Florae Peruviane, et Chilensis prodromus, sive novorum generum plantarum Peruvianarum, et Chilensium descriptiones et icones

발행: 1797년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XVII

Dum portum tantima appulsi VII. Idus Aprilis anni MDCCLXXVIII.

Limam cum sarcinis nos Contulimus.

Quam cito, quantaque cum alacritate ad munus explendum nos accinxerimus, facile conjiciet quicumque regionis feracitatem, plantarum penitus Bolanicis ignotarum , quibus scatet, copiam , et singulares earum observandarum opportunitates consideret; siquidem intra tropicos crescentes Arbores, et Frutices fere omnes floribus Simul, et fructibus onustae, atque etiam utpote a frigoris hyemalis injuriis immunes, foliis continuo vestitae luxuriant, et quasi gena mis destitutae conspiciuntur ; quia licet omnia illarum folia intra annum decidant, jactura haec vix animadvertitur ob eorum repaiationem, quae sensim fit, novis subinde, et multo celerius, quam in frigidis regionibus , sese explicantibus axillaribus foliis : minores autem stirpes continuo floribus , fructibusque praeditas observare

licet.

Ut omittamus in praesentia, et in Expeditionis Historiam , quam Seorsim edere animus est, reservemus, quaecumque de itineribus, peregrinandi ratione, eventibus , periculis, laboribus , et inventis singulis non modo ad Bolanicen, sed etiam ad Mineralogiam , et Zoologiam spectantibus in adversariis diligenter adnotavimus ; hic loci Peruviae, et Chilensis Regni tractus, quibus undecim annorum spatio commorati , aut peregrinati sumus, summatim indicasse sufficiet. Primum loca Limae vicina pedibus lustraVimus, Gentiana

Conchalagua , Gruminibus , Begoniis , aliisque nOVis, et flore speciosis plantis spectabilia, hortosque Citris, Limonibus, Autantiis , Annonis, Psidiis , Lauro Persea, Achris, CamPomanesia , Musis arte , aut etiam sponte nascentibus superbientes . Deinde Provinciam Chanco , plantis Monadelphis, et Diadelphis , ejus arenosos , herbososque colles maris fluctibus successos, et Campos A undine sacchat fera consitos exploravimus, ex qua Saccharum Conficitur cum Batavorum artificiis parato haud immerito conferendum.

Postmodum ad Lurinum Crotones, Cassias, Mimosas , Ama ilitas , Pancratia , ad SD cum vero Gel eam spinosam observavimus ;et Limam reversi CCC. plantarum species exsiccatas, et CCXLII. Carum imagines vivis coloribus expressas in navim et Buen Consejoin Hispaniam deferendas imposuimus . C

32쪽

XVIII

PRAEFATIO.

Mox .aci Tarmam iter fecimus, Provinciae ejusdem nominis Urbem praecipuam , ad radices montium sitam , et in confinio Indo rum nondum subactorum . Interea Dombeyus ad Cheuchinum, Pavonius cum Pictore Brunete ad Arcem Pa ae discedentes non pauca inde reportarunt. Montana, et praerupta Tarmae , et aauxacloca non sine capitis periculo exploravimus, ubi plurimas, pulcherrimasque Orchideas, Laurum Indicam , Cmamnomi odorem spirantem, et pro vero Cinamomo perperam ab aliquibus traditam, aliasque no-VaS Lauri, et Cinchonae species collegimus copiosissimo salutaris Corsicis proVentu , cujus collectionem , et mercaturam paucis abhinc annis Incolae exercent. Limam rediimus, semina in Hortum Ma tritensem , Ut Saepius alias, misimus , et reliquas naturae gaZas in ordinem digestas Capsis inclusimus . His peractis Huanticum, Urbem non incelebrem, quae sexaginta fere leucis Lima abest, adiimus; vicinam, et amaenissimam Vallem pluribus amnibus, qui in fluvium Pisto confluunt, irriguam, et dissitorum Oppidorum Chinchai , et Cucheri silvas peragravimus,

Indorum nondum subactorum maleficiis infestas; quibus maleficiis pene oppressi Sumus , totamque eam Provinciam imperterriti percurrimus , et septem Cinchonae speciebus inter alia observata dete ctis , Limam cum sarcinis remigravimuS. Cum plura nobis dubia circa plantarum nonnullarum determi-Dationem suborirentur; ea de causa Chancay Provinciam bimestri itinere revisendam opportunum duximus, Dombeyus autem Limae

interea permansit.

Limam reduces, et Dombeyo rursus sociati Regni Chilensis

plantas investigare statuimus, quarum nonnullae a Clar. Feuilleeo, qua ratione illa tempora ferebant, descriptae, et delineatae easdem in locis natalibus inspiciendi, et ceteras cognoscendi flagrantissimum in nobis desiderium excitaverant. Talcaguanum igitur Portum appulimus: Conceptionis , Italae, Nere, Araucanorum tracius, Pucha

vincias , Andiumsue partem lustravimus, nota Plantarum Genera , et Species reformavimus, nova descripsimus , Chilensem , infiniti propemodum usus , inter alia deteximus, et rariorum Seminum , Vegetabilium exsiccatorum , pretiosorum lignorum speciminum , de-

33쪽

PRAEFATIO.

scriptionum, iconum , avium, piscium, quadrupedum , conchyliorum , insectorum , et fossilium spolia Limam reportavimus . Sed ea omnia bienni spatio, et laboribus, ingentique sumptu collecta, et LIII. capsis una cum explorationum Ta mae, manuci , et Charico thesauris asservata puncto temporis horret animus reminisci l) navis D. Petri de Alcantara naufragio, quae ad scopulosas Peniche in Lusitania oras postridie Kalendas Februarii anni MDCCLXXXVI. allisa est, miserando naufragio perierunt ; et nisi D. O. M. Donaberum incolumem serVasset, qui non Sine mutuo animorum dolore discedens, eodem fere tempore, quo haec calamitas accidit, Gades in navi et Peruans perVenit, et prout ab Expeditionis initio praestabilitum fuerat, plantas , quas multiplici

numero eo consilio eXsiccarat, communicasset; jacturam stirpium Chilensium penitus irreparabilem adhuc deploraremus. Interea veluti memoratae calamitatis praesagi Huanticum repetiimus, et Varios Provinciae tractus denuo peragrantes, plantas in eis proVenientes iterum atque iterum recogno Vimus, descripsimus,

delineavimus, et in praedicta Urbe custodire jussimus. Inde Pur zium usque , et flumen Huancabambam, quod XLVII.

leucas a manuco abest, et Hispanorum Indorumque barbarorum tractus disterminat, penetravimus; ubi trium mensium spatio Smilaces Chinam et Sarsapartillam offendimus euicillia tum , ex qua Balsamum Mariae profluit, MI rosion peruiserum Linniaei Si p., quod Tolutantim Balsamum profert, Cedrellas, S ietentas , som-biaces , Sir chnos , Epidensa , Vanillam , C stonem, ex qua resina Draco emanat, Clarisiam Yasmita diicta n , Piperis, Lauri, cisti,

Amomi, Palmarum , MI risticae, et plantarum tincturae inservientium aliarumque species CCCC. circiter descripsimus, CCL. antea descriptas correximus, CCC. fere delineandas curavimus, et tribus mensibus in ea exploratione consumptis, Huanucum regresSi Sumus.

Non longe ab manuco fundus exstat Miaco a , ad quod per bimestre cum Joanne I asella et Francisco Pulgar, quos discipulos et laborum socios nobis adjungendos Rex praeceperat, alterum ad Bolanicen, alterum ad picturam, divertimus; cujus fundi vicinia Cin-chonae, Godolyae , Melastomae , Psychotriae et C dae speciebus , Dorstenta Contra 'erba, Et thro lo Coca , Iatropha Manthoi, aliisque haud negligendis stirpibus abundat, quarum uberem messem

34쪽

collegeramus, cum inopinato accidit postridie Non. Augusti anno MDCCLXXXV. miserandum incendium, quo Consumptae Sunt stirpium, animalium , et mineralium Chilensium descriptiones , utriusque Regni Provinciarum historiae topographicae, librorum , plan-xarum , aVium, quadrupedum, insectorum exsiccatorum, et Semi num copia cum commeatibus et Cibariis , quae ad nos per trime

stre sustentandos fuerant Comparata .

