Josephi Weissenbach ... De eloquentia Patrum libri 13. in usum ecclesiasticorum. Volumen 1. 9. Volumen 7. operis librum 10. complectens

발행: 1775년

분량: 430페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Titulus XL V. De T ore Dei. Caput I. MI

mali viam latam & multo frequentiorem l nonna omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur Τhorremus terribiles minas Creatoris, & vix a malo

avellimur; quid si nihil minoretur 7 Idem Libro u

contra narcionem cap. I 3.

Cujus porro amor erga homines verbis exprimi non potest, is quanto odio scelera prosequatur, mente concipi nequit. CLEMENS ALEXANDRINus in Exhortatione ad gentes, prope finem. Deus quantum patris pietate indulgens semper& bonus est, tantum judicis majestate timendus est. S. CYPRiANus Libro de laysts, prope finem. Simpliciter ostendam summum metum summam esse virtutem. Νeino dubitat, quin timidi & imbecilli sit animi aut dolorem metuere, aut egesta- ' i'tem, aut exilium, aut carcerem, aut mortem; quae . Omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus judi 'catur. Qui autem Deum metuit illa universia non metuit. Ad quod probandum argumenus Opus non est. Spectatae sunt enim spectanturque adhuc per Orbem pinnae cultorum Dei, in quibus excru- ciandis nova & inusitata tormenta excogitata sunt. Nam de mortis generibus horret animus recordari; cum immanium bestiarum ultra ipsam mortem carnificina saevierit. Has tamen execrabiles corporum lacerationes felix atque invicta patientia sine ullo gemitu pertulit. Haec virtus Omnibus populis ab que provinciis & ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit cum patientia crudelitas Vincer tur. Atqui hanc virtutem nihil aliud quam metus Dei fecit. Itaque ut dicebam non evellendus ut Stoici, neque temperandus timor ut Peripatetici volunt ; sed in veram viam dirigendus est, auferen dique sunt metus; sed ita ut is solus relinquatur, qui quoniam legitimus ac verus est, solus essicit, ut possint cetera omnia non timeri. LAOTANTIus ti Dro VI. Institutionum divinarum, cap. II. '

412쪽

oa De Eloquentia Patrum LIBER X.

Quae quisque ut jam perpes lirrus timet, haec passiis est. etiamsi non patiatur: graviusque a se. ipso fortasse quam ab iis, qui supplicium illaturi

sunt, torquetur. S. GREGORius NAZIAΝZENus Oratione 4. qua es a. adversus Iulianum. Hoc unum timeamus ne quid magis quam Deum timeamus. Idem oratione 6. Hoc ipfltim stimi- Iibus verbis vir sanctus repetit oratione 22. ante me .

Quomodo non fuerit animi valde pusilli & abjecti ut qui habeat Dominum propitium, ac benevolum conservos pertimescat 3 S. CHRYSOsTorius homilia in 'almum It 7. pos initium. Idem ad verba: Paravit vasa mortis &c. Ideo se parat ad supplicium, ne veniat ad supplicium. HbmiIta in Psalmum T. Hostes & qui volunt supplicium infligere non modo id non dicunt, sed etiam id celantes inva-

dunt; ne qui sunt puniendi si resciverint caveant. At non sic Deus; led contra omnino. Praedicit &differt, verbis terret: & nihil non facit, ut quae minatur non, inducat. Idem in eadem homilia. Quasi majora sint Imperatorum scita quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. S. HIERONYMus Epistola 52. alias a. ad Nepotianum. Proponunt nobis quidam sententiam cujusdam, . saecularis Auctoris qui dixit: Pudore V liberali- . late liberos retinere satius esse credo, quam metu. Hoc ruidem verum est; sed sicut meliores sunt quos irigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. S. AususTINus Epipola I 8 s. alias SO. ad Bonifacium. Times quod etsi nolis erit; & non times quod

si nolis non erit Τ ... Times mortem ad momem tum. ιVeniet, etsi nolueris: time poenas in aeternum , quae non venient si nolueris. Idem Sermo- IERENTII videli t.

