Primordia Coryrae : post editionem lyciensem anni MDCCXXV. : ab auctore nuperrime recognita et multis partibus adaucta

발행: 1738년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Illa sane Bois primum 'sium filium

Euboea in Abantide suo in sinu

Excepit. Utrobique igitur eamdem illius nominis agnoscimus causam, fabulosam quidem, Macrin Bacchi nutri cem, sinceram vero , Insulae utriusque praelongam fi

guram .

Aliud Corcyrae nomen , quod allati in fronte C pitis textus exhibuerunt, quodque apud Homerum, dc veteres alios Scriptores frequentissime occurrit, Sch riae nimirum, Cereris precibus refertur , quibus effectum est , ne fluvii adversus Corcyram ex proxima continente labentes eam ex insula peninsulam redd rent . En verba Aristotelis ex citato libro de Corcyraeorum Politia ab Apollonii Scholiaste libro quarto allegata: Aποδίδωσι την Κτιαν Aesςοτέλης ἐν τηΚερκυραων πολιτεια. φηri γὰρ την Δήuητρα φοδουμ νην , μιη οι ἐκ της Hπώρου ἐρχομενοι ποίμιοὶ ηπειρον την ποι οὐσι, δέηθῆναι IIοσει-ος ἐπιτρ α ταποταμιῶν ρευματα. ἐπ-ουν τλων αντι Δρεπα-νης--ονομαΩmou. Causam autem a gignat Ariasoteles in Corcyraeorum Politia s ait enim Cererem verentem , ne labentes ex Epiro suυii continentem ipsam oscerent, Neptuno preces adbibu se, ut eorum cursuscobiberet iis igitur cobibitis pro Drepane Scberiam

22쪽

8 PRIMORDIA

nuncupatam fuisse. Haec ipsa verba Stephanus de Urbi b. in voce , Scholiastes in Graecae Anthol. lib. I. cap. XXXI. Epigr. 1. Eustathius ad Odys . lib. v. in principio , trans ripserunt. A verbo itaque ' ιν ν , quod inbibere , reprimere significat, illius nominis origo profluxit. Epiri fluvios non longe a Corcyra Leucadi damnum, quod Ceres Corcyrae praecaVebat, intulisse legimus apud Plin. Histor. Nat. lib. IV. cap. I.

De in sinus ac Leucadia ipsa peninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum a continente abycilla, ac reddita , ventorum satu congeriem arenae accumulantium , qui locus vocatur Dioryctos, sudiorum longitudine trium. NOVum Scheriar etymon excogitavit Samuel Bo ChartuS Geogr. Sac. lib. 1. cap. xXXm. illud a Voce Schara, quae Phoenicibus emporium seu insulam ne gotiationis sonat, derivans, adeo ut Corcyraei naVigationis peritissimi, ex Orientalibus regionibus preti saS merces asportare assueti, patriae suae ex hac ipsa industria , ac labore Scheriae appellationem adscive rint . Equidem nautica arte Corcyraeos cum primis excelluisse , abunde ex inferius adducendis innote

scet.

23쪽

' latius Insiuia nomen Corcyra ex Corcyra puella a Neptuno mitiata. Samueli autem Bochurto ex Arabica voce Carcara . Corcyrae nomen in Homero reperiri, falso tradit Joannes Harduinus. Lectis Κερκυρα, quam pro supposititia babet Letecb. Spunhemius, omnino retinenda ceu genuina . Cercurum , ct Cercura apud Plautum genus navis, mero similiter quales Corcyraeae. Lectio, 6 η κουρά, corrigenda in Hesychii Lexico. Montes,

in quibus subsilit Arca Noae, licet a quibusidam Corcyraes dicti, non in insula Corcyrae, sed in Armenia siti. Aliud Corcyrae nomen Κορυφω,

unde vulgare Corsu , cui nihil commune cum Corfinio. Corcyra Minor ,seu Ni gra mero similiter a Majoris incolis condita , ex nominis, ct originis

communione.

