장음표시 사용
271쪽
116 LABORuM HERCuLIs versa. Comparatis rebus illuxit prosectionis dies': tympanorum crepitus, turbarum claningor, nihil praeterea, audiebantur. Equi, arma, tela, ubique in oculis erant. Cum exercitus
ordinati pompa visu dignissima esset, pauci. tamen ut in castris spectatores, plurimi spe .ctaculum erant. Τantus omnibus ardor vade
di in barbaros, ut non ad incerta belli videis rentur ire, sed ad certa victoriae praemia. Duo praesertiin duces Bullionius & Bua inundus partim sortibus factis, partim suapte fortuna quadam ad incrementa gloriae celebrati conuerterant omniuIn animoS. Vter vinceret, non
dico Turcas armis quod utrumque facturum non dubitabatur sed alterum gloria , ingens
expectatio erat. Vrbs Nicaea petebatur : quo procedentibus a accessit cum magna manu
Flandriae Comes Robertus , ille opibus &egregia virtute Princeps , Godefredo Duciolim bello Flandrico hostis, nunc amicissimus; merito suo consecuturus in Oriente nobile filii Diui Georgii cognomentum. Comitabatur fratrem Amaron Flandra Gertrudis nuper Henrici Lovaniensinin & Brabantiae Comitis sortissimi coniunx. Quo Τornaci in hastaruin. ludicra incursione perempto ipsa viri desiderio, non victa viriles animos ad bellum sacrum asse. rebat. Salute inter proceres , duasque heroides Gundechildein & Gertrudem data, quod rei Christianae bene verteret, una processere. Accedentibus ad Nicomediam , urbem illam natalibus di martyrio Diuae Barbarae, di aliorum
272쪽
que antiqua tyrannorum tempora cum praesenti Τurcarum saeuitie , miserabile agmen occurrit.
Vir canitie venerabilis prasibat exiguo militum Chri ilianoruin manipulo , qui ex tanta , quam adduxerat ille, multitudine supererant, Turcici furoris reIiqui E. Exceptus a Godesredo incestus senex,agnitusque est sacrae expeditionis praeco, Dd adhuc belli studio, quam euentu selicior o A iachoreta Petrus. Narr. batis plerosque mi. itum suorum , transint ilo Bosphoro , licet a se
monitos , ne ante ducis aduentum progredere atur ultra littoralein Aliae oram, neu se Turcis longe numero & locorum notitia superioribus committereat, impatientes morae & lin-
perii, inouisse castra , praesecto sibi homineam perito. De Turcis quidem castellum E ceroin porgima cepi sie : at eo successu incautiores, barbarorum insidiis circuinueatos, & amisso castello magna strage profligatos pluribus Io.
eis. Quanta illa c pro dolor fuerit, Ducemia proximis campestribus tristi spectaculo cogniturum. Petri orationem , excepere lamenta& fletus militum , quos co nites & testes cal mitatis habebat. Ballionius Anachoretam benigne complexus, solatusque milites , lamentis parcere & sequi strenue iubet, secum Τurcis Iuctum vicissiin lacrymasque Iaturos. Nicomediae triduo recreata subit corpora. Vbi cum c
gnouis et iter ad lateriora Bithyniae saltuosum, di iugis dumisque imp6ditum. esse , praemiM hominum in illia quatuor, qui ad Nicaeam usque a viam di securibus aperireat , di collocatis
273쪽
ad diuerticula crucibus ligneis indicarent se isquentibus. Deinde paulum progressus ipse nota
potuit non vehementer commoueri tragica
illa, de qua narrarat Petrus, specie. Iacebant ita campo ultra Nicomediam innumera Christiani
agminis cadauera. Qua planitie mons funestior non procul Nicaea a surgebat. Videre erat horrendam struem, demessa capita , perfossas telis caluas , disruptas vertebras , aliaque huismanorum ossium fragmina in cumulum immanem aggesta. Τurcicae crudelitatis monumen tum non magis id suit, quam irritamentum
vindictae Christian . Bello Heroico initium de dii in Asia Nicaeae obsidio,b quae sita in amoena uberique planitie, montium iugis eminus surgentibus undique cingebatur , inuro dupIici, editisque turribus , & opere perquam solido munita. Urbs Bithyniae princeps , antiquitate atque Christiana religione quondam nobilis, tunc clim ab Europaeis obsessa est, sedes erat regni, quod praepotens Turca Solimanus quaesierat sibi, Christianis gentibus a Tharso Ciliciae usque ad Bosphorum Europae limitem subactis. Ipse loco & praesidiariorum suorum
virtute fretus aberat, & trans proximos mon. tes copias ingentes contrahebat, totis viribus castra hostium aggressurus. Ita bellum utriinque suinina ope parabatur. Dux e Godeste luscum pranco & Flandro ab Oriente pro maiore urbis porta castra posuerat , Buamundus a
septentrionibus. Ad Meridiem locus seruatus venturis , Sanctaegidiano Comiti Rayinu ado , Robertoque Normanniae Duci. Ad Occidei a Anna iv b Maio an. Iosi7. C
274쪽
CuRIsΥrANI LIBER IU. 2s' sem obsideri urbs nequijt, ea parte munitR eximiae magnitudinis lacu, qui muris ipsis .
