Campanellæ ... Astrologicorum, libri VI [-VII] / In qvibvs astrologia, omni superstitione Arabum, et Judaeorum eliminata, physiologicè tractatur secundùm S. Scripturas, et doctrinam S. Thomae, et Alberti et summorum theologorum. Ita vt absque suspici

발행: 1629년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

gurantur, siue in Soli configuretur coniunctione, trigono, sextili, si potentes fuerint onga vita decernitur Patri sin minus, non subito erit breuis, sed anceps. a Si Mars supra Solem aut Saturnum eleuatur, eis v succedit , aut Saturnus Solem quadrato, aut oppositionc aspiciat, si cadunt ab angulis , valetudinarios parentes faciunt si in angulis,

aut succedentibus, breuem vitam decernunt, aut Vitiant corpus.

Breuem vitam in Io vel succedentibus vitiosos in septima, Z quarta domo. a Mars intuens Solem in i S ro subito interimit, vel oculos laedit. Si vero ibidem Saturnum sic ferit, indicat rigore febriles d vitia ex sectione S istione Saturnus autem sic laedens Solem patri mortem cx humoris copia parat. a Iupiter fouens Limam aut Venerem , vel Venus Lunam csniunctione , trigono, exagono, si sunt fortes, longam vitam matri dant si debiles, anceps iudicium. Is Mars Lunam aut Venerem inimico laedens aspectu, c1sve succedens vel Saturnus Lunam, dcc si non sint fortes, sed cadant ab angulis, morbosa casus indicant matri si fortes, aucti Cursu, aut in angulis,breuom vitam aut vitiosam dant matri breuem in angulis orientalibus succedentibus, vitiosam in occidentalibus, cadentibu S.I Mars sic intuens Lunam in angulis orientali is orientalem dat matri mortem repentinam, S uitia oculorum Occidentalem Vero, mortem abortionibus, ustiones, sectione. I Mars Venerem sic assiciens mortem per successiones maturat , abditisque locis nascentia vitia, obtenebrationes, S humo

rum decursuS.I Saturnus ita feriens Lunana orientalem, mortem morbosque asse et per febriles rigores quando occidentalem, per teri affectiones, corrosiones. Ergo S th in cadentibus non efficiunt Valetudinarios, sed per vices infirmari.

19 Natura morbi a signi natura, sic divitia infra patebunt. et Pone Solem nati in horoscopo de die,& de nocte Saturnum: S sic extrahe figuram patris 3 iudica, uti de genituris caeteriS, considerando stellas praesidentes. Si enim concordant in significando, iunge significata si discordant, S inaequales sunt, iudica iuxta vincentem si aequales potentia nil decernunt nisi alternarii significent. Si enim disiens crint, alternatim facient effectum

142쪽

situ in prius orientales, postea occidentales, nisi impediantur ab alia sequenti significatione, vel planeta. Σ cmpus indicatur non D, dem , sed a dominis locorum, in quibus sunt pii. Si enim sunt veloces, orientales, min cardine, cito essectum ostendunt, sin minus, contra. r. r. Similiter extrahitur figura naatris, ponendo Lunam in laoroscopo nati de nocte, Venerem de die. 3 Sunt tales figura certiores in tempore, non in decretis. Similc sunt parcntibus,qui habent Luminaria in ascendente prorsus. a s Fratres sunt similes, cum significatores fuerint in bicorporeis , vel innatiuitate alterius parcntum.

26 Nepote auis,quando significator patris iungitur significatoris iij, aut est illius nepos. a Fili fratrum patruis, quando quis habet eundem fratris filii significatorem.

. I c. II. Vna de noctes Venus de die, 1 dominus medii cccli sunt

L significatores matris, qui si configurantur beneficis multis, d in signis bicorporeas plures fratres dant S duplicant. Si autem malefica praesertim Soli mixta alterum e locis diectis damnauerint, occidunt fratres Saturnus in oriente, natu maiores: Mars in occidente, minores orientalitas mundi Solis masculos coccidentalitas foeminas. Largitores fratrum bene sit ad mundum S ad Solem splendentes dant fratres. Benefica largitrix , si domino loci matris, hoc est Lunae, SI Veneri, d M. C. domino consenserit, fratres consentient sim

minus. Contra.

