Guilielmi de VVaha Melreusij e Societate Iesu Labores Herculis Christiani Godefredi Bullionij

발행: 1674년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rso LAZORuM HER cu Irs stinentum semipede longum in manu superstit. Ingemuere optimi speciato in , animaduei Q. adolescentis tanto discrimine. Neque enim spes salutis affulgebat vel ab eius virtute , qui

tarn inermis contra armatum , valentemque

coqsisteret , vel a gratia Caesaris , qui sciebatur insensus. Caeterum arbitri proceres iniquitatem pugnae miserati tantisper cessationem imperant , Caesaremque conueniunt. Dato respirandi spatio pugnatores galeae tegmen sustulerant. Intuebatur Henricus Godei redum , qui non periculo expalluerat , non circumspexerat sutam, sed perstiterat in gradu pariter & ardore certaminis. Gestus acer, atque athisicus , pectus intrepidum , & cum deesset consilium, audacia non deerat. Exporrecta frons , Os vividum , atque ab aessa forinosius. Genis prima, lanugine vix dum nitentibus , adhuc Adclaidain sororem reser bat , cuius excellentem pulchritudinem. praedicari audierat Caesar , ct in eius amorem , exaspesta fratris, sorte iam animum inflexerat. laterim magna contentione inter spectat res renouata erat a celebris ea tempestate quaesito, an non pugnatori eiusmodi , cuius fractum esset telum, deberet aliud reddi. Cui . rei argumentum hoc dicebant, tela in pugnatali esse instrumenta quaedam vicaria , nempe testium Ioco, ad probandam occultam , de

qua controuersia esset, veritatem. Si aut In v

cati testes in iudicio non adsint, posse alios substitui. Quare pari iure pugnatori lo teli,

142쪽

. CARIsTrANI LIBER II. 13x quod non aduersarij virtute aut industria , sed casu aini serit, aliud e si e reddendum. Later

haec adbitri Cassarem adierant , a quibus roga-em , ut morti eriperet strenuissimum adolesce tem, fortuna , non virtute cedentem , serua. retque magno usui futurum aduersus Saxones rebelles , concessit facultatem colloquii, quo Pax inter pugnatores componeretur. Insperata gratia, ubi per arbitros renunciata est , maxima affecit populum laetitia. At Godestedus novo, atque inauditis facinore omnes in stu-Por .repente conuertit. Audita pacis propositione vultuosus , ac turbidus pudore , tanis quain victus crederetur, exarsit antino, ne- negauitque suam fortunam eo loco esse, quam Cetesar iniserari deberet. Se satis armatum, dum dextera superesset. Tum abrupto sermone

speculare tegmen galeae deprimit , concussinque armis a in aduersarium prosilit, spectatoribus omnibus prae admiratione torpentibus. Quem irruentem, & capulo, qui ulpererat, minantem excepit Albertus fiducia victoriae tumidus , & velut eludens ferociam adolescenistis desperabundi, & perire festinanti . Hunc ferro incessit, hunc repetitis alijs super alios ictibus obruere properat. Quos Godestedus , qua potest arte, vel declinat, vel sustinet circuinacto clypeo tectus. At spectatoribus quanto perspectior, tanto miserabilior orat sortitudo 'infelix , quam necesse esset tandem succumberc. Iain velut in itini ne sati positus ab illacrymantibus spectabatur , cum ipse speculatus

