장음표시 사용
161쪽
348 LABORuM HER cu LIs relinquit ambiguum. Quod relatus in patriam aeger non soluin statuerit Orientem barbarosque bello petere, sed etiain hoc consilium aeum heroicum Idae matri aperuerit diu priuia
quain Bellum sacrum in concilio Claromontano ediceretur, solitamque postea id narrare Idam , locuples auctor est aequalis eorum te m- pomin Nouigentinus praesul Guibertus. Iam Malmesberiensis addit Gode reduin ab co tracta Romae valetudine semper laborasse s
bri , eaque assidua, donec incensus studio &sama expeditionis Hierosolymitanae quam scilicet exciti ab eo populares parabant) ob - strinxit se admirabili voto belli sacri, si conualesceret. Id autem,diuo Antonino teste, vovit . morbi vi adductus ad extremum vitae discrimen. Caelum religioso promisso manifeste fauisse, eiusque nuncupati reo Heroi restit eam extemplo valetudinem , de refloruisse viri res , iidem amrmant. A Godesredo autem sororis ulciscendae causa Caesarem armis petitum , susumque ac fugatum, constat ex Ord rim. Quam victoriain ad Canusium esse relatam oportet, propterea quod ea nec potuerit contingere citius quam post annum saecula undenonagesimum, quo nupsit Henrico soror
Bullionii ; nec serius quam ad Canusium anno nonagesimo secundo, quia a nuptiis sororis usique ad fratris prosectionem in Syriam , Caesarem nec alias, nec alibi susum fugatumque I Rimus, quam ad Canusium. Istitur Mathildis Iartissima cum eo victore sociisque proceribus e campo regressa a Canusium non sine trium-
162쪽
CARisT1ANI LIBER II, A' phaIi quadam supplicationis pompa captam aquilam Caesaream ad Diui Apollonij fanum
deserendam curauit 3 quo loco fixa victoriae monumentum permansit ad posteros. Anachoreta Ioannes Mathildi, & proceribus victoribus applausit, & plausum ipse ob praedictionis fidem tulit. Haud multo post adfuit Verona
redux militum Mathildanorum unus , qui nunciuin optatissimum attulit a coniuratos secum furtim urbem ingressos tanta dexteritate cum
Veronensibus consilij participibus rem gessisse , ut Praxedis detulis custodibus carcere educta sit,paratoque vehiculo imposita,& nullo obsistente adducta Canusium versus , cui iam appropinquet. Mathildis exhilarata promptio- .re, quam expectarat, rei successu, iussit suos allico in equis, & splendido apparatu adesse , ut quanta maxima posset magnificentia, de amoris testificatione Augustam sibi quondain in Belgica familiarem exciperet. Deinde in occursum cum egregio procerum , militum, op- 'pidanoruin agmine effunditur, fratre quoque
God redo comitante , sed adhuc latente inhabitu alieno. Augusta ut canit, qui interfuit pompae , b DomniZo reuerenter , ac splendide excepta Canusium perducitur. Quae ubi cum Mathilde venit in locum arbitris vacantem , ambae liberius indulsere assectibus. Praxedi agenti grates de accepta libertate , respondit mihildis debuisse se id offficii patronae suae Augustae, quae ob ipsam defensam is et ab iniquo iudice in custodiam data..
163쪽
aso LABORuM HER cu LIs Delii, tibi , inquit, eius patrocinii praemium
illud non ingratum offero , fratrem Proregem vivum ac valentem,nec non Henrici Gibertique victorem. Tum flexo ad accedenrem Godeste duin vultu tibi verb,Godefrede,pro accepta perte victoria som rem Augustam ergastulo liberatam restituo. Hac stupere ad conspectum fratris soror, ruere in amplexum , & ex recordatione in recentium malorum sensuque praesentis seIictitatis in lacrymas solui. Gode redus & ipse nullam mutui vel gaudij , vel amoris testificationem Ginisit. Deinde cum breuiter rationem recuperatae a se valetudinis , ac vitae aperuimet
sorori , vicissimque illa sermonem intulisset de Henrico & Conrado , Prorex ad Conradi
nomen fremitum non tenuit , nec vocem suspicionum indicem. Id animaduertit Augusta , dicaue, inquit, de castissimo iuuenum perperam cogites. Nemo Henrico Patre, nisi Gibertus improbior; nemo probior filio. Haud . dubie enim Conradus Henrici filius est, dignus omnino qui sit Cassiare , sed alio , genitus. Quamquam ex patre nihil praeter sangui.
nis nobilitatem contraxit. Tum narrare agingressia, quam cipe Conradus cum ipsa cIam questus esset de Giberto impostore , de Caesaris decepti infelicitate, de virtute in Mathilde oppugnata , quamque is eximia indole iuuetnis coluisset de se in custodiam data , subiecit eum fui sse sollicitatum a patre , negante se patrem ut filio persuaderet sagitium. Exhorruit , iliis quit , pudicissimus iuuenis ad tantum nefas , atque ad atrocem contumeliam sibi a ac memo-
164쪽
CARIsTIANI LIBER II. Isrriae dulcissiinae matris illatam, quando haec
adultera, ipse spurius notabatur. At grauisita me licet commotus , tamen potens sui, ita passus est a patre tantam iniuriam , ut videre tur non sensisse. Vel eo virtutis specimine probauit se Caesareo genere , quod negabatur a natum. Non maiorem contumeliae, quam naturae intus admonentis rationem habuit , &virtute prorsus augusta non tam iniuriam, quam iniuriae auctorem cogitans , animum celauit in praesens , & dolore, patri sque , licet indigni, reuerentia tacitus haesit. At non de stitit Henricus a mente furiosa. Conradus Veritus , ne incensus repulsa pater grauiola in me designaret, venit ad me in carcerem. Doubi primum eatefacta porta vidi aliquem m-gredientem virili habitu , nihil morata quis
esset, vitam pudori posthabui. Exclamo ad a cedentem, God redi me sororem esse: si se tris amicus sit, calamitatem meam ne augeat ssed vindicet; sin hostis eius, serro in me natur. Magis me pudere sententiae Henrici. quam timere vitae meae. Honestae seminae in periricuIo pudicitiae nihil spiritu vilius esse, quem utcumque expellere festinaret, sero me morituram ludibrio verecundiae superstitem. Inter haec accesserat ad me Conradus , sed persulas Iacrymis , quales , frater, ipse sudisses. Asserie so immortali amicitia tibi coniunctum venire ea mente, ut mihi quocumque modo possit,
consulat. At qua ratione rem aggrederemur sminime expeditum erat. Iuxta mecum videbat
sc unum non suffcere mihi liberandae. Aiebat
165쪽
Isr IABORuM HER cu LIs autem sibi non esse homines, quibus fidere
posset. Patrem armata manu aggredi, tam impium , quam ad libertatem meam superuaca
neum fore. Iam Godeste tum fratrem procul in Belgica incertae non modb valetudinis eme, sed etὶam vitae. Propinquos reliquos itidem procul abesse. Conuertit denique simul me
tem , simul spem ad te , inclyta Mathildis , licet hostem ; auctorque mihi suit a vi tuum piissimi Principis auxilium implorarem: quod non nisi sero exequi licuit. Sub hoc colloquium longὸ b divellimur. Ego Veronam de portor , ille iam patri suspectus ad Allobro.
ges abire cum cophs iubetur, ibique confamguineum tibi Principem Ludovicum armis inovadere. Uerum Conradus , si re vera militum illorum dux est , non captivus, nec tibi, nec tuis quidquam noxae patietur inferri. Potius, quod sertur iam secisse, deseruerit impias paristes patris, eximia atque incorrupta probitate Princeps. Utinam verecundiae suae imitatores apud me reliquisset. Sub haec Augusta ex ins mi ae recordatione lacrymis perfusa conticuit. Mathildis institit consolari moerentem robii gisse ei cassim Diuarum non paucarum Vir ginum, quibus corpus violatum sit insonte animor sed unde consilium absuerit, culpam . abesse. Godesredo pergratum erat quod soror non modo Iiberata esset, sed etiam liberasset suspicione Conradum. Et vero Conradus opinionem , spemque Praxedis non dicam aequa
uit, sed longe vicit. Mira quidem erat iura a Florent. b Idem.
