장음표시 사용
261쪽
-s: n LAE-uM mxeui tu π ci posse, Alexio non posse, qui peccare si vel non vetuisset , vel iussisset, fraudesque ex fraudibiis sereret. Ceterum Augustus milit-nera ad Buamunduin. Cumque sciret hunc tL. . mere a se venena , a misit earnes & crudas ct . coctas , addita excusatione coquos Graecos
nescire, quibus condimentis Normanni delectentur. Quare si cocti cibi non arriderent pa
isto, crudos suo arbitratu coquendos curaret.
Et vero Buamundus his usus, illis abstinuit.: Ita inter se calliditate cortabant Graecus , ct Normannus a Uterque vaserrimus : sed Alexio fides haberi non poterat: Buamundum constabat gloriae velificantem , nihil magis quam fa- , main timere perfidiae. Res ad vim , atque ad arma spectabat. Graecus a copiIs erat Instructior : Buamundus praepollebat animis. λεgnani deposcebat Tancredus , praesertim eo tempore , cum iam Godefredus discessisset. Ita scripserat Guillelmus frater , Alexium ineunte ieiunio verno, cum audi; sset Latinos aliorum gininum ductores in propinquo esse, veritum multitudinem , orasse Bullionium , ut cum copijs trajiceret Bosphorum , locumque faceret
secuturis, ne Constantinopolitanus ager nurnero laboraret. Facilem Ducem annuisse,
eransmissoque Bosphoro iam in Chalcedonis eampestribus , Asiae limine, metatum esse ca- sera. Sed ecce improuiso secialis Belga, qui Buamundo nunciat , in campo propinquo sub eius castris b adesseGodestedum viginti delectis comitatum , qui eum ad colloquium vocet. I
262쪽
cum undique conspectum esse, nequid.insidiarum dateretpossit. Ducem ac socios ensibus solis armatos esse. Expectare Buamunduin eodem instructu venturum. Ad inexpectatum nuncimn mirabundus tantisper haesit Buamundus. V rum intrepidus mox ad condictum Iocum pari
comitatu armat aque processit. Inter viam nonis dum admiratione vacuus conserebat cum Τanis
credo comitum fidissimo iuxta fortissimoque , Nunde improuiso Dux adest et,quem traiectile in Asiam sciebatur; ct quaenam esset causa tali loco atque instructu veniendi. Ceterum ipse , seu ad colloquium, seu ad pugnam vocaretur , nihil moratus peruenit ad campum. Vbi inuicem conspicati eminus Buamundus & Bullionius , iustis consistere pari spatio socijs , ipsi
aduersos concitant equos. Congressi alter alterius aspectu paulisper prope attoniti siluere. Coierant duo iuuenes non modo suae aetatis maximi duces , sed omnis memoriae facile principes. Nuper eodem tempore ex venenatapotione aegri , persa nati deinde , & in eum diem seruat; erant, nescientes iam an non ad vitam inuicein ferro tentandam. Cerneres ambos in medio virium robore, quod plenius nitidiusque post morbum velut renouatus flos iuuentae faciebat. Nonnannus iam ante ex sa. ma & Hugonis Guillelmique narratione admiratus erat animum Godestodi ; speciein quoque corporis amplam & magnificam cogitatione praeceperat. Crevit a liniratio conspectu Belgae , quem , praeterquam quod Orisuapte natura multa inaiestas inerat a promissa
263쪽
148 LABORuM HER cui Issubflaua caesaries , habitusque corporis rerum patientia durati, & virilis cultus honestabant. Non diminili animi motu spectabat Godsi dus Norinannum S ipsum magnitudine , ω
consormatione membrorum insignem. Ex Oris statu & oculorum acie virum aestimares , cui a pallor ex venenato haustu relictus, militare de toruum quiddam addiderat. Summus erat co
siliis dux, inanu inites , calliditate Graecis superior, odio Graecorum memoranduS , It ri
minem fide in Graecos , neque sortitudine aduersus se Godefredo parem inuenerat. Post aliquantum silentisin sermonem miscuere lenem principio , deinde acriorem , quod ex utriusique gestibus pos et intelligi. Semoti utrimque socii, hinc Balduinus , inde Τancredus pugnacissimi amicorum , acres alter in alterum oculos eminus intenderant. Ambobus pares anni,
S par adhuc laus bellica. Balduinus in ponte ad Constantinopolim , Gncredus in amne 'Bardario superando claruerat. Hinc riuales gloriar, & hostiles pene iam spiritus gerenteS, Optabant occasionem sibi praeberi, qua de emcellentia decernerent. Neque vero ea defuit diu. Interim postquam duces militarem in modum consalutarunt inter se, Godesredus, quo solebat virili candore, dixit, se ab Alexio
Teuocatum .ex Asiaticis castris, ut minantem sibi sortiminum Notinannum conetur verbis armisve compescere. Orare se, ut praebeat anur aum a quietis Christianisque consilijs non abhorrentem , nec parata In Turcaa arma a a Gyder.