DIODORus lib. iv. Biblioth. Asopi , & Methones filias recensens, ac inter eas Corcyram primo loco ponens : Κερκυρα θ inquit ) -ο Ποσει-ος HrmέχJhi εἰς νησον , την απ' ἐλώνης Κερκυραν ονομιαθασαν, Corcyra autem a Neptuno traducta es in Insiuiam, quae ab ea Corcyra nominata es. Stephanus de Urbib. in verbo Φαα : Ρααξ ὀ ΙΙο τειδῶνος, f Κερκυρας τλAο πιδος, ἀφ' m η νησος Κερκυρα ἐκλήθη , το πων

Δρεπάνη , 6 Σχε,α-Phaeax Neptuni Alius , atque Corcyrae Apopidae, a qua Insula , Drepane pris

24쪽

1o PRIMORDIA

oe Soberia Oocata, Corcyrae nomen accepit. Pro quo Hellanicum citat Lρ ν α. Eadem ferme Eustathius in Scholiis ad lib. v. Odyssi. Demum Pausanias in Corynth. ex Corcyra Asopi filia Scheriam insulam Corcyram nominatam scribit ; idemque in priore Eliacor. memorans donarium a Phliasiis sacratum Asopo, ejusque filiabus, Corcyram inter has nominat , de qua ferebatur , ait ipse , in Ποσειδων λ)του , Neptunum cum ea commixtum fuisse . Samuel Bochartus quemadmodum Scheriae, sic de Corcyrae etymologiam ex Orientali lingua depromptam suppeditat . Arabibus enim Cur cura es

terra, in qua tuto, & pacate ViVitur: CorcyraeOS au

rem per multa saecula ita vixisse tam loci situ, quam propria virtute fretos, docebunt Homerici versus ex lib. vn. Odyssi. suo loco laudandi.

Corcyrae nomen licet admodum Vetus, nihil minus in Homero numquam prorsuS reperitur: aCproinde memoria fefellit Ioannem Harduinum ineruditissimo opere, quod singularem priscae Geographiae lucem affundit, inscribiturque : Nummi anti

qui populorum oe urbium illustrati ubi Corcyraeos recensens: In nummis inquit) semper Κορκυριων, ω

Κορκυρα, numquam Κερκυρα. , aut Κερκυρα: tametsi Cetus es nomen illud apud Homerum . Adeo verum esst nomen hoc apud Homerum non legi, ut apud Strabonem lib. 1. & lib. uri. ab Eratosthene, & Apollodoro dicam scriptam reperiamus Callimacho Grammatico , quod Homericam Scheriam Corcyrae voca bulo expresserit. Qua de re suo loco.

25쪽

Praedictam Corcyraeorum nummorum lectionem

eum in iis nam hujusmodi plures in praeclaris ex tant cimeliarchiis) constanter servatam animadve tisset Vir alius Clarissi. EZechiel Spanhemius, admi ratione dignum in Observationibus ad Callimachum pag. 428. illi visu in est, apud veteres Auctores Herodotum , Thucydidem, Strabonem, Dionysium Perlegetam, & alios plerosque omnes, non Κορκυρα, de Κοργυραος legi, sed Κερκυρα, & Κερκυραος, nummis ait ille) indubiae fidei, ac vetustatis refragantibus. Unde infert, dubitare equidem haud licere, pro Κερκυρα, Κερκυραος, continuo Κορκυρα , dc Κορκυραος apud dictos Auctores reponendum esse. At Viri eruditissimi confidentiae reprimendae, ac opinioni exsufflandae 1atis erit Eustathius Scholiasta ad Dionysii versum 49 . ubi veterum Scholiorum, Historiarumque auctori tate utramque lectionem Κορκυρα, dc Κερκυρα genui nam assirmat his verbis: Tὰ παλαὰ inquit)σχολια 6 πολλα δέ iςοριῶν ἁντίγραφα ἐμφράνου νάμιφιδόλως Pra ιν παρά τοις παλαοῖς την τῆς νήσου

ταυτης γραφην. λέγεθα γάρ f Aα τῶ ο Κορκυραν. Antiqua Sobolia, ac plura Hi storiarum Exempluria apertum faciunt, ancipitem esse bujus insulae apud υρ- teres scripturam. Gippe per o etiam essertur Cor ra.

