suscepit Sena-

229쪽

De sementaria Roman.largitione. 69tus: mox Aedilibus plebis haec Reipublicae pars mandata est; semel extraordinem ad L. Minutium,deinde ad Aediles curules translata , diuque gesta praeclare, usque ad legem Semproniam,qua lege Gracchus an Aedilium curulium operam repudiarit , ad alios hanc curatione tran. stulerit, non habeo dicere. Sane post legem Terentiam, quae suit Sempronia qu inquaginta annis recentior, Praetorem de maiestate curam gessisse publici frumenti constat ex Pardiani argumento in Cornelianam. ubi haec I suntur. Duutit nomen cC. Corneli j Publius inub crimis Caius ι se cum L. Cassius Praetor decimo die, ut mos es desse iusisset,eos die ipse non a spe oeu auocatus propter u-blici frumenti caram, seu gratificans reor cum ijs, quae sequuntur. L. Cassius Praetor fuit M. Lepido,& L. Volcatio

Cos anno V.C. DCXXCVIl. idest septennio post latam legem Terentiam ut mihi veniat in mentem suspicari, si xxiv

Aediles curules frumentaria procuratione altera harum legum soluti sunt,Terentia potius, quam Sempronia solutos. Nam Gracchum insensum Patribus, quis credat gratiam eius legis, qua reddere plebem sibi obnoxiam parabat, cum Praetore communicasse Zid erentium contra veri admodum simile est , aucto mirum in modum lege sua numero frumenti urbi inserendi, eiusque largitione reuocata, maiorem magistratum ei curationi praeficiendum putasse, non solum ut prouinciam hanc administraret maiore auctoritate, verum etiam ut esset in potestate

Senatus. Terentiae successit lex Clodia,qua Sex:Clodio homini impurissimo quidquid uspiam frumenti fuit,tra, di tu est Cicero pro Domo sua. Scilicet tu homini egentissimo, se facinorosissimo Sex. Clodio omne frumentum priuatum se publicum, omnes prouinciaου frumentarras, omnes mancipes , omnes horreoram claues lege tua tradid i. Et mox. Euaeritur etiam importuna periis ex ore impurissimo Sex. Clody rem frumentariam esse ereptam, summis g. ιν μ'

riculis

230쪽

o Vincentis Contarentriculis eius viri auxilium implorasse Rempublicam, a quo sepe se se ster Maiam, se amplificatam e memin et. Is autem

summus vir erat Cn:Pompeius, cui extra ordinem anno

V.C. DCXCVI. altero a lege Clodia potestas rei frumentariae toto orbe terrarum per quinquennium data est,Cicerone suadente,nuper ab eo in patriam restituto. Pro curauit igitur annonam Pompeius usque ad annum ab

V. C. DCCI. quo Praetoribus denuo esse hoc onus impositum suspicor,non assiimo. Creati deinde sunt a Caesare Dictatore Praetores duo, totidemque Aediles Cerea, Ies anno V.C DCCIX. eodemque anno Brutus&CaD sius Praetores, ille inter cives , hic inter peregrinos cum Caesare caeso iurisdictione urbana abstinerent, neque ire ante tempus in prouinciam honestum ac decorum puta rent S:C extra ordinem ita rei frumentariae sunt praesecti, ut Brutus in Asia Cassius in Sicilia frumetum emendum, di ad urbem mittendum curarent . qua illi cnratione ut contumeliosa & sordida usi non videntur. Appianus civ ilium II l.Cicero XV.ad Atticum epistola IX. &sequentibus. Anno ab V.C. DCCXXXI. plebs Augustum,concursu ad eum facto stimulante famae, annonae procurationususcipere coegit. Sed eo adhuc superstite alter creatus annonae Praefectus, qui utrum Augusto se ultro abdicanti successerit,an vero sit ascitus ab eo tamquam collega in hac procuratione, nemo, quod sciam,veterum tradidit . Illud constat Augustum aliena opera usum in hoc negotio. Tradit enim buetonius capite VIII. Tiberium ciuilium olficiorum rudimentis administrasse curam annonae, quae arctior inciderat. Porro illa rudimenta quae lsuerint, docet Velleius. Auanor undevicesimum annum agens captisre coepis Rempubbcam, maximam1 dis ulratem annonae ac rei frumentarιae inopiam Ossa, atque in urbe mandato vitrici moderatus est. Iam nemo non videt Augustum partes

suannonae Praesectum imposuisse Tiberio quaestori

SEARCH

MENU NAVIGATION