166쪽
CHRIsTIANI LIBER II. trein obseruantia. a De vitiis eius nec libet audiebat , nec loquebatur unquaIn , nedum moliri aliquid aduersus eum sustinebat, legis . diuinae memor pariter de obseruans, qua liberis parentum veneratio praescribitur. At Patri tamen moribus dissimilliinus, Giberioque Insensus, lain ab aliquo tempore optarat orbi patefacere, quo animo esset in Ecclesiam ac Mathildem. Doluerat se in iis castris detineri, unde videbat pudicitiam, de omnia iuuentutis decora cum Godefredo recessisse. Deinda commotior suis atque Augustae contumeliis prosectus ex paternis castris per speciem expeditionis Sabaudiae statuit ea occasiones cum primum posset, deserere exercitum partesque patris , ut Praxedi animique sui religioni consuleret. Denique b gregali cultu cum vno famulorum, cui soli fidebat, per tenebras sese subduxit. Neque parum eo fatio contulit ad Canusinam Gociesredi victoriam: secessio enim eius cum e nunciata esset in castris ad Canusium Henrico sub tempus , quo Godesredus ex urbe in Henricianos eruptionem secit, patri moerorem attulit, turbationem militi. Ipse Conradus post paulo d superatis viae periculiseo,quo dixi,habim Canusium venit. Vndevicemnis erat,animi ornamentis,& corporis apprime . decorus. Significatur Mathildi iuuenem in vili veste, sed sorma egregia adesse cum socio. Ambos esse serro accinctos. Petere illum loqui Mathildi remotis arbitris,asserentem afferre se,quod
167쪽
tot suborientes domi serisque motus , non videbatur rutum recedere a suis. Mota tamen sines specie iuuenis externi, simul magnit dine rei, quam promittebat , recessit pau)ulum ad eos AmaZon, nulla alia re magis armata squam seipsa. Conradus elegantem in modum veneratus est AmaZonem .Quae ubi ex eius verbis atque ex vultu principem Sueuiae reserente agnouit quis esset, obstupuit , causaque a due tus audita , non dubitans , quin vera diceret singenti laetitia exultans , latentem in eo sch
mate filium Caesaris , di heredem imperij vicissim veneratur, mirantibus qui eminus sp
etabant , quid iuuenem plebeium Regina sic
coleret. Impatiens morae Canusina ossiciose prehensum manu Conradum introducit ad Augustam S statrem, certa pariter hos a pariter novum hospitem stupore , ct insperato gaudio implerum iri. Protinus agnoscentes inter se principes illi tres restitere velut alto. niti. Praxedis S Godestedus videbant in gr tali veste iuuenem Caesareae purpurae narem δic Augustam in libertatem a sertam, eiusque fratrem , opinione mortuum , lain vitae restitutum. Postquam mutua admiratione mutulia. que offcijs inter se certarunt , Conradus ita orsus dicere: Quae te , Augusta , causa impulit, ut a viro abesse velles , eadein secit, ut a patre abscederem. Quibus sit ille moribus , quid attinet dicere Θ Tacere me eos decet, &quoad licet, pium eta. Diu arbitratus sum
ossicii mei esse mores elua iam aequo auimo
168쪽
CARIsTrΑNI LIBER II. Is spati , quam patiebar imperium. Verum ubi a
me non tantum sui venerationem , sed etiam
imitationem exegit , necesse habui Deo potius morem gerere , quam patri , & ad vos non tam pia quam necessaria secessione transiui. Laudatum Conradi consilium : inde, post om-ciosos alios sermones, illata mentio est de belli statu . Secundis iam rebus , quando & Augusta, ct Conradus in tuto essent, visum est Mathildi, S Godefredo, non latendum diutius , sed prodeundum ad hostium terrorem. Ergo Augusta , Conradus , Mathil iis , Godestedus , Guelfo , cum proceribus alijs celeberrima pompa per urbem S vicinas arces vesti omnium Oculis gratissimum spectaculum praebuere. Augustio res solito visit Principes , splendido cultu , forente aetate, noua sortunae luce conspicui. Nul-
