Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

In s. Ves eris.

Omnia , ut in prius, et loco ultimi Psalm. dicit. Credidi. e. Stephanus vidit caelos apertos , alleluja. Vidit, et introivit: Beatus homo, cui caeli patebant , alleluja. Ad Magnis et , Antiphonia. Sepelierunt Stephanum viri timorati , et secerunt planctum magnum super eum , alleluja. DOM. II. VEL ΙΙΙ. MAII. In fesso Translationis S. Ianuaria D. et M. Duplex majus -m octava. Omnia, ut in me Brev. Rom. DIE 15. ΜΑΙΙ. festo S. benes Virg. et M. Pαν. min. Duplex MaisS.

DIE 1 o. MAII. In festo . Quarti, et Quinti Clericor.

252쪽

omnia de commv. Plurim. m. te . P Ch. oratio. Deus , clui nos concedis. Et tin 1. V p. sit com. S. Gregorii Maia n-zeni tant. t In s. Noct. Lectiones. Fratres debitores. In s. Noct. Leci. Quibus ego laudibus. In 3. Noct. Hom. in Eoang. Ego sum vitis, vos palmites. Lectio LX. do SS. Gordiano etc. m. et in Lauae sit eorum commem. Ant. Et e. de I. VESP.

253쪽

Christianorum. Duylax Majus. Ad Vesperas , Antiphona. Dum esset Rex. cum reliq. ut in oss. B. M. in Sabbato. PsaI. Dixit Dominus. cum rei'. de B. V. Capitulum. Ab initio creata sum, et usque ad suturum saeculum non desinam , et in habitatione sancta

S Epae , dum Cliristi popuIus cruentis Nostis insensi premeretur armiS , Venit adjutrix pia Virgo , coelo

254쪽

25t Prisca sic patrum monumenta narrant, Templa testantur spoliis opimis Clara , votivo repetita cultu Festa quotanniS. En novi grates liceat Maria Cantici laetis modulis referre Pro novis donis , resonante plausu

Urbis , Et orbis. O dies felix , memoranda fastis , Qua Petri Sedes Fidei Magistrum

Triste post lustrum reducem beata Sorte recepit.

Virginis castae , puerique puri, Gestiens clerus, populusque grato Corde Reginae celebrare caeli

Munera certent.

Virginum Virgo , benedicta Iesu Μater , haec auge bona; fac, praecamur, Ut Gregem Pastor Pius ad salutis

Pascua ducat. Te per aeternos Veneremur Bnnos ,

Trinitas , summo celebranda PlauSu , Te fide mentes, resonoque linguae Carmine laudent. Amen. . . Dignare me laudare te , Virgo sacrata. u. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

255쪽

Ecce Maria crat spes nostra , ad quam confugimus in auxilium , ut liberaret nos, et venit in adjutorium nobis.

mnipotens , et misericors Deus , qui ad defensionem populi Christiani in Beatissima Vi gine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti : concede propitius; ut tali praesidio muniti certantes in vita , victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per DOm. Ad Complet. et per Hor. diei seq. hymn. term. Iesu tibi sit gloria , Qui natus es de Virgine , Cum Patre , et almo Spiritula sempiterna saecula. Amen. Ad Matutinum. Inouatorium. Sancta Maria, Dei Genitrix Vi go : ' Intercede pro nobis. mnus. Saepe dum Christi etc. ut supra in GV Ant. Psal. et e. de Q. ρ NO B. M. V.

256쪽

intersum cogitationibus. Timor Domini odit ma- Ium: arrogantiam, et superbiam, et viam pra-Vam , et os bilingue detestor. Meum est consilium , et aequitaS, mea est prudentia , mea est sortitudo. Per me reges regnant, et legum CO

ditores justa decernunt. Per me principes imperant , et potentes decernunt justitiam. Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me,

iuvenient me.

Sancta , et immaculata Virginitas , quibus te laudibus esseram, nescio : ' Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti. e. Benedicta tu in mulieribus , et benedictus fructus Vetitris tui. Quia . LEcTIO ILFIEeum sunt divitiae , et gloria , opes super

bae , et justitia. Melior est enim fructus meus auro , et lapide praetioso , et genimina mea a gento electo. In viis justitiae ambulo, in medio

257쪽

semitarum judicii, ut ditem diligentes me , et

thesauros eorum repleam. Dominus possedit me in initio viarum suarum , antequam quidquam saceret a principio. Ab aeterno ordinata sum , et ex antiquis , antequam terra fieret. Nondum erant abyssi , et ego jam concepta eram : necdum sontes aquarum eruperant; nec dum momtes gravi mole constiterant: ante colles ego Pa luriebar.

v. Congratulamini mihi omnes , qui diligitis

Dominum, quia , cum eSSem ParVula , placui Altissimo : ' Et do meis visceribus genui Deum, et hominem. e. Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus. Et de meis. LEorro III.