Lectionem , Κηπι ρα , constanter usurpat ipse Scho liastes , quin firmius adhuc adstruit, dum ibidem Observat, aliam nempe Κορκυρα designandae Corcyrae Minori, seu Nigrae frequentius inservire. Ea hodie dicitur Curetola. Addo, Suidae, Hesychii, Etymologici Magni Lexica ab omni mendae suspicione VO B Σ

26쪽

12 PRIMO RDI A

cem Κέρκυρα absolvere , quoniam in illis ea vox, aliaeque inde derivatae in syllabae Κε censum Veniunt , non vero in syllabae Κο ; ad quem spectitrent, si gemmana nominis lectio non ε sed ο sibi vindicaret. Praeterquamquod strages prorsus edenda foret in priscis exemplaribus, si ubicumque Κερκυρα , dc Κ ρκυ- ραος legitur quae Voces innumeris prorsus locis oc currunt ) iis eliminatis, Κορκυρα , & Κορκυραος reponendum foret . Eodem loco Spanhemius Veterem aliam lectionem de Corcyra sollicitavit, at ibi quoque quam infeliciter , ne dicam audacter, patebit inferius . Fatale fuit praestantissimo viro, & quidem in opere admirandae eruditionis, & quale hodie, ut quidam ait, vix sperare ab ullo mortalium audea mus , ad unum Callimachi versiculum , scilicet i 1 6. Hymni in Delum, semel atque iterum pro Veritate

errorem Obtrudere.

Corcurum etiam, seu Cercuram appellatam quandoque fuisse Corcyram nullus dubito cum ob facilem,& satis frequentem literularum illarum ad invicem permutationem , tum quod vocem Cercurus de genere navis utique Corcyraeae dictam apud Plautum inveniamus, videlicet Mercat. Adh. I. Sc. I. ad icut nuόδε Cercurum, oe merces emit: Ac Stich. AEL 2. Scen. 2. Dum percontor portitores, ecqui e navis venerit

Ex Asia r negant Cenisse . Conspicatus sum interim

Cercurum, quo ego me majorem non vidisse censeo: In portum vento Fecundo velo passo pervenit. Operam perdunt, ni fallor, Plauti Interpretes, qui

27쪽

eam vocem aliunde deriVant, quam a Corcyra in- sala, ab eximia nauticarum rerum scientia in primis commendata ; ac multo magis frustra sunt, qui eam

dem vocem, tamquam supposititiam, e Plauti Comoe diis explodunt. Retinenda omnino in Plauto lectio Cercurus, cujus Originem clarius adhuc indicabit deia sinentia Κέρκυρες, qua Veteres pro alia Κερκυραοι usos fuisse, testatur Scholiastes Dionysii loco mox laudato.

Contra Vero corrigenda venit cum Samuele Bocharto,

ubi supra, alia lectio in Hesychii Lexico verbo Σχερίη.Nam ibi habetur,eo nomine primitus indigitatam fuis se insulam Και η κουρα . Κέρκουρα restituendum, quippe Corcyr.e,non tonsionis Scheria priscia m fuit nomen. Quoniam montes, in quibus Arca Noae substitit, Gordiaei passim dicti, Corcyrdei appellantur ab Alexandro Polyhistore apud Euseb. in Chron. quidam assim mant , eam in hujus insulae montibus stetisse. Miror

nominis aequiVocationem erroriS ansam praebuisse , quandoquidem montes illos Armeniae fuisse, & in Artamenia magnae illius navis reliquias asservatas diserte

scribit iplemet Polyhistor his verbis : I g Π πλοίου

τουτου καπαὶ λῶντος ἐν τη Aρ αενια μιερος τὶ εTι εινα λέγετα ἐν τοὶς Κορκυρράοις ορεσι της Αρμενιας δ ιαμ ένον. Hujus autem nam ii in Armenia reclinati pars quisedam adbuc perdurare dicitur in Corcyr.eis Armeniae montibus. Hujus textus lacunam feliciter implevit Samuel Bota chartu S Geogr. sac. par. I. lib. I. cap. 2. idemque ejus dem libri cap. 1. conjicit, idcirco a Poetis Saturni evi rationem superius commemoratam Corcyrae insulae adscribi, quod Corcyra , vel Corcyraea diceretur Gor

28쪽

14 PRIMORDIA

diana ; in Gordiana autem Noam aliquando degisseverisimile sit, & inibi a Chamo traductum. Corcyrae vocabulum vulgari nomini Corsu originem dedisse, passim existimatur, cum tamen sentiendum sit, hoc ex Graeca voce Κορυς ω , qua medii aevi