Adeo ingenti calamitate accepta, per triduum non aliter stupui' mus , quam qui JoVis ignibus ictus Vivit, et est vitae nescitis ipse Suae: sed Deurn venerati mamicum alacri tandem animo pedibus Tegressi sumus, atque periculosam in Munnae montes explorationem aggredimur. manucum autem redeuntes LXXlII. rerum naturalium Capsas , plantarum Vegetantium vasa XVIlI. , et D LXXXVI. icones per naves et Pliar, et ei Brittante in Hispaniam ex transmit

tendas curam US .

Annus agebatur MDCCLXXXVII. cum Josephi Brunete,

alterius pictoris , improvisa Pasci, quo stipendii omnium nostrum recipiendi causa contenderat, acerba morS et humanitatiS Suae, et dexteritatis desiderium nobis reliquit. Pillarim, ubi Cinchonam tenuem deteximus , adiimus , et Chia huaSSim , in quo tractu praeter Cinchonam in cinalem in Cuchero et Munnae montibuS antea Obser-Vatam , Put Pu eam offendimus, et Aiahar, prius etiam ad Chincha-um , Pindi ram, et Cucherum descriptas.

Limam reduces , Kalendis Aprilis anni MDCCLXXXVIII. cum ΜSS., XXIX. capsis, et CXXIV. plantis in vasis consitis

navim et Diagon , Tasella et Pulgar discipulis et successoribus amicissime vale dicto, conscendimus, et post quinque et amplius mensium navigationem Gades tandem pridie Idus Septembris appulimus .

Jam vero quot quantaque aerumnarum, et periculorum genera undecim annorum spatio, quibus per invias et desertas regiones peregrinati sumus , subierimus, aestum , lassitudinem , famem, sitim , nuditatem , Omnium rerum egestatem , procellas, terrae motus , culicum, aliorumque insectorum molestias , tigrium, urSorum , ce' terarumque belluarum maleficia, latronum et Indorum ethnicorum insidias, servorum ipsorum machinationes, praecipites ex locis montium praeruptis, et ex procerissimis arboribus casus , fluminum et torrentium trajectiones, Macorae incendium , navis Alcantarensis

35쪽

PRAEFATIO.

naufragium , Donabeyi socii discessum , Bruneti pictoris obitum , et quod caput est, MSS jacturam; ii tantum recte perpendent, qui

hujusmodi, aut non absimiles peregrinationes susceperint, atque expleverint . Cererum nos jam post optatissimum in patriam reditum recordatio ipsa laborum et periculorum solabatur, ex qAibus ma imum fructum brevi capturos, Florae scilicet Petravianae et Chilensis evulgationem sperabamus; quam spem mirifice confirmabat singularis humanitas, qua excepti fueramus ab Ex.φ' D. Antonio Portier , qui Sonorae Marchioni , vita iam functo , in Indiarum Ministerio succe Serat , et Hispanae gentis laudis, et scientiarum incrementi non minus, quam ille, studiosus ad Regem benignissime retulit, et quae' cumque ad MSS. editionem opus essent, diligenter apparanda per

suasit . Sed cum immensis sumptibus Regium aerarium aegre Sufficere posse animadverteret encyclicam epistolam, auctore usus D.

Francisco Cerdano et Rico, Americes principibus viris , Municipiis, et Societatibus in hanc fere sententiam scripsit. Inter praecipuas curas , quas CAROLUS III. Rex semper ,, Augustus impendit , ut populis ejus Imperio subjectis , quam ma-D Ximum splendorem et prosperitatem conciliaret, potissimum locum in Regio animo sibi vindicavit fructuosarum Artium et Scientia- rum patrocinium, quae illo regnante et munifice easdem promo-

Vente adeo magna incrementa per omnes ditionis suae tractus su-D Sceperunt.