vento incunibente illiditur. Adu re & Graecae copiae ad quadraginta millia. Praeerat Tatinus praecisae naris dehonesta mento notabilis, verum prauitate mentis deformior ; ab Alexio datus in speciem dux peritus locorum, at reuem ra castrorum inspector, & sinister rerum interpres. Buamundo non probabatur aduentus Graecorum , ac minime Tancredo , dicenti
Alexium, cuin p sens Latinis prodesse nollet, Tatinum misisse, ut absens quoque noceret. At Godesredus auxilia ad hoc belluin sine dis crimine , Graeci an Latini essent, admittenda censebat. Cupiebat quoque aduenire AIe-xium , dc uniuersis copiis imperare. Ita sua
virtute securus, suaeque dignationis ne- ,ens , unice Christianae rei studebat incommune. Dum ad oppugnandam urbem fabricar tur machinae, expectanturque reliqui proceres , vicina duo castella Exerogorgum de Avica , ne quid hostile a tergo relinqueretur, Obsessa.
Exerogoreum, quod Nicaea tertio laphle abeqvat , facili negotio in potestatem venit. At Ainca & loci munimento, & Τurcae prasini pertinacia resistebat. Huc Gode redus ipse diuertit e castris sum Anachoreta Petro , &egregiae iuuentutis globo , in quo Tiro , perpetuus ille Ducis comes , prae reliquis sibi nomen secit insigne. a Tralli acinus eius b Hesmoldus, cominen- . M . a PRIMORDIA Τironis Gerardi ouesnatis . b In chr. Sciass.
275쪽
inorabilem. God redus arcem oppugnare ad-- Orsus caduolorem praemisit , qui denuncia-- ret prAsecto , ni dederet, ultima esse passurum. Ille per captivum I eutonem de inutis hanc conditionem deditionis tulit , prodiret utriimque in campum pugnator: si Τurca vinceretur, excederent Amin Turcae , sin Christianus, Omitteretur obsidio. Placuit Duci singularis pugna oblata , tuin Ἐt ne viderentur Christiani Turcis audacia aut virtute ciniere, tum ut o siclionis inoram abrumperet. Habebat in comitatu iuuenem magnitudine corporis & forma elegantem Eliam. Quem mi sit in arcem , ut pugnae iconstitueretur dies. Conspicatus Eliam praefectus eo mcmbro n habitu , censuit se non habere in praesidio viribus paron. Ergo sollicitare iuuenis fidem coepit mam pollicitus. Sed nihil effecisset , nisi pumae adiecisset illecebras. Produxit in conspectum filiam sorma in ni, proini sitque iuueni coim
iugem , & ditionis suae dimidium , si pro se
descenderet in singulare certamen. Elias oculis pellectus annuit puellamque ducit, & quod malorum caput , Cnristi sacra eiurat. Mirabatur interim Dux quid is haereret, di in vinculis detentum putabat. At post solein ne turpium
nuptiarum , rursias clamatum e muro , cum
primum paratus esset Christianus ad pugnam , Τurcam contra proditurum. Quo in castias audito mirabili alacritate quisque iumenum se Duci pugnatorem offerre : Petrus Amachoreta
sibi eas partes deposcere: Dux seipsum pugna
276쪽
mare Id infra tanti Principis dignitatem sutu- m I manus illi varitian non cum praesecto castelli, sed cum Rege aut Imperatore Turca rum conserendas esse. In eo dehortantium nu