Scriptores Corcyraeam arcem designabant, proficisci. Niceta Cthoniata Annal. lib. 2. Κερκυραiων ἄκραν, η νυνε κέάλητα Κορυφώ, Corcyraeorum arcem, m0Δ COU- pbo appellatam . Quae nuncupatio quam apte Corcyraeae arci seu promontorio conveniat, ostendunt ejus dem Auctoris verba ex eodem libro: Expι θ η Κερκυ-

promontorium immense prorsus altitudinis ad nubes usque , positione sinuosium, fas istum, in mare profundissimum prominens, petrisque utrinque praeruptis, θ' absic sis septum. Ita Dionysii Perlegetae Poemate, quod Eduardus Veis ex suo ingenio ad faciem hodiernar Geographicae disciplinae digessit, per Κορφυν eL

fertur eo versiculo:

Κεινην viam Κορ ιυν ναυτα Aεφημιιξαντο, Illum nunc Corpbun nautie dixerunt. Ex nominis similitudine Raphael Volaterranus Geogr. lib. IX. aliique Corcyram Corfinium indigita runt; quod nemo cum Corfinio Pelignorum metro poli confundet. Antequam Caput concludamus , Operae pretium est nonnulla de Corcyra Nigra seu Minore adjicere.

Haec

29쪽

Haec eosdem cum Majore parenteS, Neptunum nimbrum , & Asopi filiam Corcyram habuisse perhibeba

Ad Cororam delati sunt, bi Neptunus inviti habitare fecerat, filiam

Pulcricomam Corcyram , longe a Phliuntide terra Rapiens ex amore. Nigram mero ipsum miri Nautae ex ponto obscura undique flva Cernentes, Corcyram dixerunt Meianum.

Corcyram Minorem a Majoris incolis conditam fuisse, valde verosimile redditur ex ea nominis, dc originis communione. Dum tamen Sam. Bochartus Geogr. Sac. par. post. lib. I. cap. XXIII. id ex Strabone

colligi asseverat, nescio plane quinam Strabonis locus ob oculos illi fuerit , non ille profecto libri vii. ubi ea, nulla de Corcyrasis injecta mentione: Κνιδιωli κτισμια, Cnidiorum opus Vocatur. Consonat Straboni Scymnus Chius in Perlegesi: - λεγομι Mελανα Κερκυρ, ην Κνὶδοι κατιρώσαν. quinque dicitur Nigra Corora , quam Cnidii condiderunt. C Α-

30쪽

Pbaeax primus in Corcyra regnasse perhibetur. De buses gesis altum apud Ῥeteres Scriptores silentium. Duae

de eo tradit Andreas Marmora prorsus commentitia. Ab eo Phaeacia , oe Phaeaces nomen acceperunt, quod Bocbartus ex Arabica Voce Phalch derivat. Φαίχκις unum ex Homericis Poematibus , a Tmticano Latine redditum, quod perperam ab D: Alber. Fabricio cum Poemate e)ωκας confunditur . Illud Poema forte non aliud, quam lia

bri illi Od seae, ubi, quae in si in Pbaeacia

contigerunt, narrantur. Foede baltacinantur Scriptores cetera docti, qui Oocem Phaeacia pro recenti obtrudunt. Ousis Phaeacia apud Photium nominata , HSersa a nostra Phaeacia. Forte ad illam Homericum

Phaeacidis poema spe labat.

ΡFLEACis nomen plures ex textibus superius alle gatis jam extulerunt. Ex Neptuni, & Corcyrae concubitu procreatum Stephani locus edocuit, ubi subditur , exinde gentile nomen Phaeacis proficisci, ac loci incolas Phaeaces appellari . Pariter Diodorus Biblioth. lib. iv. cum scrips1sset a Corcyra Asopi fialia insulam Corcyram denominatam fuisse, mox addit ex ea, & Neptuno genitum Phaeacem : Aφ' κτους Φαακας σαυεδη τωχῶν ταιυτης της προοχγορ. si unde Pbaeacas bac nuncupatione potiri contigit. Eustathius

SEARCH

MENU NAVIGATION