413쪽

Discat timere qui non vult timere. Discat ad tempus esse solicitus, qui seinper vult esse securus. Idem Sermone alias 2I . de Tempore, initio. Timeamus ne timeamus, hoc est prudenter tib . meamus, ne inaniter timeamus. Idem Sermone 6s. alias I 3. inter additos a Paristensibus. Timet carcerem, & non timet gehennam i t, meti quaeitionarios tortores, & non timet infernales angelosi timet cruciatum temporalem, & non timet poenas ignis aeternit postremo timet ad modi- Cum mori, & non timet in aeternum morit Idem Sermone I 6 I. alias I 8 . de verbis Asostoli. Quod supra homines est time, & homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, & praesentem non curabis. Idem Enarratione in Psalmum

Fratres nimis timidus esse volo. Melius est/enim non vobis dare securitatem malam. Non dabo, quod non accipio. Timens terreo. Securos vos facerem, si securus fierem ego. Ignem aeternum timeo. Idem Enarratione in maImum 8o.

Numquid ego scripsi hoc y numquid ego delere illud poistim ' si delevero, timeo deleri. Illud

possum y timeo tacere, praedicare Creor. , Territus cterreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Idem Sermone M. alias homilia II. ex So. Dico in conspectu Dei timori vestro timorem meum. Qui autem non timet, timentem me comtemnit; sed malo suo. Idem Sermone 393. alias homilia I. ex SO, Timendus est ne timeatur. S. GREGORIus M. homilia 26. in Evangelia. Una securitas, nunquam esse securum. GuERRI-cus Abbar Sermone 3. de Adventu Domini.

414쪽

4o4 i De EIoquentia Patrum LIBER X. Tutissima res est nihil timere praeter Deum. S. LAuRENTIus JusTINIANus in Ligno vitae Libro I. qui es de timore Domini, cap. 3.

Fonter.

RTuLLrANus Libro II. adversus Marcionem, p. . ribus capitibus. Item Libro de Poenitentia cap. SOR1GENEs Libro III. Explanationis 'solae ad

Romanos, ad 3. medium. LALTANT Ius ab Ira Dei. S. HILARIus ΡICTAVIRNsis Marratione in Psa mum S a. de timore Dei, & hominum. S. Texo Sermone de Timore.

S. EPHRIEM in sermonibus suis multa habet de

divino timore. . ' i S. BAsILIus M. praelare in Prooemio Regularum

α disputaturum: Homilia in 'almum 33. de sa-

ute, aequitateque timoris: Homilia in principium Proverbiorum: Epipola 46. alias 5. ad Vita, vim Iapsam, ante finem. S. GREGORIus NAZIANZENus Oratione IS. in plagam grandinis varia de timore Dei. S. AMBRosius Enarratione a I. in Psalmum II

S. CHRYsogTOMus homiliis F. U IS. ad populum, fuse, de utilitate timoris, qua divini qua humani. Addantur: Homilia s. in ad RomanoI. Homilia 9. in I. ad Corinthios. HomiIHI. in II. ad Corinthios. Homilia 3. in ad Phillypenses, initio. EcIosia 4 I. Tomo XLII. nonganeoni. S. AususTiNus Libro 83. Quaesionum, qua si 33. de timore generatim. 'sola I s. alias I 44. ad Anapastum.. Enarratione a. in Psalmum 26. Concione a. in Psalmum 3 a. Enar

415쪽

. Titulus XLV De Timore Dei. Caput I. 4OIEnarratione in PDImum 79. ' de timore homi- .

Enarratione in Psalmum I 27. . , Smnone Ioa. de Tempore, nune 29. Appendicis. Sermone 3 8. alias 2I4. de Tempore. Sermone citato Is I. alias Ι 8. de verbis Apostoli. ubi plura huc faciunt; quemadmudum &Sermone 4O. F 279. itidem eitatis. S. CAssiANus Coliatione XI. cap. I 3. de Timore Sanctorum perfecto. S. VALERIANus CIM CLIENs Is homilia I. quantum timor peccata Cohibeat. , , S. GREGORIus M. Pa toralis cura Parte III. admonitione Iq. Libro VII. Indictione 35. Epistola 25. alias az. ad Gregoriam. Libro xx. Moralium cap. 3. Libro XXIV. Moralium cap. i I. de metu San- ctorum, praeserti in appropinquante morte.

Homilia I. in Ezechielem, post medium, Electos judicem hic, non ibi timere, obiter . sed

eleganter.

S. ANTio citus homilia I 27. S. DOROTHEus Doctrina 4. de divino timore. S. AGOBARDus Epipola de spe V timore, ad Ebb nem Memensem. S. AMELMus praelare neditatione de humana conditionis dignitate re miseria. praebertim a numero IO. S. BERNARDus Epistola 87. ad Ogerium, Canoni- eum Regularem. Sermone 28. de diverss, eo, Dodlegitur in Iob: In sex tribulationibus. Sermonibus s. . Io. 9 s . in Cantica &C. . S. LAuRENTius JusΤINIANus in Ligno vita. cujus liber primus est totus de Timore Domini. Vide etiam Τitulos: Pudicium. Conscientia. Do Ior de peccatis. Item Specimina Misarum, & Timoris.