264쪽
minime idoneo tempore, in se conuertat. Resipondit Buamundus, nunquam se metu. a pro posito auocatum. Neque, si bellum placeat , nunc primum Norinannis rem sere contra Graecum pariter ac Latinum , quos ambos nuper ad Dyrrhachium , & Romam eodem tempore vicerint. Τum ut excelsissimos spiritus Prompta comitate temperare nouerat) subiecit sibi quoque notum esse fama sortitudinis Go- defredum, sed siue amicus , siue inimicus o
currat , se vel sua virtute tutum, vel non sor. midata aliena nobilem fore. Verum orare se
vicissim, ut ipse Alexium semel pernosset. Ab
eo per scelus usurpatuin Graecorum Imperium. Eo auctore nouercam suam veneno fatum p
tri Guiscardo consciuisse ; sibi machinatam esse. Iain Hugoni Magno, & rursuin sibi Coninsantinopolim venientibus quas illatas ini rias Nempe ab illo Caesare venefico, cui inblitatum venerint , pro stipendijs accepta vulnera & vincula. Ita fauere Augustum socijs , Imperatorem militibus. In tantum tyrannum , non illata vi, sed lenitate peccatum iri. Quare Godestedus Buamundum vel iuuaret inserendo bello, vel pateretur violatae Christianae maiesta tis vindicem esse. Hic Belga dicendi vim, qua valebat, explicuit. Dicebat, a se, non patrocinium Alexij, sed Terrae sanctae liberationem esse susceptam. Optimum futurum fuisse, si a , o data esset ea mens Alexio, ut abstineretini ijs. Quamquam sorte plura de eo dici, quam constare. Sed quidquid commeritus sit Alexiuo , primum praeterita magia repreheddi a
265쪽
nunc esse vindictam. Expeditioni saci ae mirandis modis & a Deo persuasae , & a Christianis proceribus susceptae si moram Bua inundus objiciat lain bello Graeco , nulli magis profuturum, quam Turcis. Uteruis denique vincat, utriusque vires attritum iri, quae integrae non nimiae suturae essent in Barbaros. Ita dimicationem finitum iri aut poenitenda fortuna, aut pudenda victoria. Atqui clatissimum omnium esse victorem, qui non tarn ceristamine, quam certaminis causa vincat. Quare
celebritatem nominis bello sanctiore quaereret magni Guiscardi parentis exemplo, qai non alio magis opere claruerit, quam suscepta Ecclesiae tutela , liberatoque Roinae Pontifice. Quam virtutem pater in Occidente probarit, filius in Oriente haud paulo patentiore campo repraesentet ac superet. Buamundus eo placidius haec audiuit , quod Godestedum iam
ob sortunae mutationem mox explicandam θpro riuali amorum habere desierat. Cuius ora inti ono pie victus ambitiosissimos spiritus de vindictς consilia Christianae lenitati subiecit. . Tum ad Godoliedum, sit ita caeso visum est, inquit, ut, qui cludum Alexio bellum intu Ii, de nunc iniuria noua laesus ad Constantinopolis
portassigna atque arma admoui, cum eo paucem facerem, i a mihi iucundum accidit, po . tissimum a Godcfredo rogari. Concedo pacem Alexio , quod per te , non quod dignus petat. Belga conciliato Bua mundo miriςce laetus, gravitatus est sibi nivinulla sua opera tantum
266쪽
