Laudatio in funere Ludouici 1. Hetruriae regis habita in sacello pontificio a Marco Antonio Cattaneo ex protonotariorum collegio et S. Congregationis consultae ponentibus

발행: 1803년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

. UM multis, BEATISSIME PATER, ac magnificentissimis judiciis tuis auctus sum, tum hoc maxime quod inopinanti pro sus mihi LUDOVICI I. Hetruriae Regis

3쪽

laudationem lucubrandam , et habendam demandasti. Fuit tibi cum optimo illo, ac praestantissimo Rege Summa animi conjunctio. Nec enim virtus, ac bonitas tantum illius, quae tamen ipsa in animis copulandis plurimum valet, tibi hominem conciliabat, sed et ea necessitudo, quae cum amplissimo, tuique observantissimo illius Parente interfuerat, Filium quoque carissimum efficiebat. Quod si quos vivos dileximus, eorum demortuorum memoriam colere ma- Xime optamus, et laboramus , quantum

tuae in me voluntatis testimonium dedisti, cujus operam in luctuosis amicissimi Regis laudibus celebrandis delegistiὶ Verum quum mihi id muneris transmittendum judicasti, haerendum, ac deliberandum fuit mihi, quanam ratione illi satisfacerem. Si enim diligentius ea fuissem persequutus oratione

4쪽

mea, quae ad Regiae Memoriae commendationem maxime pertinerent, ne Vulnus ex ejus desiderio vehementer inflictum nimis refricarem, summopere metuebam. Sin autem, ut id caverem, parcius, ac temperantius in laudibus ejus exornandis versatus essem , injurius Nomini, ac dignitati

LUDOVICI extitissem. Sed illud post ali

quam animi fluctuationem demum occurrit, ita me dicere oportere, ut ne muneri justi laudatoris deesse viderer, ita breviter dicere, ut adeo delicatum doloris fastidium tristi meditatione me gravius exacerbare nemo existimare posset. Quod si assequar, laetabor profecto me voluntati tuae morem gerere non Voluisse tantum, Verum etiam valuisse. Sin minus id praestitem, quaeso ne voluntati potius, quam mediocritati meae, ac rei ipsius magnitudini id tribua-

5쪽

δtur. Qualecumque autem, et quantumcumque sit istud, in quod nisus Valde sum, ut aliquid esset, Nomini, Majestatique tuae inscriptum, BEATISSIME PATER,

ut aequo, benignoque animo excipias, etiam atque etiam imploro, et exposco. In quo

ut nihil sit quod probatione tua dignum

existimes, animum certe nunquam imprinhabis. Habeas igitur in hoc, et venerationis ejus, qua jussibus tuis obtemperare consuevi, testimonium, et ejus, qua tuis in me promeritis quoquo modo respondeam,

observantiae monumentum Sempiternum.

Quod a te dum postulo, supplex id quin

que postulo, ut mihi genibus tuis reverenter obvoluto Apostolicam tuam Benedictionem benigne velis impertiri.

10쪽

ORATIO

quo LUDOVICUS I. Hetruriae Rex, cui hodierno

die justa persolvimus, tricesimum primum aetatis, alterum vero regni sui annum vix agens sublatus est; amantissimae ejusdem Conjugis ΜARIAE ALOYsIAE Reginae viduitas, ac moeror; Augustorum defuncti Regis Infantium pupillares lacrymae, ac ferme vagitus; Augustissimae, praestantissimaeque Borboniae Gentis universae luctus; pientissimae, clarissimaeque intruscae N tionis amisso Rege, vel potius parente suavissimo desiderium, talia profecto, tam misera, tam funesta per se sunt, ut lugubre magis, et attonitum quoddam silentium , quam oratoris vocem, et consolationem desiderare videantur. Sed cum hujus loci auctoritas , Sanctitatis Tuae majestas, sacratissimi, quem adeo frequentem adesse video, consessus dignitas tanta sit; cum ejus quam Diuit iroo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION