Pro theoria medica aduersus empiricam sectam prælectio habita Patauij die 2. Maij 1702. A Dominico Guglielmini Bononiensi. Dum a mathematicarum scientiarum cathedra ad primam theoreticæ medicinæ transitum faceret

발행: 1702년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

THEORIA

MEDICA

ADUERSUS

Empiricam Sectam

PRAELECTIO

Habita Patavij die a. Maj ITO 2. A

DOMINICO G VGLIEL MINI

BONONIENSI.

Dum a Μathematicarum Scientiarum Cathedra ad Primam Theoreticae Μedici ii ς transitum faceret.

VENETUS, M.

Typis Hieronymi Albriccij

4쪽

Ythagoram Auditoribus suis, antequam ad Sapientiam admitterentur qui nquen nate im post i sse s lemtium, Auctor est Philosophorum Chron ista Diogenes Laertius in

ejus Vita; quam legem,non contrae Ocis,& loquelae usum, sed contra inanem disceptandi garrulitatem quae Tyronum plerisque similiaris esse .let, prolatam censent Eruditi; cumque inter humanas disciplinas, nulla sit, quae magis opinionum diversitates abjiciat. quam math sis, hujus studium,specie quinquennalis silentii Pythagoreis inculcatum suisse volunt, priusquam. ad alias scientias. Physicam v. Ethicam, medicinam,Ρ liticam, aliasque similes, in quibus castigatius Iudicium. Ingenium veritati venandae assuetum requi.

ritur, promoverentur.

Id ipsum mihi auspicato evenisse, sentio. Audito res; etenim cum huic, quod nunc subeo, Theoricae Μedicinae subsellio Fata jamdiu destinassent,non an tea eorum decreto id fieri debuit, quam post emensum per tria, & amplius lustra Μathematicum iisa a dium

5쪽

dium , ut Geometrico silentio dexterior fictus , novo muneri sustinendo accommodatior eXisterem. HOC etiam fortasse suit supremae Auctoritatis de me consilium; cum enim quadriennio ante Μathematicae palestrae tenuitatem meam pCeficeret, nunc jubet sacro. sanetir Μcdicinae adita penetralia, ejusque oraculae pandere, dc mysteria reserare, adeo ut, tum ne Fatis injurius sim, hanc mihi semitam successuum continuitate commonstrantibus , tum ne Serenissimi Principis expectationi, & voluntati, quantum in me ea. deesse videar, ita obstringi me sentiam, ut in hac Cathedra sic medici personam sustineam, ut AIathematicus esse non desinam, ideoque non modum prostendi, sed munus, S prosessionis tantummodo objectum mutasse deprehendar.

Novum nequaquam est,Μathematicas contemplationes Aledico operi esse copulandas . Sensiit id Hippocrates , qui in Epistola ad Nesatum Itium, Geometriae M Aritnmeticae studium uti Medicinam facturis, non modo utile, sed necessarium pluribuSeXemplis,& longa oratione persuadet.Sensit & Galenus, qui tib si quis eptimus Medicus eos redarguit, qui Hippocratem laudantes, ejuS pCeceptis nequaquam obsequuntur, Geometrita, Astronomiae, sc Arithmeticae nullam.

Operam conserentes: Et primo Methodi cap. I. objurgat

Theselum, qui sex mensium spatio Μedicinam ex integro se traditurum gloriabundus spondebat, quasi

ac neque Geometriar, neque Astronomiae, neque ali

cujus bonarum Artium indigerent, qui Medici futuri sunt. Sensit S inter Antiquos Soranus Ephesius, qui in Magoge cap. a. juramento adactos vult Medicinae

6쪽

S studiosos, ad Arithmeticae, & Astrorum scientiae operam dandam. Sentiunt denique id ipsum Recentiorum cordati OrcS quique, quos jam pudet sussarcinatis Ueterum opinionibus magnoS Libros, &ut Graecum sertadagium Magna mala complere, sed placet a penitissimis rerum visceribus Medicorum tractatuum haurire principia, eaque non alia, quam Geometrica methodo, Mechanica omnino ratione pertractare; quibus mediis jam tantum succrevere Apollineς laurus,ut plu. rimam spem faciant, futurum ut succenu temporis in proceras adolescant arbores , quibus Antiquorum ADtis honos obumbretur SI posteri tandem liquido agnos.cant excultam, a mathesi Aledicinam, tantum praestare illi, quae a Principibus, ut aiunt, Artis in orbis adolescentia inventa est , quantum senes juvenibus fiunt sapientioreS. Scio nonnullos, quos non Aledicinae decus, non incrementum, non persectio; sed plurima tantummodo Artem faciendi occasio tangit, Μathematicas despicere tamquam Medico nullatenus prosicuas rAlios mitius quidem agentes, eodem tamen ClaudicanteS talo usum Geometriae, & Μechanicae in Theorica Medica adstipulare, in praetica tamen om. nino utilem denegare, quae non Theoreticis speculationibus, sed uiu, exercitatione, & congrua remediorum administratione absolvitur tota. Dogmata haec quae licet falsa aegrorum tamen sus- fragio sulciuntur nil nisi remedia, quibus a morbis liberentur a AIedico expostulantium; imo Sc plausu discentium, qui in Artem longam incumbendi tardiosublevantur L adco percrebuere, ut jam jam non m

' a 3 do

7쪽

6do Geometris, & Mechanices, sed etiam Pitysicae, &Anatomes studia despiciantur uti ad sapientiam

tantum, si Diis placet, non ad usum comparata. Siciriedicina, quae tanto conatu , nec omnino inselici successu ab Hippocrate . Sc Galeno e sui natalis sordibus liberata est , ex ignobili, dc empirica , nobilis , & rationalis facta , denuo recidit in sterquilinium, dc Μedici posthabito rationis

usu. uni, & infido eXperimentorum eventui aegrorum vitas committunt, adco ut renovata nostris temporibus antiquiorum infelicitate, tot sere in Urbibus snt Agyrtae, tot circumforanei, quot Μedici. Id tanto confidentius dixisse liceat, quanto certius est Nobilissimam hancCivitatem, nulla unquam aetate hoc malo laborasse, immopotius Almi hujus Atheneti beneficio, non modo Theoricam medicam, sedcu ctis suspiciendam Nationibus medendi methodum

semper excoluisse, qua,&Civium servata incolumitas, &aegris ab exteris regionibus huc confluentibus valetudo restituta. Ob id ipsum contra denuo gliscentem empiricam sectam declamare supervacaneum so-ret, nisi haec Pestis eo contagiosior, quo desidiosior. ni curativum, saltem prophilaeticum remedium expostularet, & nisi Auditorum plurimos alienigenas Uiderem, quos, cum in Patriam redierint, ab Empiricae contagio incolumes cupio .

Praeservativae igitur medelae loco sit, si ostendero Praxim medicam sive,ut nonnulli loqui malunt, Clinicam Artem nullo pacto stare posse, nisi Theoricae medicinae studio suffultam, atque hanc nullatenus

suam persectionem acquisituram, nisi Physico-mechanicis,

8쪽

nicis, adeoque mathematicis sundamentis fuerit superstructa. Neminem vestrum esse arbitror, qui hujusce ar- , gumenti, quale sit momentum, & dignitas non agnos.cat: agitur quippe de mediis, quibus hominum vitam tueamur, quibus antiquum hujusce Lycei decus conservetur, quibus denique studiosae juventutis recta institutioni consulatur. Quae omnia quanti no. fra, quanti vestra, quanti Bonorum omnium in te fuit , is solus videre non poterit, qui Tiresia caecior exti terit. Ut igitur ad evincendum propositum argumenta'

vestros ante oculos exponere aggrediar, mecum quaeso perpendite, medendi Artem per caeca eXperimenta later mortes, & sunera sua habuisse incunabula: vagientem vocibus caruisse, quibus morbos, symptomata, auXilia apte eXprimeret,& adhuc reptanti non

licuisse certum gressum figere, quo ad propositam metam Properaret. A rudioribus hisce primordiis sensim, veluti ab infantia ad rationis usum prove ista est, cujus ope a malis bona, ab inutilibus utilia distingui caepere . Hinc indesinenti observatione,