Custis T IANI LIBER III. 2 IHucem expeditioni factae accessisse. Datae dexterae & complexus in fidei pignus 3 aduocatique Balduinus, Tancredus , aliique socii ad idem ossicium. Inde Buamundus, quod dirersuaserat Bullionius , cum eo petijt aulam Alexit, a quo splendide exceptus est. De ste- η deris legibus deinde conuentum. Buamundus Augusto clientelam professus spopondit a nihil, quod posthac bello partum esset de eius imperio,
retenturum, nisi per eum liceret: omnia,quq r ciperentur Ioca de Τurcis , praeter Hierosolyrnam, Alexii sutura. Pollicitus vicissim Alexiussore ut Latinos milite di commeatu iuuaret praesens ipse. In haec verba ultro citroque iura tum a praesentibus & deinceps a secutis Latinis proceribus omnibus , excepto Tancredo. Is & in aulam Alexij venire abnuit, negauitque se vili Graeco fisuruin, semel proditum ab Alexio. Sive eius animum acrius irritaverat Graecorum ad Bardarium amnem incur satio, siue Buamundus clam ita iusserat, nullo promisso Graecis obstrictus , proripuit se cum Normannicis copijs vltra Bosphorum in castra Godo redi. Hqc Augustum male habuere , veritum ne in eo facto lateret fraus aliqua Buamundi. Caeterum suspiciones S animum de more dissimulauit tacitus. Buamundus quid
consilii agitaret, vulgo praedicabatur magis, quam sciebatur. Palam vultu praeferebat ὀon tantum sacri belli studium, sed de alacritatem& gaudium : quamquam, si diligentius specta is
res, latentis moeroris signa omnia celare non
267쪽
an Gynaeceo , ubi S inter alias matronaS Exporrecto vultu salutarat Helenam sororem. At perspicax illa mox priuatim in conclaui fratrem familiariter interrogauit de causa aegritudinis , cuius quaedam inaicia obseruasset. Tum Buamundus , vltro , inquit , tibi aperturus eram, soror, me ingentem dolorem animo premere. Perpetua fortunae vicissitudine iactatus sum a puero : sed non aeque omnibus meis ad- . uersis moueor. Priora illa , quae nosti, de iactura opum , imperii, de tantum non Vitae, animo si non aequo tuli, certe magno supera. ui: at casu ultimo, tibi adhuc ignoto, conficior. Nempe damnum sorinnarum dignitati Lque industria & virtute resarciri potest: at nulla reparabilis est iactura Constantiae. Subiecit
hanc regiam virginem a se amatam, & vero speratain coniugein. Quam ut a Rege parente
obtineret, ideo se armis in Graecos, & ad principatum esse grassatum. Omnium riualium maxilne sibi metuendum merito visuin Bullionium: eo ad bellum sacrum profecto in Orientem, se minori in metu esse coepi sse , ratum illo campo quaesitum iri Constantiam a digniori ;quam laudem sibi non desperandam putassen. Interim absentibus fortibus viris procum alium esse praelatum. Tricassinum Comitem Hugonem nulla bellica Iaude notum, genere quidem propinquum Constantiae, sed quo prohibendus eius nuptiis putabatur, virginem iam duxisse. Hic cum gemitu ingenti sennonem
abrupit. Soror de acet bissimo sortunae ictu que
268쪽
xi : fratris animum mulcere, atque erigere : .