Similiter si inter se consenserint largitores, pars fortunae, cohabitabunt si sunt in dissentientibus , S antisci is,d contrariis,

contra.

Pone largitorem fratris in ascendente, δί extrahe figuram, ut parentum, A plures, si plures.

143쪽

a Asculus erit natus, si locus Solis C Lunae,&'oroscopi,3. VIdomini ortim sunt masculini si foeminini,tamina, vel

mollis,efficininatusque. 2 Masculinitas a Planeta natura scitur, SI ab orientalitate a Sole S mundo:quoniam ibi masculos viat Deminini, sicuti in occidentalitate fae minescunt masculini. Haec decreta sunt firmiora ciconceptionis figura, clariora ex

natiuitate.

C Sol, dc Luna, I horoscopus,dominique locorum dictorum fuerint in signis bicorporeis plures naicentin , vel duo. Si enim Planetae ali miscentur, plures erunt Medium coeli itidern bicorporeum significat,ut ascendens. a Tres masculi Saturno, Iovi, & Marti tribuuntur: ti tres Horatij,S tres Curiati apud Liuium Tres foeminae,Lunae,Veneri,& Mercurio effoeminato ut tres Gratiae. Duo masculi A una Demina , Saturno , Ioui, Veneri ut Castor, Pollux, dc Helena.Vnus mas S duae foeminae, Marti Veneri S Lunae ut Dionysius, Ceres ii S. Non superuiuunt aliter nati quoniam non potest feri alia Planetarum mixtio vitalis. Nec vivunt Ptolemaeo vltra tres. Iuris-Consulti tiam ad quinque viviscant nec credo absque

experimento.

Saepe gemini non superuiuunt aut cum insigni nota corporis, aut repentinis mirificis casibus subiacent.Habent dorsum canum, Z os sacrum retractum.

Idcirco potest est alae bonus,alter prauus alter Vivere,altermori quoniam a duobus Planetis sunt contrariis. Sic potest solui dubium de Iacob,3 Esau quatenus stellae Dei ordinationem xequuntnr quod Sanctus Thomas a diuersis cordium sitibus ad 3 horiron

144쪽

horizontem soluit. Itidem de Sancta Catharina Senensi , quae superuixit sorori sibi congeminae.Sedri Cosma S Damianus, item Geruasius S Protasius, item Medardus, Gildardus,gemini omnes, eandem vitam de mortem sortiti sunt. Ego etiam vidi filios Diui Vitalis in patria mea ita persimiles vultue discoria non possent: qui religionem trique professi primum, mox alter factus est Presbyter,alter Notarius Apostolicus uxorem duxit in moribus nil distordabant S cum alter infirmaretur, alter qui secundus cxiuit infirmabatur tandem mortui sunt eo scio anno, sed priorquatuor mensibus fere ante posteriorem, iuxta aphetae ad interfectorem deductionem Possunt ergo es a consimilibus, vel noPlaneta in bicorporeis. Ego omnes Planetas habeo in bicorporeis, CXCept Marte,natu tamen unicus hinc arbitror non essem in ascendente,vel signorum migrationem hanc regulam debilitasse.

Luminaria cadant ab angulis, horoscopo inconiuncta, Onaaleficae sint in angulis, praesertim io. itemque vel dominus,vel locus interlunio,vel plenilunispraecedentis,neque loco Lunae, neque horoscopo, neque domino genitur 'liqua similiaritate iungatur,tunc nascetur monstrum,Contortum,inuolutum.

Si insuper Luminaria sint in quadrupedibus , aut feralibus signis stellatis,natus erit non humanae formae. Si quoque nulla benefica , sed aliqua malefica Luminaribus testificetur, prorsus ab humana forma erit alienus,4 agrestis,ma

4 Si vero Iupiter, aut Venus testificetur, habebit formam animalium Diis sacratorum , ut elis, simij, canis nunc autem dicas,familiarium homini. Si Mercurius, usui humano deuotorum,Vt porcorunq,auium.

caprarum,S C.

Si in humanis signis erunt Luminaria in praefata Constellatione,tunc humanae crit formae Iuxtasigna Luminarium, centra a maleficis occupata. Si nulla benefica testificetur , erit insuper mutus MonstruosuS.

145쪽

8 si Venus aut Iupiter,erit in pretio monstrum , ut hermaphroditus,M subito diuinans. Si cum his Mercurius, erit somniorum S oraculorum interpres,inde vivens nam solus Mercurius surdos 5 mutos,licet ingeniosos DCeret. io Dum sunt in nodis Luna , S maleficae, plus possunt in monstrificio. ii Haec habemus a stellis Physicus autem ' causas inferiores, Ut semen,& imaginationem parentum considerabit Theologus portenti rationem. Neque enim Deus patitur ista fieri omnino frustra Ut cum nati usque o. S ali innumeri in ventre

olim Comitissae Flandriensium , sed prodigiose Deo volente ut in historiis.

CI Luminarium alterum sit in angulo,& in coniunctione vel oppositione,vel quadrato partili maleficae. Luminarium gubernator in maleficorum locis detinetur,4 nulla beneficarum aspiciat, non superuiuet natus,nec nutrietur. a. Similiter neque nutritur, si non partiliter , sed applicatione configurantur duae maleficae alteri,vel utrique Luminari vel altera malefica partiliter assicit Luminare alterum,altera successione, alterum potest, in malefica utrunque , ferire coniunctione S Oppositione simul,vel duae S c. hoc intellige si benefica nulla aspicit,& constellatio est in angulis. Mars insigniter laedit Solem successione, idest, in coniunctione applicantem,S Lunam in oppositione e contra Saturnus plus laedit Solem in oppositione d cleuatione , iunam in coniunctione Praesertim ubi istae maleficae iunctae sunt dominis locorum

Luminarium.

Si duo Luminaria in anguli. pposita in diuersa latitudine, aut Coniuncta in eadem maleficis fuerint, partus semiuiuus vel

mortuus CXtrahitur.

In . eadem constellatione si Luminaria a beneficis corpore vel radio defluunt, S applicant maleficis, superuiuet tot menses, ut dies, aut horas, quot sunt gradus inter Luminare a maleficam

146쪽

118 AsTROLOGICORVM scam, iuxta benescae vires , propinquitatemque ac maleficae

robur.

Si benefica vel radius subsequitur, malefica vero praecedit, aqua defluit Luminare, superuiuet natus patietur tamen aliquid nascendo,aut postea, quid monstruosum. Si in hac constitutione maleficae super beneficas adiuuantes eleuantur, vivet natus in poenam S subiectionem I Oxponetur. Sin contra, exponetur; S ali parentes sibi nutrientillum. At si etiam tunc bonefica cooritur,vel applicat .unae,ac malefica occidit adoptabitur loco fili a nouis parentibus. In parta geminorum, si stella una earum, qua horoscopo I locis Luminarium imperant, configurata eis, ut fiant gemelli,sue rit in occidente succumbens,semiuitium cst quod nascitur, S frustum carnis.1 o Quod si praeter id a malefica eleuata afficitur, non potcst nutriri susticit enim parum ad geminos occidendos. luia S c.

TTRustra quaerimus de euentibus vitae, nisi spatium vitae prae

Dignoscitur vita ab aphetico loco,& a dominis illius,5 ab interfectoribus. Vitae gubernatores sunt quinque, Sol, Luna, horoscopus, pars fortunae,& dominus horum locorum. Loca aphetica sunt quinque, medium coeli, horoscopus, domus II.7.4 9. iuxta ordinem positum:reliquae domus quoniana sunt inconiunctae horoscopo,& vaporibus occupatae,sunt inutiles. Similiter quae sub terra, quoniam non possunt inde vitam, quae dies est viventis,dare,nec significator in cis de vita decernere .licci Arabes secus opinentur.