mero suit Tiro ille intimus Ducis, qui aetatis flare verbisque blandus , cum in se conuertisset omnium animos , sic deinde loqui perrexit: En , inquit, magne Dux , tot annis , ut mea est aetas , operam navo tibi deuotissimus a puero ;Nequedum tamen a te, quem liberalissimumstio , praemii quidquam petij. Per te liceat aliquid nunc post tot annos petere , & quod Primum petam , impetrare. Cum annuisset Dux, orauit sibi concedi singularis cum Turca Pugnae decus. Adolescentis ingenua , dein puruchro corpore gratior virtus , nec non egregii capitis pro omnibus deuotio rapuit S Ducas, di aliorum omnium animos. Quibus acclamantibus & suffragantibus haeresat incertus consilii Godestedus. Obstabat caritas ne adolescentern intimum, S cum annis,si non animi, certe virium incrementa capturum , protinus eanto periculo committeret. Verum Numini, cuius res agebatur , mouenti confisus, tandem
votorum ompotem secit, di iussi tramis accingi. Simul in equo conspereis est galea, lorica , ct caetero instructu splendidus, laetitia commouit omnes primo ; sed deinde inultis incessit pietas , non sine metu & horrore quodam
prouidentibus animo processurum contra mOX Turcam mole membrorum ac robore inter
suos principem , di cum eo comparantibus M a
277쪽
161 LABORuM FIERCn Irs in Entulum Τironem suum. At Godes redus , prae- potentem Deum , inquit is cuius auspiciis militamus , pollicitum a se concessum iri quidquid nomine suo peteretur , oro quaesoque, tibi, Christiane pugil, ut adiit , & quemadmodum adolescentcin Dauidem a Gigantis ferro vindicauit , ita te nobis incolumem hodie, victoreir que praestet. Sub hςc praeeunte Duce in genua 'reliqui obortis lacrymis prouoluuntur opem diuinam flagitantes . Procedenti in campum Tironi occurrit desertor Elias, fastu, qu in corpore elatior , sedensque in equo superbe instructo & tinianio. Quippe cuius phaleris .
nova nupta crebra tintinnabula subligarat, tum ad luxum pompamque, tum ad incntiendum equo hostili terrorem. Verum Dux gnarus Turcicarum fraudum , auertendi periculi causa curarat Tironis equo aures lana dc pice ob-s ruendas. Datum pugnatoribus liberum spatium , Turcis e muro , Christi: anis E castrorum aggere spectantibus ; intentis utrisque mmcntum non duorum modo, sed etiam suae sortis : quippe victoriain alienam secuturis. Primo .equorum concursu hastae amborum fractae, & pugnatores ad pedes douolusi. Inde strictis gladiis gesta res: Alternis ictibus compora appetere ; nunc cassidis , nunc loricae aditus mucrone rimari, ct diu inuiccin arte artem eludere. Tandem caeIo precibus piorum fauente valido Tironis ictu vastus Elias torruit. Conanti a terra exui cre incubuit Tiro , ct frementem intento in iugulam ense, quis sit, interrogat. Alter alteruasi tutac non norant ,
278쪽
CARfsTIANI LIBER IU. 263 ante non modo inter se noti, sed etiam singu-1arcs amici. Respondente illo Eliam se esse. obstupuit raro hominis perfidia, ae fortuna. Et , quid , inquit , hic te valiturum putasti, Duci, Deoqu edurum Θ Τam inradito scelere
obstrictus quomodo aduersus nostruin vel mI'nimuin stare potuisses 8 pudeat nunc saltem , pigeatque perfidiae. Agesis Numinis misericor diam implora , & veniam ex animo pete ; Deo placato & Ducem placaturus. Abrumpe salutari poenitentia lasciuaum infamem de prinino animo mecuin castra repete. Id si iacturum spondes, non modo vitae tuae parcam, sed etiam sortunae consulam. Pristinae tuae fidei & amicitiae memor, tibi sororem meam collocabo, &dotis nomine e quatuor urbibus, quas iuris mei
ege nosti, duas attribuam. Ad quae ille instin-inis surijs respondit se lain initiatum Τurcicis acris de Τumicis nuptiis non poenitendis , turpiusque desertorem iore secundum quam fuisset primum. Cui Tiro, cum Christianus
vivere nolis,ergo Turca morere. Quo dicto pervicacem obtruncat, Si caput in castra relatum ostentat non minus ad agnitum perfidiae inon-