416쪽

TITULUS XLVI.

De Vita humana, ejusque defectibuS,

ac miseritS.

Quidnam ex vi ae malis primum dicemus Om-

. nia eundem honoris gradum inter se obtinent, omnia primas tenent in malorum excellentia, Omnia praebent parem luctus occasionem Quid enim miseriar magis deflebis, & qua eX parte magis quereris de natura ' Vitae brevitatem & laborem, incipere a lacrimis & desinere in lacrimas: miserabis lem infantiam , in senectute delirium , juventutis inconstantiam, constantis aetatis laborum perpesti nem: Onera matrimonii , coelibatus solitudinem . cum deest proles, interitum stirpis: divitiarum invidiam, paupertatis molestiam Τ faceo multiplicem morborum differentiam, damna, mutilationes, putrefactiones, sensuum orbitates, a doemonibus Veis Xationes , quaec que enim in se continet natura illa quilibet in antecessum habet, Cum eX sua conin. ditione eveniant. Mitto autem amoris in faniam Ω male Olens coenum, in quo volutatur ejusmodi rabies: nec loquor de nutritioni conjuncta per e cretionem molestia, ne videar ratione Omnino i vehi in vitam stercoris effectricem ostendens esse nostram naturam. His omnibus praetermissis &qua sunt hujusmodi, illud dico maxime dignum esse lacrimis, iis qui sentiunt. quod sciant omnes . cum haec umbrosa vita praeterierit, nos manere e X- pectationem judicii, & Zelum ignis devoraturi adversarios. Qui ergo haec & quae sunt hujusmodi reputat, an non semper simul vivet cunisuctu, & lamentatione 3 S. GREGORI Us NYssENus homilia 6. in Melistasten, ad cavem. Tantis

417쪽

Titulus rara De Vita humana Fe. Cop. I. 4OTTantis malis haec vita repleta est, ut comparatione ejus mors remedium putetur esse non poena.

'lam ideo brevem illam Deus secit, ut molelliae ejus quae prosperitate vinci vel tolli non poterant temporis exiguitate finirentur. S. AMBROSI Us sermone 4O.

Xerxes ille Rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem & innumerabilem vidisset exercitum. flesse dicitur, quod post centum

annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem alaendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cernerem usi jam tibi ottenderem totius or- his ruinas, gentes gentibus & regnis regna collisa: alios torqueri, alios necari: alios absorberi flucti-hus, alios ad servitutem trahi: hic nuptias, ibi planctum : illos nasci, istos mori: alios amuere de .liciis, alios mendicare : & non XerXis tantum exercitum , sed totius mundi homines qui nunc vivunt , in brevi spatio defuturos. Vincitur sermorei magnitudine, & minus est Omne, quod dicimus. S. HIERONYΜUs Epistola 6o. alias 3. ad He

Tota ista vita intelligentibus tribulatio est. , Sunt enim duo tortores animas, non simul torquentes, sed cruciatu alternantes. Horum duorum tortorum nomina sunt timor & dolor. Quando tibi bene est times: quando male est doles. Saeculi hujus quem non decipit prosperitas i non frangit adversitas 3 S. AUOusΤINΤs Sermone Ia . alias 42. de Verbis Domini Prospera in adversiis desidero, adversa in pto speris timeo. Quis inter haec medius locus , ubi non sit humanae vitae tentatio 3 Vae prosperitatibus hujus saeculii semel & iterum a timore adversitati*, & a corruptione laetitiae, vae advkrsitatibus sae-

culil

418쪽

gO8 '. De Eloquentia Patrum L 13ER X. culil semel & iterum & tertio a desiderio prosperitatis. Idem Libro X. Confessionum cap. 28. Istos pueros qui nascuntur interrogemu S, qua re a ploratibus incipiunt qui nec ridere possunt. Nascitur & stutina plorat: post nescio quot dies ridet. uando plorabat nascens propheta suae calamitatis erat; lacrimae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur & jam prophetat. Quid prOphetat Τ in labore se futurum, vel timore. Etsi bene vixerit, & justus fuerit certe in mediis positus tentationibus semper timebit. Idem Sermone 167. altas 2 . de verbis Apostoli. O vitam beatam i quae ut finiatur mortis quae rit auxilium. Idem Libro XIV. de Civitate, cap. 4. An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere Τ quid si ergo. in eis aliquo judicio divino tenereris, nec permitteretur mori, nec unquam sine illis esse sinereris 3 nempe tunc saltem miseram talem diceres vitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur; quan doquidem si sempiterna sit, etiam abs te Jpso misera judicatur. Non itaque propterea quoniam brevis est nulla miseria debet videri: aut quod est absurdius, quia brevis miseria est, ideo etiam beati ludo appellari. Idem ibidem. Ecce quam malos dies t & nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines Deum ut diu vivant. Quid est autem diu vivere