M Quoniam autem utriusque Americes , Insularumque Philippiis carum Provinciae ob caeli et soli temperiem et benignitatem totis opes e tribus naturae regnis explorandas suppeditabant ad Bolani- ,, ces et Historiae Naturalis scientiam amplificandam quo in argu- D mento jam a primis detecti Novi Orbis temporibus Hispani veris Sati fuerant exteris scriptoribus valde antecellenteS, ut ex eorum ,, Operibus Cum editis, tum manuscriptis luculenter apparet); sapien' se ter statuit idem Rex Carolus , illas in publicum usum conVertenis das, ubi primum per alia graviora liceret negotia: adeoque itinera

,, Bolanica institui jussit in Peruviam, in Novam Hispaniam, in ,, ΝOVum Regnum Granatense , atque in Insulas Philippicas , nulis lis sumptibus parcens qui quidem haud parvi momenti facti sunt, is et adhuc fiunt ) tam ad apprime peritos Bolanices Professores,

36쪽

IIII 33

PRAEFATIO.

Pictoresque exploratae dexteritatis honestis stipendiis sustinendos , quam ad rariores naturae thesauros comparandos , et in Hispaniam

transferendoS .

,, Neque fortuna rectis tanti Principis consiliis defuit, siquidem

ex Peruana Expeditione innumerae opes congestae Sunt, et sta

penda naturae corpora detecta. Expeditio vero Novi Regni Gra-natensis, cui praefectus est doctissimus vir D Iosephus Caelestinus Μutis , in utroque Orbe ob eximiam harum rerum peritiam quam notissimus , nobis spem affert operis magnifici, et numeris omnibus absoluti, jam brevi ad umbilicum perducendi. Ast ΝΟ vae Hispaniae Bolanicorum diligentia fiet, ut iconum jactura re 'aretur, quae Regiae Escurialensis Bibliothecae incendio, Saecta'

O proxime elapso, absumptae sunt, et olim adumbrandas cura

verat percelebris PHILIPPI II. Archiater, Franciscus Hernandus,

ad suae Mexicanae Naturalis Historiae illustrationem, cujus ope rum tria volumina nuper Matriti prodierunt, et duo reliqua pro

pediem edentur .

,, Praeterea in Insulis Philippicis Ioannis Cuellaris , Bolanici Regii , singularis industriae fructam percipere jam coepimus; pluriura

denique reipublicae studiosorum virorum opera et diligentia sinter quos singularem laudem Santa sedanus Archiepiscopus meretur)ingentem detectorum copiam comparatam po8sidemus . Atque hic StatuS eSt, ea Sunt incrementa, quae immortalis CAROLI III. auspiciis Bolanices Scientia apud Hispanos evecta fuit.

Jam vero CAROLUS IV. clementissimus Rex, non minus Augusti Parentis illustrium virtutum , et effusi erga Artes Scientiasque paetrocinii , quam Regnorum heres, ubi regni habenas ad gentium sibi subditarum felicitatem suscepit; inter gravi Ssimas curas hanc sibi praesertim suscipiendam censuit, ut Expeditiones Bolanicas foveret, et liberaliter amplificaret . Cum autem pretio fas adeo collectiones , et utilia detecta , quae Hispanorum immensis propemodum laboribus debentur, quam citius et concinnius

fieri posset, evulgari ad Hispanae gentis laudem , et in litterariae

Reipublicae emolumentum vehementer Studeret; Opportuna con-

Silia pro tempore, et pro. re cepit . Sed quoniam de Opere adeo amplo agitur, ut sumptibus, quos ad ejus editionem et ad plantarum figuras aeri incidendas nativisque coloribus adumbrandas

37쪽

XXIII

PRAEFATIO.

impendi necessum est, regium aerarium vix sussciat ob ingentem pecuniae vim, quam postremis Caroli III., et quae ejus obitum is consecuta sunt, temporibus ad laispani nominis decus, ad imperii, , integritatem , necnon ad Americanorum tranquillitatem, et incolumitatem adversus hostes asserendam absumere oportuit; his de causis eorumdem generosis animis Rex confisus, liberalitatique, qua regios conatus semper secundarunt, perpendens etiam edendum opus thesaurum continere mirabilium naturae corporum istarum Orbis regionum indigenorum ante tria Kaec postrema saecula ignotarum, nunc vero non parum invidiosarum , ejusque evulgationem in honorem praesertim suorum Incolarum redundaturam ; R. admodum

, , Archiepiscopis, R. Episcopis, V. Diaconis, Proregibus, Consiri liis tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, et Academiis significari

, , decrevit, sibi gratissimum fore qualecumque munus Sponte et ciis tra ullam molestiam ad memorati operis editionem contuli S Sent ,, .

Accepta epistola, eorum, ad quos scripta est, animi adeo Regis votis suffragandi honestissima cupidine exarserunt, ut plusquam quinquaginta ducatorum millia in Florae sumptus confestim miserint, quibus profecto ob egregiam liberalitatem Rex optimus gratias suo nomine honorificentissimas agi ina Peravit, nosque etiam, quas pos Sumus , amplissimas agimus, atque eos tam laudabili exemplo , ingentique beneficio omnes non modo Americes, sed etiam Hispaniae, et universi terrarum orbis incolas sibi obstrinxisse, publice, ac lubenter profitemur. Nunc vero de hujus primi Voluminis, et eorum, quae Subsequentur , ratione pauca adjiciamus. Cum nonnulla Genera nova, pluraque, licet jam nota, ex autopsia tamen emendata, et reformata

habeamus: Specierum descriptiones circiter ΜMCCCC. numerum exaequent, Icones autem MDCCC.; novorum Generum Volumen , veluti totius operis prodromum , praemittendum e re duximus. Et

quamvis vereri interdum subeat , ne aliqua e Generibus , quae tanquam nova exhibemus, fortasse jam praeter nostram opinionem ab

aliis Scriptoribus evulgata fuerint quod nos plane ignorasse mirandum non est, praesertim saeViente hoc exitioso, et pene universali bello, atque librorum ceterarumque rerum commercium intercipiente ); praeterquamquod ea nos primi in locis natalibus deteximus et descripsimus, pleraque ex eorumdem quidem numero, quae in Eu-

38쪽

ropam reduces edita offendimus, vel ex mancis descriptionibus mutuata , et iconibus destituta , vel ex plantarum in Hortis Europaeis propagatarum seminibus atque adeo degenerum, aut ex siccorum speciminum inspectione desumpta fuisse deprehendimus . Unde etiam accidit, Species notorum Generum pro novis Generibus Venditatas, atque adeo falsa Genera constituta, ut alios sileamus, ab Aubletio, et qui ejus vestigia pre8serunt. Quamobrem ne latius vitium serpat, characteres novorum Plantarum Peruvianarum , et Chilensium Generum modo emittimus . Neque dissimulandum est, nos quoque nonnullorum Generum, quae profecto X. numerum non excedunt, fructificationis partium siguras ex Plantarum speciminibus siccis delineare coactos fuisse ob navis Alcantarensis jacturam: sed integerrimis speciminibus usi sumus , et autographis descriptionibus , quae penes nos erant, stirpium a nobismet ipsis in locis natalibus saepius Observatarum . Characteribus autem naturalibus singulorum Generum characterem factitium subjecimus, quem quidem disserentialem appellare maluimus . Eum Linnaeus si L in Supp. Plantatum duas aut plures ideas includentem primus cum essentiali venia sit verbo) confudit , cui

posteriores nonnulli assensere: sed essentialis chariacter ex Linnaei patris definitione notam Generis , clii Vplicatur, prosilissimam et Sin gularem Subministrat, atque iades unica idea distinguit Genus a Con- generibus sub eodem ordine naturali: factitias Vero character , ut recte animadVertit Clar. praeceptor noster Casimi rus Gomeet Ortega indoctissimis Annotationibus ad ilL Linnaei Philosophiam fotuniciam ejus studio et impensa recusam Matriti anno MDCCXCII. arte Systematicorum sit ex comparatione characteris naturalis omnium Genetum ejusdem ordinis artisicialis.

