Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

suevit. Flores quoque salis ammoniaci apta junguntur cortiet, eo modo, quo Mollius Orestituendas post morbum biliosum vires ve triculi praescripserat. Ree. Flor. sal. ammon. martiati

Fiat bolus, & fiant tales Nro. Sumat omni quarta hora bolum.

4ὶ Cortex pernvianus in febribus ver minosis optime jungitur aliis anthelminti eis. roborantibus, leniter purgantibus, & ipse

optimum anthelmintieuiu existens. Datur tunc cortex cum vitriolo martis arte parato , eunumyrrha, aloe, semine santonico , radicis valeriante sylvestris, rheo, jalappa; mixtura ex aqua stillatilia tan acet. une. V. Cort. peruU. unc. β. vitrioli martis drachm. h. rad. jalapp. scrup. ij. Sumantur Omni trihorio duo co chlearia ; non raro non infeliciter fuit ex. hibitn,

342쪽

m s) Sunt alii, qui corticem cum clamo..1villa J g t , pariter multum olim ob vim suam febrisugam laudata. Mixtura eκ aqua florum chamomillae uno. VI. cortie. peruv. unc. β. sal. ammon. & extrael. flor. chamo milite unc. I. β. Omni biliorio detur cochlear. plurimum saepe profuit. 6b Sunt, qui corticem una cum limatura ferri contra rebelles quartanas exhibent At haec methodus in magna solum systematis ga. strici laxitate convenit, nulla biliosa saburra praesente. Mars biliosis non convenit; hi enim patiuntur ructus acidos, nauseas , vomi turitiones, indeque multum gravantur. J Cotinubium corticis cum opto magna saepe cum utilitate est adhibitum. Vel ipse Hip. pocrates in dissicili quartana post iteratas pur. gationes dedit hyoscyamum cum Mandrogora, suceo laseris & trifolio eX vino potanda. Hu.jus etiam loci est castorei cum cortice perii. viano misceta, cujus a gr. ij ad singulas corticis per uviani doses adjectis, magnam estica.diam se miratum fuisse refert Senac. 8 Mercurialia pariter utilissime , imo necessario noununquam cortici peruviano ad. duntur. I in in febre a labe syphilitica originem trahente; solvente scopo , si omnia

alia solventia sunt inessicacia, in profundis

viis

343쪽

viseerum praesertim obstructioniblis; 3) verames necandi scopo , qtii febrem vel produxerunt , vel Qxasperant, vel curari impe

cURA CONVALESCENTIUM EX IN.

TERMITTENTIBUS.

Conditiones autem , sub quibus corteκ tuto continuandus est post febrim , sunt: 1 Alvus facilis, qui enim obstructi stat, gravantur , calent, anxii sunt. ab Desit pondust praecordiorum, id enim notat, protracto usu corticis peruviani viseerum obstruetiones Esaia metuendas. 3) Respiratio sit facilis. 4 Oris sapor emendatus sit, non pravus. s Euphoria. Sub his conditisnibus prodest coria

lex ; secus aut omitti iterum , aut cum coindicato remedio conjungi debet. Caeterum in cura convalescentiae, ut in omni alio morbo acuto , excitantes caussae debent vitari, ita etiam praecipue ' post febrem intermittentem cortice superatam. Maxima autem in cura convalescentium ex febribus intermittentibus ratio habenda est peripirationis. Hae enim neglecta a recidivae metu nunquam es libar. Inde est,

344쪽

quod in nomeomiis convalescentes laevibus tecti vestibus, si vesperi per ambulacra Ob- ambulent, aurae frigidae se exponentes, in recidivas incidant, saepe in febrem quandam errati eam, saltem in dispositionem quandam febriculosam, quae in plenam manifestamque febrem erumpit, omisso post aliquot dies co lice. Hinc patet, haud omni ratione destitui vulgi opinionem, qua hominem pontem quemdam transcendentem, recidivam pati credunt,l cum aquae perspirabili suppressis revocare se brem iacillime possint. Toto autem convalescenti: tempore dies imprimis illi sedulo attendendi sunt, quibus

caeterum paroXysmus solebat recurrere ; si enim recidivantium conliderentur historiae,

patet recidivae diem fere semper incidere in diem tebris, si tamdiu continuasset; quia scilicet character febrilis nervis fortiter impres.sis illo praecipue tempore se manifestat, quo caeterum aucto stimul b in febrem usque erupit. Post febres intermittentes diuturniores aegri multum debilitati deprehenduntur; hissius ricantia, leviter roborantia, victus analepticus ex iure carnium, carnibus juniorum sinimalium assatis, piscibus tenerioribus ansis, succo citri vel aurantiorum aspersis conis veniunt; panis bene sermentatus vel & bis coetus

345쪽

coctus austero vino madidus , potus parcus , ed meracus apprime. suadenda sunt. Ubi au tena horum usu debitum robur non rediret , vinum ex eortice peruviano , limatura martis paratum conducit; quibus vinosa displiaeent, pitulae ex limatura martis, aut eX existracto corticis peruviani , mastiche , multum commendantur. ΡOst febres autumnales prae. dipue debita bonae bilis copia deficit, hinc ro. borantibus addenda sunt amara, uti absyn. thium; centaurium minus . radix Helenii. gentianae, myrrha, eX quibus cum cinnamomo vina medicata facile parantur, quorum uis

hiae ij iij ter de die vacno ventriculo sunt ingerendae; quodsi spirituosa noti serant aegri . olixirium stomachicum temperatum , eXtracta amara vino soluta, indicatissimum habent locum; ubi prae inertia nullum fere ex chylo poeticis visceribus suo stinguntur ossicio , frictiones jejuno homine per totum abdomen factae panis asperis lanuis, fumo styracis, ben-goe, & succini penetratis, optatum habent effectum.

ab Cl. Eidischini Disr. de eonvalescentia. Dissertationei medicae Vindobonenses. Vol. III.

Corporis motiam quod attinet, nil esse perniciosius, ait Sadenhamur, quam si aegri χ α le.

346쪽

cuit Mortonum is , corticem in aere apri eo libere versantibus, atque solitis muniis fungentibus propinatum , scopum certius attingere , quam si aeger intra lecti cancellos in- carceretur. Haec forsan ratio est, cur in Mo. nialibus intra sua claustra conclusis, in no . bilibus in otio urbano cum victus lautitia de gentibus minus salubrem Chinae Chinae usum Ramazetini bb; essicaciorem vero in agricolis& laboriosis Dartae c) Observaverint ; cur etiam in exercitu equites citius , quam pedi

tes convaluerint.

Ultimo tandem frequentissimi in con valescentia eX intermittentibus symptomatis mentio hic est facienda , Habetis scilicet, quam Whute in aliis etiam reconvalescentibus

observavit, peculiariter autem a ceL Strac bypro critica evacuatione reliquiarum febrialium habetur.

347쪽

CA NON ES PROGNOSTICI

Sex canones prognosticos statuit quibus universim facilitatem aut dissicilitatem, aut etiam periculum in febribus in. termittentibus speres, metuasve. De primo canone g. 4s9. id gener8-

tim est monendum, prognosin hanc in febribus intermittentibus quam maxime regularibus , esse verissimam. Nam observatae iunt intermittentium Epidemiae, ubi mitius erat frigoris stadium, morbo tamen per se admodum vehementi. At perniciota utique erant sebres, & jam mitiori stio frigore continuarum potius, quam intermittentium suspiei nem injiebant. 2 Febris intermittens ex ipsa sua natura ad recidivas proclivior est, ut etiam sublato fomite, consuetudinario quodam modo paroxysmus febrilis redeat. inde necessitas protractioris corticis peruviani usus.

3 uo saepius aeger in febrim intermittentem recidit, eo major metus est, ne aut

viscera abdominalia jam ante febris intermittentis exortum adfuerint, aut durante hac ipsa febre accesserint. In utroque casu non tam de febre sufllamminanda, quam de reserAn- dis viseerum obstructionibus cogitandum est.

348쪽

3424) Typi pertinacia, uti in omnibus imiermittentibus, ita in quartanis praecipue mali ominis est. 5) Stadium frigoris protractum , ctim v, lino horrore, senibus esse inimicum, supra adnotavimus; sed ipsum etiam caloris stadium a poplectica morte seniculos ferire e .perientia utique constat. 6) Defieiente uno alterove stadio, meo tus subest, grave alicubi impedimetitum latere , quod regularis febris intermittentis evolutionem supprimit, panique febrem serius oeyus in continuam esse abituram.

RUM CURA.Juvat praemittere tum lar et um, tum etiam pernisio rum febrium signa. Signum ergo primum febris larvatae est ipse paro s--s. Si quis enim inopinanter morbo quocunque corripiatur, qui una alterave elapsa hora denuo solvitur, pariter praeter Omnem exspectationem, prudens suspicio est, mor. bum denuo rediturum, & ad febres pertinere larvatas. Etenim contra experientiam est,

349쪽

ut quis subito & graviter aegrotet, & exiguo

elapso tempore pariter subito sanus sit. I De signum servit ad dignoscendam morbi naturam tunc imprimis, ubi morbi ejusmodi periodici epistemice grassantur. Secundum signum est recursus morbi flato tempore. At vero cum febris larvata non semper ad notiores solemniores ine febrium species pertineat, ad quotidianas, tertianas, quartatus; cumque morbi quidam periodici omni quinto die, omni septimo, Oetavo, quin' serius invadant, facile contingit, ut ne Xum periodorum non observemus, duosque distinctos, ab se invicem non pendentes mombos, utrumque paroxysmum habeamus.

Tertium signum est Epidemia eorundem morborum periodicorum, vel saltem Epidemia febrium intermittentium; si enim constitutio quaedam generalis vigeat, Omnes reli.

qui morbi de illius indole plus minusve particibabulὶt. Quartum signum est urina cum se limento lateritis. Hoc signo Richardus Morton praecipue usus est, uti & SIdenhamus, quamvis in labribus vernalibus haec urina cum la teritio suo sedimento non semper conspiciatur. Hoc signo opus praecipue habemus, ubi febris larvata, sive morbus periodice recum

350쪽

rens nul Ium certum determinatumque typum observat, sed vago more incertisque intervallis reeurrit.

uaeritur j m, ubinam sedes primari

morborum periodice recurrentium sit δ Innumerae observationes docent, horum mΘrborum sedem in primis viis quaerendam esse PRtQt primo ex eo, quod, ut plurimae febre3selo evacuante remedio feliciter curantur x

ita & plurimi morbi periodici hau χis per

alvum & vomitum evacu3tione profligantur Patet etiam ex eo, quod cortide perii Vi no feliciter hi morbi cedant; corto autem Peruvianus tam exiguo tempore in totius eor- P0ris systema agere posse non videatur, bina tollit tam intermittentes febres, quam mor'h0s periodicos, solummodo agendo in primas Vias. Cortex scopo roborante in laxitate t0- eius corporis datus Iongo usurpari tempore debet , antequam vim ejus selutiferam eXperiamur. At vero contra febres intermittentes, contra morbos periodicos exhibitus, intra 24 horas futurum pst Xysmum praepedit, quo tam exiguo tempore nullibi ferme, nisi in primis viis, vires suas poterat exserere.

Id hoc loco notandum, dari quosdam periodicos morbos, qui de febrium natura non participant, at aliam Ionge Originem,

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION