Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

quam quae hic eXplicabatur, agnoscunt. Sie ob tophos, excrescentius osseas in cranio, periodice recurrens epilepsia legitur. Vitium autem hoc primarum viarum, quod febribus

intermittentibus, & morbis periodicis, sive febribus larvatis genesin suam praebet, pla rumque est crudus apparatus, & biliori se bursa; at qua ratione ut caussa eadem in uno homine hune, in alio alium producat

morbnm, eadem caussa longo & eontinuato tempora in praecordiis hospitando morbos tamen non covtinuatos producat, sed intermittentes. ut caussa in primis viis morata in

partibus longe dissitis , essectus longe dispa- .ratos generet i Hic physiologi & anotomici

ad hypotheses meras confugere debent, neculia spes affulget eruendae veritatis. Per observationes solummodo constat, systema gastricum mirum cum omni reliquo corpore, sed praecipue cum cerebro, cum animae sunctionibus consensum habere. Philosophamur acutissime, reconditas veritates detegimus hilaritate, morum suavitate, lepore & sali.

bus integrum a'ieorum con Uentum eXhil eramus, modo sentriculus noster bene concoquat, modo hypochondria libera sint; t morosi sumus, nobis ipsis & aliis graves, ad profundiores speculationes inepti, si paucu-

352쪽

Ium alienae pravae niateriae, si bibs copiosior, si alimentum solito indigestibilius, si vel flatus tantum intra abdomen conclusus, ventriculum & intestina ossendat. In febribus larvastis periculosas duipleX medendi methodus obtinet. In parOXysmo nempe symptoma perniciosum est auferendum; extra parcusmum autem cura ad febrem ipsam, pro varia ejus indole, est dirigenda. Sed quasdam hic de sebrium harum perniciosarnm signis atque natura animadversionea praemit.

tere Oportet

Illae autem febres intermittentes, quae sub malignarum proteiformium, perniciosarum nomine Occurrunt, quae nimirum communi malignarum febrium more , citius mul O , quam morbi tempus postulat, Vires praecipue animales subito prosternunt, & post unam alteramve accessionem mitiorem derepente, vel mox ab initio, habitum continuarum inducunt,& gravissima sibi adjungunt mala, quae mortem minitantur, & nisi febris cito tolli possit, certam sequente RHO alterove parOXyssio inferunt. Quorum quidem malignorum symptomatum varias diversitates Observarunt medici, ita ut in aliis soporem lethargicum, apoplexiam, in aliis motus convulsi vos epi-Iepticos, vel tusses& asthmata molestissima,sy

353쪽

syncopes Vel Vehementes cardialgias, Vomi. tus, alvi fluxus, vel ludores praecoces frigidos colliquativos, Vel algores produeant- In eo caeterum conveniunt, quod epidemice

grassantur, & cum omnibus aliis epidemicis morbis commune illud habent, quod in ejusdem licet Epidemias deeursu, diversis inmenannis, es diversis ejusdem anni temporibus, diversos quoque mores atque symptomata adfectάre solent; id vero peculiare prae cunctis popularibus febribus habeant, quod cum illae non tum pro diversitate constitutionis,& locorum, sed in cujusdam etiam epidemiae cursu sidem quoad habitum & mores in eadem plaga grassantes morbi, multo tAmen diis

versam hoc, quam alio tempore, medelari postulent; hae contra febres intermittentes, vel de earum genere remittentes epidemicae, quocunquo colore ubicunque ludant, quorum. cunque Vel perniciosissimorum morborem lanuam inducant, naturamque simulent, eodem tamen plane atque unico remedio , peruriano nempe cortice, certo certius jugulentur;

cujus veritatis infallibiles testes Θ enhamum,

Mortonum , Tortum, Meribosium, Huxlanuum, Messicum, Lausterum, sufficit, qui innumeros fere aegros ab imminente ex ejus.

modi malignis febribus certissi uo interitu,

unius

354쪽

unius corticis spe, selieissime atque certissi me vindicarunt. Ipse vero modus, quo febres hae pern ciosae evadunt , diversus est Nunc enim tu bito sub gravissimorum dictornm morborum specie tragoediam inchoant, & nisi cito & eLficaciter succuratur, ad lethalem finem perducunt. Alias Vero benignarum, tertiana. rum, quartandrum more incipiunt. & praegressis mitioribu3 aliquot paroXysmis grave

inoddam & periculosum symptoma sibi adsociant, quod insequente parOXysmo ita augetur, ut e. g. eardistigia in Validam syncopen, coma in carum mutetur, aegrumque vel 1tatim trucidet, Vel in maximum saliem vitae periculum eo ieiat, futura exacerbationa sine dubio pertimendum. . Cum igitur summum atque certissimum istarum febrium periculum plurimum interest, ut non solum aeque uerta methodus habeatur, sed etiam signacer ossima ex traditis hujus febribus observatio. nibus habeantur, quibus vel instantem modi hum mature dignoscas , antequam ad summii in vigorem evectus inopinate in mortem tram stata Varia vero talia signa traduntur , quibus satini primo accessu periculum divinare possumus; qualia sunt, si aeger sub statu talium

355쪽

sebrium epidemico in prioriam benigniorum paroXysmo aliquo debilis, sopitus praeter naturam, aut cardialgia assedius fuerit, sed quascum febris assectione declinarint, remanente tamen per apyreXiam insolita capitis stupiditate; si urinae crasta, coloris intensi , subfusci, lixivit nigri , innatante quasi pingue

dine aliqua, valde foetentes, cum frequenti micturitione, & dysuria aut stranguria Pro deuntis; vel sanguis e Vena eductus Variegatus , putridus cum sero copiosissimo, aut inligua men spissus, aut crustam pleuriticam coa gulatus; dolores & tensiones hypochondrio rum, caeteraque signa conspiciantur , quae he par ac praesertilla cerebrum male affecta indicent; quae quidem signa , ut ut in quibusdam speciebus frequenter occurrant, recte tamen monente Lauitero, pactognomonica non sunt; cum tum urinae sedimentum lateritium, vel alia enarrata ex urina signa quandoque desiderentur; signa vero ex sanguine, cujus missio non semper indicetur, raro haberi possisint. Sanissimi interdum , neque praegressa incongrua medela neglecti, neque hepate, nez cerebro assecti, dominante epidemia corri

piantur; & quidem interdum subito, absqus

praecedente intermittentis aut remittentis cujusdam febria period0, tu quibuadam aequu

356쪽

si erfecta , ac in reliquis intermittentibus ameessionem sequatur, ita, ut finito paroxys-mo nullam omnino molestiam, nullum stuporem, cardialgiam, diarrhaeam aegri conquerantur, respiratione sana ; vigentibus viribus& appetitu . ut inon soltim de lecto Turgant , sed etiam negotia sua commode peragant, secunda Vero accessione mortem oppetunt inexspectatam. Cum tandem & horadiee oecurrant , Vel in quodam aegro periculum inchoet Epidemia; ita ut signa ista omnino aut deesse, aut fallere possint Optima igitur Huxbami norma a . qui potissimum ad morbi decursum diligenter advertit animum, quem si periodicum una, alterave vice deprehendit , cortice quantOeyus usus esti non exspectato urinae signo. Si itaque. quod plerumque obtinet, malignae hae febres. decursa aliquoties sua periodo, intermittentis , vel remittentis cujusdam typum manifesto prodiderunt, & quamvis mites primis inaccessionibus, atque securae Visae, tertio vero, quarto, quintove paroxysmo, insolitum quoddam ae grave symptoma , soporem profundiorem , cardialgiam vehementem, animi deliquium, vomitum, aut diarrhaeam frequenatem , & vires notabiliter prosternentem , secum habeant ; sive penitus cum febre illud symp

357쪽

symptum a cenet, atque intermittat; seu sedimentum lateritium gerat lotium , seta iiii anus ; si ve epidemica talis eo tempore domi. netur constituito, sive sporadice incedant :minime amplius feriandum est , sed illico apya regiae alat remissionis intervallo sufficiens pe rit viani corticis quantitas exhibenda, ne aegro, se litente exacerbatione erecto, turpe illud medici supersit effugium, quis hoc credidisset i

si vero morbus statim cum quodam graviorum illorum symptomatum incipiat, neque vel ex urinae signo, vel epide mica constitutione ulla pei nidiota intermittentis esse potest suspicio, morbum quidem prout apparet, aggrediemur; dum autem die se attenti , tertia , quarta, ista symptomata eXacerbantur, denuo remittant, aut aboleantur, nil est, quod amplius exspectemus , cum sum eiens ratio adiit , propter quam febrim ex periodi eo decursu jam malii festam, corti de quantocyus eX- pugnemus. Verum si morbi prima vel altera die facies obscura esset, urina Vero lateri. tium velut sedimentum, sui similis domine. tur epidemia, merito oriri oportet suspicio testae ejusmodi ac ii aligne febris, cortice sine in )ra jugulandae. Denique si homo sauua

358쪽

antea apoplexia forti si ibito sternatur, aut enorismi cholera, viribus & humoribus paucis horis exhauriatur , die Vero altera solvantur haee sympto mata, ut nonnisi Io litelae dissicultas,& stupor sentaim remaneat aliquis, vel in posteriore casu moderata alvi dejectio, dum modo in casu simili lanum illud urinae adsit, vel perniciosarum intermittentium remittentiumve tum regnet epidemia, malignam ejusmodi subesse febrim. omnino est quod suspicemur, ideoque non exspectando paroXysmum futurum , corticem sine mora exhi

beamus.

Omninm vero minime in hisee febribus periculosis longas exspectationes sibi propo nere, & de febre tantisper sibi reliquenda

cogitare licet, cum praesens certumque periculum certissimam teque ac citissimam mede. lam exposcat, nimisque procrastinato corti. cis usu, non aegrotum, sed resolutos ejus cineres curandos susciperes. Quotquot itaque adessetit sive plenitudinis, sive impuritatum, sive congestionum, sive obstructionum signa, medelae evaeuantis, aperientis praemissi0nem alias indicantia, ad ea nisi satis longum usque ad proximum paroxysmum supersit temporis spatium, minime attendendum . ne per infructuosa molimina potiori indicationi explenis

359쪽

unice praemissis , quae corticis virtutem certiorem adhuc reddere possunt, atque impedimenta, quae forsan ejus enicaciam minue rent, & retardarent, removent, statim ad corticis usum accedendum est, proportionem sequam inter essectus velocitatem, magnitu dinem , specificique medicamenti dosin , re petitionem, continuationem rite observanates; sic enim certissime periculum amovebi

tur sequens, lethalis forte paroxysmus suDfocabitur, ita ut nunc nis supersit, quam ut iareliquus conditiones, sive febris eaussae, sive potius essectus sint , suis quosque remediis adgredi , atque remediorum ab ipsis indicatorum prudenti postmissione, & ulterins continuato corticis usu aegrum a futura recidiva securum reddere, pristinaeque sanitati resti

tuere conemur. Qua vero ratione cortex in

hisce febribus administrari debeat; quaenain ipsi praemitti, aut adjungi, quae eura palliativa in ipso par0Xyamo, quaenam post febrim feliciter debellatam postimitti debeant; id ex aegroti propria conditione , & symptomatum illorum perniciosorum natura pendebit. 6bi ergo ad aegrum soporosa vei apo- plectiea febre decumbentem vocar'mur, tu ipso quidem paroXysmo non alia remedia ad-

360쪽

hiberi debent, quam quae praesens periculum

amoliri, summum Virium animalium oppres.ssionis gradum arcere, crisin accessonis felicem promovere, efficacissime valent. Ve-nresectione pro plethorae, orgasini, & virium ratione, plethoram minuere, inflammationes praepedire, clysmatibus Elvum aperientibus, scarificationibus, hirudinibus orgasmum sanguinis, ct congestioneni particularem versus caput minuere; remediis temperantibus, acidis tempus & sitim fallere, calorem es putredinem moderari; frictionibus, sinapis mis, vesicatoriis, aliisqile excitantibus & epi spati eis aegrum sopore aut apoplexia jam Oppres-- sum excitare 1tudebimus, atque cum his similibusque tentaminibus tempori paroXysmum tandem finientem rem relinquemius. ιExacto feliciter paroXysmo, respiciemus ad sequentis accessionis metuendam fero. ciam, magnitudinem & certitudinem inimi, nentis periculi; neque tempus corticis usui opportunum per 'alia molimina praeripi patiemur, nisi ea dilanino videantur necessaria. Ubi iisque evacuatio videretur neeessaria,& ilitervallum inter aceessiones satis longum ita ut post indieatam illam evacuationem sus.seiens nihilominus corticis quantitas ad suppremendum sequentem febris insultum ingeri

SEARCH

MENU NAVIGATION