Ad novorum Generum nomenclaturam quod attinet, non deerunt fortasse qui nostram plantarum illustribus tam exteris, quam Hispanis Bolanicis, aut Bolanices Promotoribus nuncupandarum rationem vehementer improbabunt: sed ii erunt ferme , qui nesciant, hoc jus ipsius rei natura, atque etiam summorum Omnium aetatum Boianicorum exemplo, gravissima Linnaei auctoritate in Philosophia Bolanicia , Cian. as . et III. comprobato novorum Generum Inventoribus , aut Editoribus fuisse adtributum; aut qui cum laudanda ipsi hucusque non fecerint, ceterorum virtuti, et laudibus invi-

39쪽

x XV

PRAEFATI Oi.

deant. Nos certe in hoc obsequii genere praestando nullo partium

studio adducti sumus: Bolanicorum, et Promotorum merita, quorum non adeo exiguus numerus in Hispania nostra viget, tantummodo, consuluimus. Si quis tamen se immerito, citra nostram voluntatem , praetermissum doluerit, ei in reliquorum Generum, quae a Discipulis per Peruviam peregrinantibus ad nos assidue mittuntur , evulgatione satisfaciemus. Interea siqua clarorum Virorum nomina in Generum denominatione antea praeter nostram notitiam ab aliis Occupata usurpaVerimus; eos rogatos. Volumus, studiosam Volunt tem aestiment, et ea Genera aliorum benemeritorum obsequio in

posterum consecranda. reSerVent.

Generum praeterea, quae unica, specie constant, nominibus Bolanicis nomen vernaculum, si quod in natali regione ex incolis ac cepimus , in Versione his panica adjicere placuit; quod etiam praestitimus , quoties nomen Vernaculum notis ejusdem Generis Speciebus commune esse compertum nobis fuit. Jam Vero in secundo , et quae proxime sequentur, Voluminibus , primum novorum Generum Species , deinde reliquas partim etiam novas , partim melius observatas describemus , plerasque Ico nibus illustrabimus, et plantarum loca natalia, florendi tempus , proprietates , Vires, usus , ceteraque ad singularum plantarum historiam spectantia trademuS . Fortasse etiam Genera Americana bene multa , ad CCXL. scilicet, emendata in unum, aut plura Volumina seorsim conjiciemus , quae Sane ad incudem reVocantes ex vegetabilium viventissim sedula inspectione reformaVimus, ut eo ram CharaCtereS aSSereremus, ne nova falsa Genera ex nonnullis Speciebus inter se per anom, lias variantibus in posterum constituantur, et plures diversorum Generum plantarum Species ni eadem Genera accumulentur , quod a

Rheedio, Rhumphio, Plum iero , et ab ipso Linnaeo factitatum

fuisse animadvertimus, qui nonnullas Species non satis accurate observandi occasione potiti sunt, quam contra nos maxime idoneam habuisse vehementer laetamur, ob caeli et soli Peruviani, prout si perius innuimus, clementiam et seracitatem . In his omnibus Linnaei systema sexuale mordicus retinuimus, non modo quod nostra aetate apud omnes fere Botaenicos invaluerit , sed potius quoniam majori diligentia, quam aliae methodi, eliboratum ,

40쪽

PRAEFATIO.

et ad plantas internoscendas, quod rei caput est, opportunius sit, et copiosiori earum numero affluens. Ad extremum, si quid emolumenti ex Peruvianae et Chilen sis Expeditionis laboribus in Bolanicen profiscetur,' et scripta haec

coctis aequisque Viris probata erant, ' tunc Sane Clement1s8lmorum Regum CAROLI III. et IV. erga universos homines benefica mandata exsequendi, et praeclaris, cordatisque Bolanicis pia

Cendi conatuum nostrorum satis amplos fructus nos cepisse arbitrabimur .

R Forte proficiscetur. Forte erunt .

SEARCH

MENU NAVIGATION