lus duduin dies ciuibus illustrior, atque adeo uniuerse Italiae auspicatior illuxerat. Neque . vero laetitia , quς Canusinos ceperat adiuncto partibus Conrado, se Canusiij continuit , sed peruagata, lateque diffusa mirabiles excitauit animorum motus per Italiam. Conradi ducis exemplo tracti milites , atque adeo a agmina ipsa , ct totae urbes deficiebant ab Henrico. Mediolanum , Cremona , Lauda , placentia contra hunc in viginti annos coniurarunt, & Conrado paruerunt fide constanti. Transitus quoque Alpium interclusus, ne secta. tores Henrici ad eum ex Germania possent
peruenire. Interim Henricus nunc Veronae ,
nunc Argenti cum Giberto degena multiplicia Sigeb. Berto
169쪽
t σε LABORnM HER cnt Is Iore affletatus non capiebat sese. Fugatus ipse Canusio erat , coniux liberata, filius ad hostem defecerat, Mathil dis vi strix & Regina volitabat , desertor Godestedus pro hac vinc hat cum Belgis , Itali rebellabant passim : si
qui fauebant adhuc Germani , procul arcebantur. AEgrum animo & consternatum Imperat rem Gibertus Elari, sed frustra , conabatur. Cum aestuaret maxime Henricus in filium , spem secit Gibertus transfugam illum circumueniri , & dolo intercipi posse ; quam in rem
omnem astutiae vim , omnes artes intendit. Parte alia Conradus, Canusinique proceres , quid porro facto opus esset rei Cnrissianae gratia , in commune consulebant. Prorex God Dedus ijs exposuerat , quod votum recuperandae valetudinis causa nuncupasset, immen-Ωmque, quod moliebatur, opus. Quo audito Praxedis, Conradus , amicique Itali proceres, ut ante Mathil lis , obstupuerant , & immensis , ut dignum erat, extulerant laudibus. Uerum priuiquam id aggrederetur, necesse visum est Italiam liberare Epreinis Henrici, Gibertique conatibus. Eam in rem confluebant i a dies sub Mathil lis signa milites gentium etiam remotarum. Aderant praeter Italos Godeste- dum secuti Lotharienses , item Frisi , Franci, i Arverni, Saxones , Britanni , utque canit
Quippe illa pro Regina colebatur. Verum regius is honor praebuit Amazoni materiam
170쪽
adiiciendi eximium laudibus sitis cumulum , edendique specimen ingens modestissimi Sevacui Omni ambitione animi. Conuocatis Proceribus talem orationem habuit: Reginae oppellationem ab Italis mihi delatam magis non prohibua, quam approbaui; permisique verIus , quam admisi. E re Christiana esse tunc duxi non reiicere id nominis, dum non erat alius , qui sustineret. Nunc quando adest Co radus, qui imperium iure suum capessat, hunc
censeo ad maius religionis firmamentum, quam citissime fieri poterit, a coronandum Re gem Italiae. Tum ad eum principem conuersa , tibi, inquit, Conrade, cedo ac restituo reis num , precorque superos , ut & vita diuturnarit , ct aeterna maiestas. Expressit inodestia
Mathildis meritam ab omnibus laudem, mirantibus vltro relinquentem, quod ab aliis per gladios flammasque petatur. Respondit
Conradus vel ideo dignam corona, qua ced ret sponte. Godefredus laudauit Mathildis non soluin modestiain , sed dc consilium. Tum addidit Conradum instructum omnibus naturae bonis, insignem genere, corporisque
soma de robore, ad munera a Deo accepta adiecime multa belli morumque decora. In Imperio Romano nunquam in ea aetate rantam indolem tam maturae virtutis suisse. Euinesse iam nunc, cuius Opera Mathildanae con
iuncta restitui possit religionis inperium. Dum Canusii agitatur de Conrado ropediein M diolani coronando, Gibertus incumbebat in