nisi diu torquerit quid est aliud diu vivere quam malos dies malis diebus addere 7 Idem Semone 84. alias II, de verbis Domini. Quanto studio infelicissimi homines agitis, ut diutius miseri sitis i Idem. Seu ut Disola Ia7. alias 4 . ad Armentarium ρο Paulinam : Quantis laboribus agitur, ut longiori tempore laboretur l

419쪽

Titulus rara. De Vita humano m. IV. II. s

o necessitas abjecta nascendi, vivendi misera, dura moriendit S. SIDONIUS APOLLINARix Libro VIII. Di tota II. Quid est vita mortalis, nisi via Τ & quale sit. fratres mei perpendite, in labore viae lasse sicere, &tamen eandem viam nolle finirit S. GREGORIus M. Homitia I. in Eu gelia. Si tristia semper acciderent, ecquis sustineret y si' semper prospera. quis non contemneret Τ sed rerum, tanta gubernatrix sapientia horum pernecessaria vicissitudine eo moderamine electis suis cursum vitae temporalis alternat, ut nec adverta frangant, nec laeta dissolvant; cum potius & ista ex illis gratio- .ra , illa ex his tolerabiliora reddantur. S. BERNARDUS Epistola i 36. ad Petrum, Pupiensem se scopum

Fontes. .

S CYPRIANus Epistola a. ad Donatum: Libro de . bono patientiae, ante medium; & iterum Libro de mortaIitate: Libro ad Demetrianum.

S. EPHRaeri de his, qua hora vita continet, sermonem habet Tomo III. novo, gracolatino. S. BAsi Lius M. homilia in Psalmum I. egregie ostendit, hanc vitam nihil aliud nisi quamdam viam esse. S. GREGORI Us MEIANMMus Orationibus Ita I 6. 33. ει Carminibus variis. ut: Φ. I. 6. 7. 8. I 3.14. II. . Varia eaque praeclara accumulat pro hoc Titulo. S. GREGORIus NYssENUs Oratione de pauper bus amandis.

Dialogo de anima re resurrectione subi pulchre de amore erga hanc Vitam tuendam. l . -

420쪽

io De Eloquentia Putrum LIBER X.

Oratione de infantibus, qui proemature abripiuntur. . . . Oratione 3. in Chrisi resurrectionem. . Oratione consolatoria in funere AIeheriae. Oratione funebri de Racilla, ubi praeter alia eleganter de perpetuis vicibus Ventris. Denique oratione, rioli esse dolendum ob eorum obitum, qui in Me dormierunt. S. AMBROsIUs Libro de bono mortis: Libro defri Resurrectionis: Libro a. . se AheI o Cain, cap. ultimo: Libro III. Hexaemeron cap. 7. de caduci tale vitae. S. CHRYsosTorius homilia in Eutropium. Homilia de futurorum deliciis, os ob pror entium vilitate pulcherrima, Tomo III . mont-fauconi yag. 337- mmilia ini iliud malmi 38. Verumtamen

frustra conturbatur immilia I 3. in ad Romanos, vitam hanc in peccato exigentibus non esicte vitam.

Homilia 15. in L. ad Timotheum dei caducitate

Concione I. de Lazaro, in Libertinos nolentes perdere certum hujus pro in certo alterius

Oratione I. de fato, re proNidentia. . Declamatione, quod nemo laeditur, nis a se ipso

PRUDENT1Us 'mno I. Cathemerinon, Vitam esse somnio similem. ' S. HIERONYΜUs 'sola I . Hias 339 ad G prianum, de caducitate vitae: 'sola Io. alias a I. ad Paulum, de miseriis & brevitate vitae. Adde 'solam illi suppostam ad Demetriadem, ubi iterum de eadem caducitate hujus Vitae. . S. AUGusT1Nus Libro I. de civitate, capitibus 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION