De vera existentia corporis S.P. Benedicti in Cassinensi ecclesia deque eiusdem translatione. Auctore. R.A.P. Matthaeo Laureto Ceruariensi, Hispano, abbate. S. Saluatoris de Castellis

발행: 1607년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

De vera extirentia Corporis

IN CASSINENSI

Deque eiusdem translatione . E. R. A. P. M AT TII AE O LAVRETO Castali, -

6쪽

PHILIPPO TERTIO

HISPANIARUM, UTRIUS

Siciliae , atque Indiarum Regi Catholico. Λfatthaeus Lauretus Monachus Benedictinus, Abbasi; S. Sahiatoris de Castellis, utramq, exoptat felicitatem.

lin Patri Benedicti reliquias ,

in celeberrima Casiini montis aede quiescere, compulsus ego, Pote tissime Rex, demonstrare negantibus, ne Icientibus,ac dubitantibus1,arbitratus sum rem gratam me facturum credentibus & affirmantibus. Inter hos Vero,cuinptae prouintiae patronus mihi forigendus, cui tutiuS,

7쪽

tiusque me committerem ac commendarem, occurristi prae caeteris tu, Rex maxime , tanquam certus & verus haeres acraemulator auorum , & proauorum tuorum: quorum pietas ac propensio in San. ctissimum Patrem Benedictum , & Cassinense Coenobium ab ipse fundatum tanta fuit . quanta Ferdinandi Regis Catholici,&Caroli Quinti Imperatoris litteris,

in hoc opusculo a me transumptis, luce clarius demonstrata est. Maiestas porro Vestra,non consideret tenue munus ab aluno paupere oblatum : Sed meminerit potius meritis &intercessione eiusdem Sanctissimi Patris comparatum sibi hoc Regnum: quando magnus Dux Consalutis, cum hoste Gallico, sibi & loco & numero superiore, confligere coactus: quam humanis viribus minime sperare poterat, Benedicti Sanctissimi cui se & exercitum

Commendauerat oraculo & patrocinio, victoriam consequutus est. Maiestatis erso vestrς erit, coenobium ipsum quo nullum in suis Regnis illustrius reperitur aut sanctius 2 caelumque Monachorum

8쪽

ibidem iugiter Deo simulantium,assidue

que pro vestra Maiestate deprecantium, maiorum suorum exemplo, peculiari dignatione protegere,ac priuilegijs amplioribus confovere. Me autem, cui dedit Deus ex certissimis monimentis, realem ac corporalem Patriarchae nostri in eo- de loco docere praesentiam, tuere umbra culminis sui: ut & aduersantium latratus compescantur: & ad sacrum illum Montem populi Christiani deuotio, magis, ac magis indies augeatur. Deus Optimus maximus Maiestatem vestram, pro comm ni totius reipublicς Christianae bono,diutissime seruet incolumem. NeapoIi, COIendis Novembris, anno I 6o6.

9쪽

AD BENIGNUM

LECTOREM.

R O D IIT anno superiore, liber quidam ii scriptus , Floriacensis vetus bibliotheca, Benedicti na, Nancta, Apostolica, Pontificia, Cesarea, Regia, Franco Gallica, opera Ioannis 1 Bosto Parisiensis, Caelestini Lug- dunensis, nunc primum a lates ris emersa, ac antiquariorum usui exposita, Lugduni apud Horatium Cardon excusa. In quo quidem libro mutita, ct diuersa congerit ipsius evulgator: quamuis praecipuus eius Topus esse videatur, astruere atque probare Sancti Patris Benedihi Corpus e Monte Cassino in Gallias ad Monasterium Floriacense olim fuisse translatum, ibique hodie requiescere. Peruenit praefatus liber ad manus Reuerendissimi Patris Gregorij a Castione Aretino, Sacri coenobh Cassinensis Abbatis, quem cum attente legere coepisset, animaduertit mul ta eo libro contineri, quibus non solum bonum nomen,

10쪽

sinceritas& integritas scriptorum, ac Monach rum Cassinensium, traduci ac denigrari, veritanetiam veritas existentiae Corporis Beati Benedicti apud Cassinum,euerti,ac demoliri, videretur. Conuenit ergo me iam dictus Reuerendissimus h bbas, atque instare caepit, imo urgere, ac sua cogere auctoritate , ut patrocinio veritatis assumpto, criminationes, ct calumnias a Scriptoribus & Monachis Casiinensibus depellerem, ac propulsarem. Refugit statim animus ab hoc onere subeundo, atque labore istum sumere penitus detrectare conatus sum. Institit autem ille vehementer, totq; rationibus ad illum subeundum ita suasit, ut tandem persuaserit,assensumq; a reluctante &renitente quodammodo extorserit. Suscepto igitur onere, caepi quanta potui diligentia librum illum legere, uniuersaque , &singula, quae de trasnslatione Sancti Patris Bene dicii , eiusdemque apud Floriacum existentia ad ducit , cribrare . ac ponderare: S mulque quid de his alij scriptores asserunt inquierere uniue fa etiam scripta,& monimenta quae in bibliotheca, &archivo Cassinensi extant, excutere. EX quibus omnibus, praesens opusculum conseci, in quo quaecumque circa praedictam materiam solidae, ac firmae auctoritatis reperire potui, hic in Vnum collegi, atque omnibus propalandum curaui. Totum autem opus in duas secui partes, in quarum prima,de vera & reali existentia Corporis Sancti Benedicti disputo : In secunda vero de eius

SEARCH

MENU NAVIGATION