Domus continet quinque gradus ante cuspidem,S 2 s. post. Semper sunt plures pheta in iis, qui adolescunt debilis est qui habet unum

147쪽

Lissi RTV s. De aphera principalis ira gubernatoris

T die eligitur primo Sol si est in aliquo quinque locorum I pheticorum deinde secundo Luna, si Sol non est in aptae-tico: deinde tertio Plancta habens in loco Solisaaoroscopi,5 praecedentis uaterlviiij, si interlunium praecessit, tres ex quinque dignitatibus,quae sunt domus,trigonus,eXaltatio,terminus, Maspe-ci us, cui antiscium,S aequidistantia connumeratur quarto, sed

neque hic est aptus, fiet horoscopus princeps pheta. In nocte vero primo cligitur Luna,si est in aphetico loco Tecundo Soli sub horoscopo s. gradibus tertio Planeta, qui habet tres ex quinque dignitatibus in locis Lunae,& fortunae,& praecedentis plenilunij sed in loco Luminaris quod est super terram, si plenilimium tamen praecessit. Sed si praecessit interlunium in nocte sume horoscopum

plenilunium,nec Planeta potest esse gubernator,elige partem tunae,si est in loco phetico Sin minus, horoscopum.

Si Sol in Luna, gubernator, sint in locis apheticis, praefer eum , qui plus domini habet, si in aeque pheticis sunt

omnes Etenim si Sol est in s. Luna in o. quamuis de die, eligitur Lunari dum tamen Sol non sit temporis dominus. Si Sol est in 11. Luna in io sunt pares ob praerogatiuam diurnitatis. Praeponitur ergo qui maiorem habet dignitatem,aut testimonium a gubernatore. Itaque de nocte Sol in prima praefertur Lunae in

nona septima existenti,quoniam,&C.

Quando gubernator est dominus utriusque temporis praefertur Solia Lunae,si est in meliori loco phetico.Hoc est dominium Vtriusque temporis, habere dignitatem in locis Solis, Lunae, horoscopi,&plenilunij, noviluni praecedentium. Dominus geniturae , qui est potentissamus Planetarum roborat Vitam,non alitem metitur, ut putant Arabes, nisi sit princenapheta,

148쪽

ilo AsTROLOGICORUM

Gita dimensione per directionem apheta

Vplex directio Altera recta, per quam intersector ad L aphctam ducitur secundum consequentiam signoruna,Vt inter medium coeli, 3 horoscopum. Altera conuersa contra successsionem signorum,quoniam apheta ducitur ad anaereten. Fit etiam altera in consequentia signorum ibidem recta secundum

ascensiones aphetae.Sanctus Thomas in a. de gen.S cor. Vitas metitur a motu obliquo.

Quoniam in quo gradu igni S situ ad mundum est apheta

ibi largitur de exorditur vitam homini seorsum pro se viventi, necesse est, ut quando alter Plancta ad illum situm mundi deuenit, aliquid faciat in vita siue boni siue mali pro sui conditione. Hoc autem facit statim in principio post nam, vel duas, vel tres, vel quinque horas, S c. Sed non interficit, quoniarn datum est homini vivere tot annos , quot sunt gradus inter aphetam, S maleficam ad situm eius venientem. Necessario tamen semper in illo situ malae&bonae stellae assiciunt natum singulis diebus , si quis bene consideret S c hoc pos umus aphetam indagare , tanquam ab cffectu Videtur ergo pheta, S interfector, tunc potius significare , quam causare vitam S mortem alioquin interficeret subito cum ad aphetae situm accederet, quod non facit, sed post tot annos, quot intercepti gradus quoniam neque reperitur interfector in suo loco originali, sed gradus in quo ipse fuit silethalis. Ergo plus significationis, quam causalitatis, est in hoc negotio. Nisi dicas causam illam non perficere effectum, nisi post annos interceptorum graduum, quem incipit a principio proptereaque verum esse nos semper ad mortem tendere hoc etiam mirum aes inferiores in motu subdeficientiae, qui nihil est, vitam habere. At vero si tellus circa Solem immobilem circumfertur, ut videtur Pythagoreis, tunc deductio erit aphetae ad interfectorem, si ruti solemus vulgariter metiri. In directione autem conuersa econtra angulus interficiens