strum stupentibus , quam ad stupendam exultantibus victoriam. Gratiar Numini ab uniue sis actae , spesque concepta ingens, post tale auspicium,pij contra impios in reliquis affuturusncς Ium.Dedita arce,Godefredoque in castra ad Nicaeam reuerso , fama victoris adolescentis ubique celebrata est: Subiarat omnes cupido spectandi vultum noscendique patriam , genuSammen eius a qui tirocinium tam grande po-
279쪽
26 Ι ΑΗΟRnM RE Rcut Issuerat. In horum notitiam cum illis mihi quoque nunc inquirendum est. Eum raronem fuisse Godes redi' sororis filium putauit Helinoldas. Et vero aderant ibi cum patre Cunone Mo tacuto Co e tirones duo strenui ex Ida Go defredi sorore suscepti, Gothilo & Lambertus :sed in neutrum eoruin vel nomen victoris ad restentis , vel alia ab Helinodo ipso supra alla a conueniunt. Victorem illum non modo Principem adolescentem esse oportuit 1 qui plurium oppidorum dominus esset , sed etiam patria potestate iam solutum , qui & du ijs , ct de sororis nuptijs statuere posiet. Atqui haec egregie quadrant in adolescentem aIterum , indole , fortitudine , Go defredi Ducis necesa redine eximium , & belli exitu magis etiam quam exordio inemorabilenti Gerardum Aues. Datem. Hunc Aquensis Albertus, expeditionis Heroicae Iocupletissimus inter omnes austor, praesignibus titulis ornat. Hunc egregium , hunc strenuum adolescentem praedicat , & , quod laudum caput est , hunc Duci Godefredo DEVOTUM ET DILECTUM militona ap pellat , quo elogio nullum alium e belli proceribus ornatum inuenio. Vbi vocabulo deuotionis,quemadmodum Helmollius,ita & Albe tus utens , videri potest alludere ad Heroicum animum , quo hesterno pugnet discrimini caput
suum raro pro duce exercituque deuouerat. Ge-
nus a referebat ad antiquissimum Burgundiae Ducem Gerardum Ruscinonensem e Magni Caroli bellatoribus unum. Qui cum & Comes
280쪽
CΠRIsTIANI LIBER IU. 26 Brachanti fuisset , quae vetus est cis Flandriain ad Scaldim ditio, repetiere hanc auito iure rosteri .Putem eius Lutosam. Condatum, aliaque loca possedit Comitis Hannonis beneficio Vuedricus Aue ς Dynasta,quo genitus est Gerardus, de quo mihi sermo. Moriens Vuedricus tres liberos reliquerat , Theodoricum, Gera dum , & Asdam. Thcodoricus celebratus Laetientis asceterii instaurator occiderat inter venandum nuperrime, citin Gerardus frater belIosacro nomen dedit , multum reclamante Adda sorore. Fratrem adolescentem , forma , & indole insignein Go defredo Duci nuper cCmi. tem bello Italico militasse aequiore animo tu- Ierat. At non ferebat nunc tam longe a se atque a patria periclitari inter hostes barbaros heredem paterni principatus unicum , sibique non miatis ob alia carum , quam quod stater esset. Omnes in eo iam agnoscebant dignitatem oris ante annos pubescentem , mirantesque prospi- ciebant virtutem mox se prolaturam , heroicet illi auitae simiΗlinam. Ueriam aiebat Adda se trem esse in ea aetate valentiorem formae illec bris,quam firmitate lacertoriam; nec parem ad huc tanto vel itineri, vel labori. Respiceret se tantisper , ac sororis moerorem ; & priusquam V longinqui belli distriinen adiret consideret Auesnensi nomini, ac posteritati. Ei se virginem specie ac genere insignem , Agnetein ,
Comitis Anselini Ribo limoniij filiam , quae
eum coniugein optet, ipsa Optanda. Veruinminus valuit apud Gerardum Agnetis amor,