143쪽

φ mentum semipede longum in manu supersulta

ngemuere optimi speciatorum , animaduerso adolescentis tanto discrimine. Neque enim spes salutis affulgebat vel ab eius virtute, qui iam inermis contra armatum , valentemque conii steret , vel a gratia Caesaris , qui sciebatur insensus. Caeterv in arbitri proceres iniquitatem pugnae miserati tantisper cessationem imperant , Caesaremque conueniunt. Dato respirandi spatio pugnatores galeae tegmen sustulerant. Intuebatur Henricus Godes redum , qui non periculo expalluerat , non circumspexerat suram , sed perstiterat in gradu pariter & ardore certaminis . Gestus acer, atque athlaticus , pectus intrepidum , & cum deesset consilium, audacia non deerat. Exin porrecta frons , Os vividum , atque ab ae mi formosius. Genis prima lanugine vix dum nitentibus , adhuc Adelaidain sororem reser bat , cuius excellentem pulchritudinem. praedicari audierat Caesar , ct in eiu amorein , ex aspectu statris, sorte iam animum inflexerat. Interim magna contentione inter spectat res renouata erat a celebris ea tempestate quaestio , an non pugnatori elusinodi , cuius fractum esset telum, deberet aliud reddi. Cui . rei argumentum hoc dicebant , tela in pugnatali esse instrumenta quaedam vicaria , nempe testium loco , ad protandam occultam , de

qua controuersia esset, veritatem. Si autem vocati testes in iudicio non adsint, posse alios substitui. Quare pari iure pugnatori lo. teli,

144쪽

quod non aduersarij virtute aut industria , sed casu amiserit, aliud e si e reddendum. Inter haec aobitri Caesarem adierant , a quibus rogaeus, ut morti eriperet strenuissimum adolescenistem, fortuna , non virtute cedentem a seruaretque magno usui futurum aduersus Saxones rebelles , concessit facultatem colloquij, quo pax inter pugnatores componeretur. Insperata gratia, ubi per arbitros renunciata est , in xima affecit populum laetitia. At Godeste lusnouo, atque inaudiis iacinore omnes in st Porem repente conuertit. Audita pacis propo- si tione vultuosus , ac turbidus pudore , tanis qua in victus crederetur , exarsit animo, ne- negauitque suam fortunam eo loco esie , quam Caesar miserari deberet. Se satis armatum, dum dextera superesset. Tum abrupto sermone

speculare tegmen galeae depriinit , concussi iaque armis a in aduersarium prosilit , spectatoribus omnibus prae admiratione torpentibus. Quem irruentem, & capulo, qui supererat, minantem excepit Albertus fiducia victoriae tumidus , ct velut eludens ferociam adolescenis . tis desperabundi, & perire festinanti . Hunc ferro incessit, hunc repetitis aliis super alios ictibus obruere properat. Quos Godes redus , qua potest arte, vol declinat, vel sustinet cit cumacto clypeo tectus. At spectatoribus quanto

perspectior, tanto miserabilior orat sortitudo ' infelix , quam necesse esset tandem succumberc. Iain velut in limine sati positus ab illa. crymantibus spectabatur, cum ipse speculatus a Cyr.

145쪽

mentem in se incautius aduersarium , proruupit subito , collemque cum ira viribus tam valide laevo eius tempori a capulum suum impegit , ut ictu attonitum , animoque deficio tem in arena porrexerit. Labentem super mox sequitur,complexuque implicat, di eiecto dextra capulo extorquet seinianimi gladium , de mox cassidem. Omnes admirabilis rerum conuersio defixerat. Cum elatus victoris manu fulsit integer gladius , expectabant , ut nudo iacentis iugulo defigeret. At Godilredus expectatiorie ut fortuna superior, postquam aduersarium , seipsum vicit. Vt Albertum ulcisceretur , mo. uerat eius in prouocando serocia , di in impugnando etiam inermi protorua seritas : ve- rom cum de Christianum , de consanguineum cogitasset , prostratumque cerneret , obsequianamo indecorum censuri. Genus vindietae pulchrius visum est misereri. Non modo parcere ipse sta tui t, sed etiam operam dares Vt Riudice parceretur. Victum manebat ignomi

niosa mors , aut turpior morte vita. Quibus ut eriperet Albertum , conuersus ad proceres arbitros etiam atque etiam orauit , ut paciscationem , quam ipse rccusarat causa sua, nunc aduersarij gratia procurarent. Admirantibus illis adolescentis magnitudi in animidi lenitatem , non tenuit se populuS, quin ac clamaret victori reserenti geminam de hoste gloriam. Caesar utcumque violento , dc alieno an eum animo , tamen hoc praecellentis ind