pergit

149쪽

pergit ad apiaetam contra id quod dixerat Ptolemaeus . Verum sistat tellus, sic est, ut dicit Apheta ergo ad intersectorem. Et quoniam dum super terram est, Vitam dat, cum submergitur, indicat vitam sepeliri. Submergitur autem motu diurno vnde etiam puto, etiam motu diurno, quandocunque phetae locus in locum maleficum incidit, hominem aliquid mali pati esseque maleficum omnem aspectum hostilem , dc sidus reportum in sit occursante contra signorum seriem. Et qui hoc intelligit singulis diebus noscet quando mala dc bona illi occurrent ex locis radicalibus. quod licet quando pheta contra seriem signorum in bonos de malos peruenit locos, d quando mali Sc boni secundum seriem eidem occursant.

De interfectore S tempore intersectionis in

directione conuersa.

I directione conuersa est tantum unus intersector angulus Ioccidentis ergo nulla malefica inter aphctam & occidentis angulum potest occidere Apheta enim ad illam vadit,non invaditur Solus autem angulus tantum potest, quoniam ibi apheta quasi se praecipitat a vitali situ. a. Stellae ergo interiectae inter aphetam ct occasum, vel radij, non interimunt, sed beneficae adiiciunt tempus vitae, maleticae

adimunt.

Numerus temporis adiecti, Vel ablati , colligitur ex partium uniuscuiusque situ. Quo enim fuerint horaria tempora interdiu diurna, noctu nocturna , tot significantur anni Qui sane numerus cum in ortu uerit , idest cum apheta , integer seruandus est M secundum distantiae ab apheta in occasum proportionem attenuandus, donec ad occasum in nihilum

redigatur.

Horaria tempora est numerus graduum aequatoris, minutorum,qui ascendunt in quacunque hora temporali. Sunt autem horae astronomicae aequales a ciuiles inaequales, quae ex arcu diurno nocturno, qu muis inaequalibus, diuisis pariter in sex,

150쪽

minusve aequatoris intercipiunt. Igitur, si Planeta interponet seipsum , aut radios, in nocte, cape horaria tempora , nocturna; si in die, diurna. Ac multiplica tempus distantiae Planetae interpositi,vel proiectorum radiorum,per horaria tempora, de divide per duodecim, idest per numeros horarum. Bis S ter hac conuersa directione usque non inuenio aphe isti , cum peruenit ad angulum, mortem afferres sed mala non desunt Propterea non facile concedam Ptolemaeo sic omnino vitae spatium ibi metiendum. Sed perrectam deductionem

operabimur.

Planeta retrogradus non immerito Arabibus conuersam requirit directionem. Sed quousque eius retrogradatio processerit, si aliquid interim illi occursat, adde, rectam quae ad retrogradum tardius perueniet promisso malus,bonus vc.

De intersectoribus es interfectionis temporibi in

direcitione recita. R TO C. V.

io directione recta interfectores duo sunt Saturnus 5 Mars, IS eorum aspectus oppositi,& quadrati irgo sex. Interimunt etiam antiscia maleficarum dictarum, si principio aspexerint aphetam, quando ad illa perueniet directio. Similiter aequidistantia in obedientibus,& imperantibus, non impedita permultam latitudinem. Interficit etiam quadratum sinistrum aphcta secundum seriem signorum naturaliter in directione quoniam ad contrarium fit signum,&gradum. Insignis tamen breuium ascensionum interscit trigonus maleficarum,& longarum ascensionum etiam sexagonus quoniam aequi ualent quadrato,ut dictum est in primo libro S hoc in parte sui ascendente,& descendente accidentali ipsius coeli.

Cum Luna est apheta locus quoque Soli interimit, si fuit a principio in aspectu hostili vel imbutus radiis maleficarum.Si beneficarum,etiam in aspectu hostili non occidit. Diuersa

SEARCH

MENU NAVIGATION