continuoque eXperimento, nunc sausto, nunc infelici , majorem aetatem adepta, ita cςpit Scientiae naturali immisceri, ut in Artis sermam potuerit ab , Hippocrate concinnari , Tunc ad firmam juventutem visa est pervenisse, sed variis exinde agitata vicissi. tudinibus, parum abfuit, quin in ipso aetatis floreperiret; & sanh periisset, nisi Galeni temporibus restituta, & tota ad exas, rationis libram eXpensa, tantum ab eo vigorem sumpsisset, ut multorum judicio a 6 vil

9쪽

8 virilitatem tunc attigisse habita st. Fateor non me diocria Μedicinae incrementa , summis hisce Artifi- Cibus tribuenda esse , eo vel maxime , quod a nuda successuum memoria ad Artis dogmata, &ad ratio natem methodum fuerit traducta. Fateor, a subsequentibus Jatrophysicis non vulgaria eidem accessisse Ornamenta, vel nova in usum vocando remedia, vel aphorismos tradendo, aut ad diagnos , aut ad medelam, aut ad prognosim pertinenteS. Verumtamen si Μedicae Artis in opere felicitatem, quantum sat est perpendamuS, Plane non videtur ab Hippocratis aetate ad nostra usque tempora, eam tantum progressam fuisse, quantum viginti, Mamplius Rculorum, quot a divino Sene ad nos usque numerantur, labor, e X perimenta, exercitatio spem facere potuissent; Qui enim antiquit is morbi incurabiles pr dicabantur, qui chronici, qui periculos, eosdem incurabiles, Chronicos, periculosos eXperimur: Eadem incertitudine, qua vetereS,de acutorum morborum exitu judicia serimus: eodem, S fortasse minori eventu erises praevidemus: uno verbo sem. per morbi curati sunt, S non curati; semperque eXmorbis plures periere , plures item evasere superis

Quid isthuc rei est. Auditores Cςterae quidem Ar

tes de suo opere certae sunt, suumque sinem assequuntur, S quamvis initio rudes, & impolitae Artificum tamen studio, & industria, suam tractu tem. Poris nactae sunt persectionem: Sola medicina promissis stare non potest, sed semper haesitans, semper vacillans, semper incerta , nee longaevitate firma'

10쪽

ta est. nec diutIna ob ser vatione, persecta Diversitatis hujus causam , quae inceri; tudinis etiam Artis Medicae eadem apparet, alii in rem c-diorum, quibus utimur,inconitantiam, imbecillitatem ; alii in naturam Artisrcsundunt; injuria tamen utrique. Quod enim ad Medicamenta pertinet ea utique causae sunt naturales , dc inviolabili necessisitate, non ex arbitrio operantes, quarum idcirco numquam deerit emeruis, si intra suae sphaeram activitatis, S sub requisitis conditionibus applicentur, imo semper sibi simi lis si uti causie, ita similia subjecta, similesque pariter fuerint circumstantiae. Quocirca si non idem semper medicaminum eventus sit, ea inconstantiae accusanda non sunt, sed quidem varia subjecti dispositio, quae cum semper eadem non Occurrat, aliquando remedii actionem enervat, aliquando praevertit, aliquando intendit, aug t. Sicut igitur ridicule admodum redargueretur ignis, quod aquam non incendat, aut quod meta ita non veristat in calcem, sed potius irridendus esset, qui talia ab igne e Spectaret ; ita cum remedium aliquod absque successu propinatur, deficientis esse tuscrimen , inepte admodum remedio assigitur, cum incapacitati

subjecti tribuendum sit, aut potius absit injuria dicto in Artificis imperitiae probe non intelligentis sta.

Ium corpori S aegrotantis.

Profecto enim si is indolem auxilii, quo utitur, si naturam subjecti, hominis videlicet, cui illud ap.

plicat ; s mutationes, quar corpori ab alimen ris, ab aere, ab animi pathematibus, ab aetate, a morbo, a remediis ipfs coutingunt; sique corundem remedio

SEARCH

MENU NAVIGATION