Bruatus homo , qui audit me , et qui vigilat

ad sores meas quotidie , et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit , iuveniet Vitam , t hauriet salutem a Domino: qui autem in me peccaverit , laedet animam suam. Omnes , qui me oderunt, diligunt mortem. Sapientia aedificavit sibi domum , excidit columnas Septem. Immolavit victimas suas , miscuit Vinum, et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas , ut Vocarent ad arcem , et ad moenia civitatis : Si

258쪽

quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientihus locuta est: Venite , comedite panem meum, et hibite vinum , quod miscui vobis. u. Beata es. , Virgo Maria , quae Dominum portasti Creatorem mundi : ' Genuisti , qui te fecit , et in aeternum permanes Virgo. e. Ave Maria , gratia plena , Dominus tecum. Genuisti. Gloria Patri. Genuisti. IN II. NOCTURNO. Sermo Sancti Bernardi Abbatis. Ex Sermone de s a Stellis. LECTIO IV.

V Ehomentor quidem nobis , Dilectissimi, Vir

unuS , et mulier una nocuere : sed gratias Deo per unum nihilominus virum, et mulierem unam omnia restaurantur, nec sine magno laenere gratiarum. Et quidem susscere poterat Christus et siquidem et nunc omnis sussicientia nostra PT Deo est: scd nobis bonum non erat , esse hominem solum. Congruum magis , ut adesset no-Strae r parationi sexus uterque. Iam itaque Iace

ipsa Mulier benedicta in mulieribus videbitur otiosa: invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatorc ad me-

259쪽

diatorem Cliristum: nec alter nobis utilior, quam Maria. Crudelis nimium mediatrix Eva , per quam Serpens antiquus pestiferum etium ipsi viro virus insudit: sed fidelis Maria , quae salutis antidotum et viris , et mulieribus propinavit. Illa enim ministra seductionis , haec propitiationis : illa suggessit praevaricationem, haec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedero trepidet humana fragilitas ὶ Nihil austerum in ea , nihil terribile : tota suavis eSt , Omnibus osserens lac , et lanam. Revolve diligentius Evangelicae historiae seriem universam : et si quid sortem increpatorium , si quid durum si quod denique signum vel hac indignationis occurrerit in Maria , de cetero suspectam habeas , et a

cedere VereariS.

.. Sicut cedrus exultata sum in Libano , et sicut cypressus in monte Sion, quasi myrrha cle-eta ' Dedi suavitatem odoris. e. Et sicut cinnamomum , et balsamum ar maligans. Dedi. LMTIO QOUod si , ut vere sunt , plena magis omnia pietatis , et gratiae , plena mansuetudinis , et miscricordiae , quae ad eam pertinent, inveneris , age gratias et , qui talem mediatricem be-

260쪽

nignissima miseratione providit , in qua nihil

possit eSSe Suspectum. Denique omnibus omnia

facta est: sapientibus , et insipientibus copiosissima charitate dehitricem se fecit. Omnibus misericordiae sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi; captivus redemptionem , aeger

curationem , tristis consolationem , PECCator Veniam , justus gratiam , Angelus Iaetitiam. Ipsa

Praeterita non discutit merita , sed omnibus sese exorabilem , Omnibus clementissimam praebet , omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur assectu. Ipsa est quondam a Deo promissa mulier serpentis antiqui caput virtutis pede contritura ; cujus plane calcaneo in multis versutiis insidiatus est , sed sine causa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. CO triti sunt insidiantes , conculcati supplantatores, Consulati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Iam si Ecclesia Lunae intelligenda videtur vocabulo , habes media tricem evidenter expressam: Mulier , inquit , amicta sole , et Iuna sub pedibus ejus. Amplectamur Mariae vestigia, et devotissima supplicatione beatis illius pedibus provolvamur. Teneamus eam , nec dimittamus , donec benedixerit nobis ; p

tens est enim.

η. Quae est ista , quae processit sicut Sol, et formosa tamquam Ierusalem t ' Viderunt eam IT

SEARCH

MENU NAVIGATION