ais specimine tangi coepit. Invictorem conce-

146쪽

pit beneuolentiae iniquid. Ergo adolescenti nec quidquid petebat, nec nihil dandum cenis suit. a Acer ille, & impiger ad rem militarem tiro metuendus visus est , liue nimia potentia augeretur , siue indonatus , & quasi spretus abiret. Praesecturam regni Lothariensis , quae Prensabatur, contulit, non Godesredo, sed Conrado suo , filium tunc appellabat Go- defredum vero Antuerpiae Marchionem dixit.. Novus Marchio praelato sibi innocenti , de amabilissimo tunc puero succensere non potuit , qualitercumqui fuerit affectus in Caesarem. Caeterum mox ab aula discedenduin suit , in qua nihil admodum erat, quod ei placeret Praeter Conradum 3 cum quo ei diu summa amicitia fuit, quoad ille nempe fidem praestiatit. Caesar b seu beneuolentiae dissimnlatione , seu odij specie Godesredi aduersariis animum sacere pergebat ad ditionem eius inuadendam. Pro Bullio no ,& Virodunt Comitatu graue, diuturnumque bellum ei geresidum fuit umo-pinquos. Ferocissimus aduersarioruin nac ut ante , consanguineus Namurci Comex Albe tus. Is ad Bullionum, quod ime materno deberi sibi pugnabat, intercipiendum cum copiis mouet. At praeuertit Godestedus , arcemisque ingressus, tanta virtute repressit hostem , aut ab obsidione repulerit. Atque hao imprimis ictoria sibi Bullioni possessionem a meruit, fecitque celebre apud populares Godesredi Bullionii nomen. Hinc infestior Albertus post paulo bellum instaurauit ad e Visodunum. At a Lamb. Scb. b ruasseb, c Io. Leod.

147쪽

ra LABORuM HER ut Is Godestedus priusquam pero hoc vindicando pugnaret , Caesaris signa secutus est ,3 a Ida

Inatre hortante, & ne spem adipiscendae Lothariensis Regni Praesecturae deponeret, ant' mos faciente. Paruit ille , caeterum nec opuIn cupiditate tractus, nec licentiae militaris ma-dio ; tibique, Regina, tunc addictior, quam Henrico. Antequam ad castra Henriciana transiret, nosti quanti ille cum alias tuas vir tutes , tum excellentem pudicitiam secerit, 'quantisque laudibus praedicare sit solitus. Ne isque tunc ignorasti pro tua te eo existimatione, quam pudoris amans , ct alienus a voluptati bus vixerit. Quo nomine tibi etiam carior

erat. Tuarum veneratio , atque admiratio virtutum animum eius. sic assciebat , ut earum

pulchritudine perstrictus ad alias formas non

aduerteret. Nec deerant causae variae , quae iuuenein auerterent a sequendis Henricianis camis. Vsus erat Caesare adhuc minime sauente sau tuo, plusque timendum ab eo 'idebatur, quam sperandum. Neutiquain tutum erat, prae sertiin initio , venire in conspectuin Caesaris , ct agnosci prius , quain opera aliqua militari conciliasset eius animum. Quin Henrici benevolentiam timebat , defugiebatque familia-- ritatem ; ne viiijs eius cogeretur , non dicam. adulari, sed connivere saltein. Caeterum ad castra eius tunc de imperio dimicantis tractus specie ossici j, & caritate in miserum Principem ,

eiusque heredem ut id temporis habebatur )iasentcin Cotiradum , eosdem illic mores ,

148쪽

idem castimoniae studium tuo exemplo natum S confirmatum obtinuit inter armorum licen tiam , & exempla Caesaris voluptatibus dediti.

