장음표시 사용
121쪽
IO Laarenti' Bellini circum , & introspexi satoius , id
unum intelligo, quod omnium Ο- perum Dei nullam possit homo inuenire rationem , & quanto plus laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniat , ac etiam si sapies' dixerit, se nosse, non possit tamen reperire ; quare cum me docente Aristotele, satis sit,ad hypothesim' possibilem rem deducere, & rationis simulacrum aliquod adornare , meas adimpleuisse partes arbitrabar , si ex plurimis naturae cogni, iis operationibns sapores etiam .
ad earum similitudinem explicari posse proponebam, ex quo adlluc non video, quid immineat pericu li & qualitatibus alijs, & mistis, & ielementis, & philosophis, v naturae; quemadmodum enim horum dignitatem, & potentiam sartami tectam seruauit Aristoteles, licet
in supra memoratis passionibus
122쪽
Gustus organum. I o snullus elementis,& qualitatibus sit locus, quid eadem timeant sibi , si illis accidentibus adiungatiir sa por Θ Demum cum Machina illae elementorum , mis 'rum, qualita. tum aliunde sit admodum stabilis , sollicitus quis esse non debet doipsius ruina; utcumque vero sit stabilis , ut ingeniosa, ut naturalis, machina tamen est; at cum quid absque machinis prqstare possumus , cur ad ipsas frustra confugimus e . Quam vero simplex. sit, ¶bilis illa saporum exposita generatio, de perceptio, reliquis permitto iudicandum . Non tamen eo quod a salium figura sa- .por emanet, obijcere merito quis posset, nullum sore humiditatis v- .itim in perceptione saporum, quatame necessariam experimur, hoc enim ut aliquatenus veru sit tamen
123쪽
fluxilitatem, & promouendam, penetrationem per angusta Gustatorij instrumenti oscilla, quod ad dignoscendos sapores non ita parum conserte Sicut etiam quis non ita proficiat , Si urgeat , eundem saporem a separatis salisbus producendum , quem in eo positis, a quibus ipsos eduximus sexperiebamur, quod tamen ita se habere non constat ἰ quandoquidem que huc usque de sale protum limus non eo sensu dicta sunt, ut saporum artifex ipse tantummodo sit habendus, sed ut intelligatur in eorum generatione maximum posse virtutem salis, cum hic, quatris respectu caeterorum sapidunia aliquod componentium mole minimus inueniatur, invidum linquat compositum, a quo discern, tur, nec inficiamur a caeteris componentibus ita retundi , alterarim
124쪽
Gustus organum. Io7 salis potentiam,vt alium i quibusdam concretis , alium ab eorunde separatis salibus saporem habeamus ; quare cum neque postrema istaec obiectio , nec aliae ullae pro
positam sententiam euertant , ad ea tandem deueniamus , quorum
in gratiam superiora premisimus. Cap. VIII. Lingus vulgata descriptio.
satis. Vt autem res abin soluatur, postquam do eorum natura , & operandi modo constitutum est, oportet, & parte illam peculiarem designemus, qua Natura consulto fabrefecit ad sa- .pores dignoscendos . Et quoniam Eustatio in lingua maxime deprehenditur, equum est, ut videamusa
125쪽
ao8 Laurentis Bellini iquae tandem substantia ipsam c6ponat, quibusque partibus coagmentetur , ut ijs expositis expendamus,quaenam ipsarum huic pro. itinciae possit sussicere. Primo autem quid alij in linguae contextura obseruauerint, descripserintque ahla proponemus ,& consequenter quoniam non in eandem omnes de Gustus organo sententiam ventuti
singillatim in serius ostendemuS , nullam ex descriptis hactenus ii suae particulis Gustatui inseruire posse , tandemque & destriptione Propriam partem huic sensui destinatam asseremus in medium. Omnes igitur in lingus explicatione consentire videntur, parte . hanc esse adinstar corporis humio i ditatem' facile combibentis sora minibus undequaque perviam, Vn dequaque permeabilem: sic rara ,
siungissam, spongiosam, & inanem
126쪽
Gustus orgnum. Iosappellat Aristoteles, quibus titulis