viro sortimino , nec opes in Asia, quo tendat , nec aliam sponsam regiam defututam. Immo nec ipsam Constantiam penitus desperandam , quandoquidem eius cum Τricassino consanguineo matrimonium non consisteret , soluendumque aliquando esse videretur. Caeteriim id Laltein Helenae placuit, Godestedum omissa Constantia, quam alteri nuptam sciret, lain cogitaturum de alia sibi coniungenda. Omnino cupiisset & Buamundus Helenam placere Bullicinio cum aliis de causis , tum vel ideo,
ne eum riualem haberet , quamcumque amaturus posthac esset. Et Alexius optasset gratiam inter eos iuuenes affinitate firmari, dicebatque identidem Helenae , Godefredum de fratris, amicitia , ct sororis amore esse dignissimuin. Ipse salutanti per occasionem Bullionio gratias egit de reconciliato Graecis fratre, laudauitque humanitatem & beneficam indolem
principis, ubique grates , laudes , & amores promerentis. Bullionius solita comitate sine amatoriis deliciis ita respondit, ut magis magisque amaretur. Ornabat summas iuuenis dotes urbanitas eo gratior, quod nihil illo simplicius, aut sincerius , cum plerique omneS , qui, ut ipse, diu in aulis castrisque versati sunt, multum malitiae vel nolentes condiscant. Non ille vultu, aut sermone ambiguus ; in verbis omnia aperta, candida, & dicentis ori simillima. Interrogatus , quod inerat animo proferebat; si hoc unum exciperes, qubii,quam
virginum praehaboret sponsamque cuperet a
269쪽
εs LABORnM HERCu LI sex illo sciri non poterat. Anna Comnena AIC- xij filia , elegantis ingenii & rarae eruditionis
matrona, in opere, quo res patris Attico sermone complexa est, quodque Alexiadem inscripsit , de sacri belli ducibus Latinis , quos
familiariter nouit, quid senserit, prodidit memoriae . Ibi Buainuncium tradit antejiise caeteris proceribus sortitudine , de astutia , item inopia: quippe cui urbs nulla pareret. Godosrcili autem elogium adscribit eiusmodi : Ducem opulentissimum , nulli generositate , nobilitate, sortitudine inseriorem, se duxisse. Alii tamen Buainunduin a Tarenti dominio , quod adeptus erat, Tarentinum appellant. Sed breui erit, cum calliditate atque industria magnas opes & titulos acquiret: sortibus autem fatiis, an ille, an Godes redus praestet, campus doce- bit. Sub discessum in Asiain Alexius a proceribus Latinis rogatus, ut oblatum non semel belli sacri imperium capesseret, & tarn nunc duceret in Turcas. Uerum ille magna quaedam Graeciae negotia excusauit in praesens , secuturumque propediem dixit. Par heroum Belga &Τarentinus traiecto Bosphoro in castra testi. nant, & ab amicis proceribus, uniuersisque copijs sumino excipiuntur gaudio.
270쪽
AMA conflati belli illius , quod a religione bellatorum
Sacrum , a 1ortitudine a H roicum appelIatum est, non Europae atque Asiae inodo, sed etiam Asricae arma commouerat. Ex iis sub signa confluxere tot gentes linguis ac religionibus dissonae , ut quod gessere, si ullum , belluinhumani generis dici possit. Non alias concumsum maioribus vel copiis vel animis , nec glo- ''rioli us unquam de Terrae Sanctae imperio deis certatum. Tantae expeditioni aduersus sorinudabilem Imperatorum trium , Graeci , Turcae s& Saraceni potentiam pares se tulere nostrates Her es : cum quibus tantum operum gessit Christianus Hercules , ut hominis unius historia videatur orbis esse totius. Bello Graeco in Europa quemadmodum memorauimus intra paucos dics concIto & compresso, omnis terror , di belli moles in Asiam Turcasque