Idem quoque iudicium illi perpetuum de tua eximia probitate fuit , quoad id grauissima

fama commovit; quamquam nulla commouere

debuit. Spargitur primum sermo te cum Hildebrando consuescere plusquam necesse esset probare Indignari Gode redus principio , Gre gorij non dubia , tua virtute comperta. At

rumor increbrescere , argumenta afferri assi

Etatio in itineribus , domi familiaritas, liti

rarum inter absentes commercium , possessi num donatio , mutua in omnibus vestra con sensio notari. Nondum haec mouebant iuuenis

animum tibi addictum satisque gnarum cuncta haec Ossicia pota constare inter pudicos de sanctos, quos livor,& maledicentia primos incessat , di dignissitna laudibus carpato Atmiserum inuenem transuersum egit auctoritas , non lain vulgi , sed tot Principum , non pro fani solum , sed & sacri ordinis, Gregorio tibique aduersantium. Obruit eum sententia Brixinae habiti conuentus , in quo damnatuS , Abdicatusque gradu Gregorius. Quis deinde hominum de te sensus , quod priuatim Code- Dedi iudicium , quando inaudita per totum Romanum Imperium nouitate Episcopi , de Principes alii Gregorio rebellarent , tu Obedi res sola 3 Nempe apud longe plurimos id tibi summo dedecori fuit , quod apud omnes summae gloriae esse debuerat. Singularis vel improbitatis , vel amentiae damnata ra a cum

149쪽

r36 LABORuM HER cutus sola saperes. Publica deceptione inuolutus Aquiliter priuato dolore torqueri coepit eb

acrius , quo maior eius fuerat de te existiinatio,

atque in te amor. Quos gemitus dederit , quo doloris, atque iracundiae aestu famam illam

tuam exceperit, aestimare ac metirI potes exanimi tui affectu illo , quo accepisti eum Itibi

aduersari. Utemue vestrum iudicabat alterum

Praue , se recte sentire. Tu eum decipi logit bas, ille non modo falli te, sed etiam turpit dine' maculari audiebat. Quae sama , ut ini quior, ita pudico iuueni, tuique amanti erat ad sensum doloris acerbior. Quid multa G nus pietatis visum est mouere in Rudolphum primum, deinde in te, & Gregorium , vltricibusque armis vobis , atque ignominiae R inain eripere. Ea capta victor infelix vict aiae poenas dedit , sed salubres. Virulenta febre astixus lecto , subductusque a tumultu , di bello vacuus , belli causam expendit attentius. Pars sanitatis suit aegrotare. Opportune tunc tractabatnr de pace Gregorium inter &Henricum, habitis vltro citroque delecto rum congressibus. Romani interrogati de Gr gorij moribus , non solum probos testati, sed etiam sanctos, & Apostolicos. Idein comprobabant eius ad te litterae , & ab Anselino L censi Episcopo vulgatum opus. His, atque

huiusmodi qua audiendis, qua Iesendis Belga

Iucem in tantis tenebris sensim vidit , di quam tumuis Gibertinis nebulas offundere conatis

veritatem a quam citissime potuit , Numine

150쪽

neribus occubuerat, quam pulchra causa di-inicauerat, dignus vincere, licet sortius pug na siet Godos redus. Sed longe plurimum assi- .ciebatur animo, cum reputaret se par castissimoruin Principum , Gregorium & Nathil-dem,aimis persecutum esse. Iam intelligebat te, Domina, non modo innocensem, sed maiori quam prius veneratione, atque omnium am re dignissimam, se vero omnium odio. Sed

quo poenitentiae sensu l quo pudore t Quis

animi dolor aggrauauit languorem corporis lHaec in patriam relatum ad extrema deduxere . sed sensim. Interdum meliusculὸ habere videm batur , sed eadem occulta febre macilentos artus exedente, nouisque identidem exorien- itibus doloris causis. Illud animo insederat deis cretum , ut, si unquam satis conualesceret ad operam bello nauandam, partes impias Ne rici Gibertique desereret, Quos a vi honestius , probabiliusque declinaret, prosectionem Hi rosolymitanam meditari coepit, sed minime

vulgari , consuetove obeundam modo. Res maxime ardua qua occasione, ac ratione iuueni aegro, sed semper magnanimo in mentem venerit, si pro tua escinentia audire perges , aperiam. Consanguineus Lucemburgi Comes Conradus & ipse prius Henrician rum partium, prsectus esat in Palaestinam , venerationis & poenitentiae ergo loca sacra

visurus. Eremplum mouit Godestedum ad

SEARCH

MENU NAVIGATION