Cum onMaia comprehendisse videretur , elegerunt alij ex ijs Vnuimus
qui rem attingeret propius , & vel fungosam, vel spongiosam, vel his non absimilem dixerunt; sic spongiae instar Lingua est apud ferme omnes Constantinum Africanum, Casserium , Columbum , Laurentium, Vigierium,Liddelitum, Gla-
canum, Fernelium, Plemplum, a Sennertum , alios et spongiosae cuiusdam qualitatis apud ΜeIetiu; fungosam Iegimus apud Carpum ,
Valuerdam, Casulanum, Riolanu; porosam asserit Titelmannus; in hoc inquam conueniunt Anatomici , Medicique non pauci, Π qu melioris notς ; Si vero ad intros- .pectionem veniamus adeo sibi aduersantur, ut adhuc certum quid proferre non liceat, quod exacte constitutionem Linguae represent
127쪽
I Io Laurentii Bellinitet.Ecce si quidesti Aristoteles omni lingita pinguedine spoliat, quoniam unum quodque pingue de sum est , ipsam vero constituit raram a Aristoteli adstipulantem viis deo Casserium: contra Meletius Linguam pinguescere pronunciat. Si de ipsius Natura Αnatomicet rei studiosos,& Principes consulimus, num glandulosae substantiae sit,num musculosam participet,num pecu liari constitutione gaudeat , Glandulosam habebimus ex Galeno , glandulosam , 8e musculosam a Catario; Musculosam tantummbindo a Carpo , carnosam a Vestin-gio, Cordi similem a Vesalio,eiusque pedissequo platero; varijs cointextam fibris a Fallopio, Lingualibus ex musculis fortasse conflata a Spigelio quid ex plurimis co fartum substantijs ab Arculano, de propriae spongiosae carnis contextum
128쪽
Gustus orgmum . M Itum d non paucis , ij ite vulgatissimis medicis. Si admirabilibus,
celerrimisque linguae motibus ob seruatis scisciteris, unde tanta proueniat velocitas, & diuersitas motionum, non deerit Casseritis, qui respondeat, tantam multipli,
citatem, & celeritatem a musculis haberi non posse, nec voluntariam existimadam, cui subscribens Rio- Ianus nihil esse cum lingua, & lo cutione , nec eius agitationem per
musculos haberi, sed ipsam ad masticationem solum, & deglutitione pectare: quin & Curtium hssitan
te videmus,quoniam si motus ominnis voluntarius per musculos lia. hetiir, se se contrahentes, nullum habemus musculum, qui linguam possit exerere, ideoque motum alium oportebit admittere; post quae fatetur tamen utrobique an
gustias reperiri. Si vero de numer
129쪽
IIa Laurentij Bellini ro musculorum interroges , sexdecim recensebit in lingua bubula Pelops apud Galenum; quinquo paria in Simia Galenus ipse; nouem in homine Musculos Vesa-lius , quinque ad utrumque latus Valuerda; utrinque treS,aut quatuor ad summum Fallopius ; tres tantummodo hinc inde Casserius ;inviaiuersum Spigelius duodecim , decem Laurentius , & cum eo iam communiter totidem numerabunt Vestingius , Gaspar Bartholinus pater,& Thomas Filius, Stylogios sos videlicet, utrinque unum bterna Styloidis superficie in linguet latera; Myloglossos ad Μolarium dentium radices e maxilla inferiori in linguae basim sub ligamento Geneoglossos ab interna medij meti superficie in mediam linguam ς ex superiori Hyoidis parte media
Basioglossos altius in lingus late
130쪽
Gustus organum. III ex Hyoidis cornubus ad latera pax iter, sed ad radice Ceratoglossos. Nec una, si aduertamus,erit de huiusmodi partis inuolucris opinio; concedit enim duas Lingus tunicas
- Vesalius, alteram interiorem mu- sculis communem; exteriorem al-- teram Buccis, Palato , Asperae ar-- teriae,oesophagoque superextesa; non unam Constatinus Africanus, quot autem non exponit; unant .Mundinus, Carpus, Valuerda,Fallopius, Platerus,Laurentius, Guin--therius, Riolanus filius, quoru hic -a Dura. Matre, Ualuerda autem
cum Vigierio, Perdulci , pluribusque alijs ab expansis, explicatisveteriij paris neruulis eandem deducit ; ijsque omnibus accuratior V Uliartonus exteriori tunicae quadam subste nit Pulpam. Quid de ipsius usu commemorem e Lingua