Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

siliae Sion, et beatam dixerunt , et Reginae lau

daverunt eam.

o. Et sicut dies verni circumdabant cam fores rosarum , et lilia convallium. Viderunt.

Ex publicis Monumentis. LEcTIO VI. ΡRaesentissimum Deiparae auxilium ad Religionis hostes profligandos saepe Populus Christianus mirum in modum expertus eSt : ex quo

sectum , ut Sanctissimus Pontifex Ρius Quintus post insignem victoriam , intercedente Beatissima Virgine , a Christianis de Turcarum tyranno apud Echinadas Insulas reportatam , in Litaniis Lauretanis eamdem Beginam caelorum inter alia praeconia, Auxilium Christianorum appellari constituerit. Sed illud in primis memorabile est , atquo explorati Miraculi loco habendum , quod cum Romanus Pontifex Pius Septimus , impi rum consiliis , et armis ex Apostolica Petri Sede exturbatus , et arcta cuStodia, praesertim SavOnae , Per annos quinque , coque amplius suisset detentus , viis omnibus penitus interclusis , ne Dei Ecclesiam regere posset , nullo Similis persecutionis in priscis annalibus exemplo , inopinato , et praeter omnium expectationem conti-Diuitirso by Cooste

262쪽

Io9git , ut ingenti plausu , ac veluti universi orbis manibus Pontificio Solio restitueretur. Quod et

secundo accidit, dum iterum commoto turbine, ab Urbo discedens , Sacro comitante Cardinalium Collegio, Liguriam contendit. Verum prae sentissimo Dei beneficio, cessante procella, quae grave minabatur excidium , Romam, plaudentibus prae novo gaudio populis , reverSus est. Antea tamen , quod in Votis habuerat, et captivitate detentus exequi nequiverat , aurea Corona insignem Savonae Imaginem Deiparae Virginis sub titulo Matris Misericordiae sollemni ritu , propriisque manibus decoravit. Quam mirabilem rerum vicissitudinem idem Pontifex Maximus Pius Septimus totius eventus intime conscius , cum intercessione Sanctissimae Dei Genitricis, cujus potentem opem et ipse impense imploraverat, et ab omnibus Christi fidelibus implorari

Curaverat, aeceptam merito referret, in ejusdem

Virginis Matris honorem sub appellatione Auxilii Christianorum sollemne sestum indixit perpetuo celebrandum die mensis Maji vigesimo quarto , laustissimi sui in Urbem reditus anniversario , approbato etiam ossicio proprio, ut

tanti beneficii distincta , et perennis extet memoria , et gratiarum actio. u. Ornatam monilibus filiam Ierusalem D minus concupivit. Et videntes eam filiae Sion

263쪽

16o obeatissimam praedicaverunt, dicentes: ' V

guentum effusum nomen tuum.

s. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato , circumdata varietate. Et videntes. Gl ria Patri. Unguentum. in m. NOCTURNO. Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam.

LEOTIO GLb illo tempore: Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quaedam mulier de turba , dixit illi : beatus venter , qui te portavit. Et reliqua Homilia S. Bernardi Abbatis. In Natiuitare L. M. V. ΙNtuere , o Homo, consilium Dei: agnosce silium sapientiae , consilium pietatis. Coelesti

rore aream rigaturus totum vellus prius insudit. Redempturus humanum genus , pretium uniVersum contulit in Mariam. Altius ergo intuemini quanto devotionis affectu a nobis eam voluerit

honorari , qui totius boni plenitudinem posuit in Maria : ut proinde, si quid spei in nobis est,

264쪽

disi

si quid gratiae , si quid salutis , ab ea noVerimus redundare , quae ascendit deliciis assuens. Totis ergo medullis cordium , totis praecordiorum affectibus , et votis omnibus Mariam hanc Veneremur , quia sic est voluntas ejus , qui totum nos habere voluit per Mariam. Haec, i quam , Voluntas ejus est, sed pro nobis.

v. Felix namque es , Sacra Virgo Maria, et omni Iaude dignissima : ' Quia ex to ortus eSt sol justitias Christus Deus I Ster. P. Ora pro populo , interveni pro clero , intercede pro devoto Demineo sexu: sentiant Omnes tuum juvamen , quicumque tuum Sanctum

implorant auxilium. Quia ex te.

LEOTIO VILLIN omnibus siquidem, et per omnia pro idens

miseris , trepidationem nostram solatur , fidem excitat, spem roborat, dissidentiam abigit, eris git pusillanimitatem. Ad Patrem verebaris accedere , solo auditu territus ad solia sugiebas et Iesum tibi dedit mediatorem. Quid non apud talem Patrem Filius talis obtineat Exaudietur utique pro sua reverentia : Pater enim diligit Filium. Sed forsitan et in ipso majestatem Vereare Divinam, quod licet factus sit homo, manserit tamen Deus. Advocatum habere vis et

265쪽

a6a ad ipsum t Ad Mariam recurre. Pura siquidem humanitas in Maria , non modo pura ab omni contaminatione , scd pura singularitate naturae. Noe dubius dixerim , exaudietur et ipsa pro reverentia sua. Exaudiet utique Matrem Filius , et exaudiet Filium Pater. u. Beatam me dicent omnes generationes : 'Quia fecit mihi magna, qui potens est, et Sa

ctum nomen ejus.

.. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Quia secit. Gloria Patri. Quia secit. h. LEcTIO IX. FΙlioli , haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae. Quid enim Τ Potestne Filius aut repellere , aut sustinere repulsam ὶ Non audire , aut non a diri Filius polast Τ Neutrum plane. Invenisti, ait Angelus , gratiam apud Deum seliciter. Semper haec inveniet gratiam , et Sola est gratia , qua egemus : nimirum Sola est gratia, qua salvamur. Quid nos alia concupiscimus , Fratres tQuaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus; nam apud homines gratia sallax. Quaerent alii meritum: nos invenire gratiam audeamus. Quid enim Τ non gresiae est , quod hic sumus Τ Ρr secto misericordiae Domini est, quod non sumus

266쪽

T' Ad Larudes et per Horias. Ant. Dum esset Rex. ut in m. S. Mariae in Sabbato. Cuiculum. Ab initio. ut ibi.

'minus.

I E Bodemptoris , Dominique nostri Dicimus Matrem , speciosa Virgo ,

Christianorum decus , et lavamen Rebus in arctis Saeviant portae licet inserorum , Hostis antiquus Demat , et minaces, Ut Deo sacrum populetur agmen , Suscitet iras. Nil truces possunt furiae nocerct Mentibus castis , prece quas Vocata Annuens Virgo fovet, et Super Robore firmat. Tanta si nobis saveat Patrona , Bellici cessat sceleris tumultus , Mille sternuntur, fugiuntve turmae, Mille cohortes. Τollit ut sancta caput in Sione Turris , arx firmo fabricata muro ,

Civitas David, clypeis , et aeri Milite tuta.

267쪽

Virgo sic sortis Domini potenti Dextera , coeli cumulata donis , A piis longe famulis repellit

Daemonis ictuS. Te per aeternos Veneremur annos , Trinitas , summa celebranda plausu , Te fide mentes , resonoque linguae Carmine laudent. Amen. st. Diffusa est. etc.

Ad Benedictus, Antiphona. Ad te , o Sancta Dei Genitrix, clamavimus, et per te venit Domini auxilium in nobis.

Oidni potens , et misericors Deus , qui ad defensionem Populi Christiani in Boatissima Virgine Maria perpetuum Auxilium mirabiliter constituisti : concede propitius; ut tali praesidio muniti certantes in vita , victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dom. Ad Horas , Omnia ut in m. B. M. in Sabb. In s. V Peris. Omnia ut in primis , Praeter Seq. Ad Mag nisicat, Antiρhona. Sancta Maria , succurre miseris , juva pusil- Ianimes , refove flebiles, ora pro populo, interveni pro Clero , intercede pro devoto laetaneo

268쪽

sexu e gentiant omnes tuum juvamen , quieumque tuum sanctum implorant auxilium.

Et sit com. seq. fest. et S. Urbani '. et M. DIE α5. ΜΑII. In festo S. Mariae Magdalenae de Parris Virg. Patr. min. Princ*. Civit. Capuas. Duplex Majus. Omnia ut in meo. Rom. sub dis 27. hujus. In s. Noct. levi. De Virginibus. de comm. Lectio M. S. Urbani '. et M. et de eo DComm. in LaurDIE α . ΜΑΙΙ. In festo S. Gregorii VII. n. et Confera.

Sign. ex 25. hujus. Duplex. Omnia ut in meo. Rom. die s5. hujuS cum comm. S. Mannis '. et M.

Feria VI. post Octaoam Corporis Christi. In festo Ss. Cordis Iesu. Duplex Majus. Vesperae integrae erumt de octapa Corporis Christi sine eomm. Ss. Cordis Iesu. Sed si fest. Ss. Cordis I u stamineratur, Mel celebr

269쪽

tur sub risu ΔρI. s. vel s. classis , Gut quia Tituris Ecclesiae , mi Congregationis , tunc Ad s. V Pe S. omnia dicuntur, ut in secundis V Aeris ut infra, excePt. Sequent. st. Miserator , et misericors Dominus. u. Longanimis , et multum misericors.

Ad Magnificat, AntiPhona. Misericordia Domini a progenie in progenies

timentibus eum , alleluja. Ad Matutinum. Invitatorium. Cor Iesu, charitatis victimam : '

QVidumque cortum quaeritis

Robus levamen asperis , Seu culpa mordet anxia , Seu poena Vos premit Comes. Iesu, qui, ut agnus innocens, Seso immolandum tradidit , Ad Cor reclusum Vulnere , Ad inito Cor accedite. Auditis , ut suavissimis Invitet omnis vocibus λVenito , quos gravat labor , Premitquc pondus criminum.

270쪽

26 Quid Corde Jesn mitius Τ

Iosum Cruci, qui aiuxerant Excusat , et Patrem rogat, Ne perdat ultor impios. o Cor, voluptas coelitum , Cor , fida spes mortalium , En hisce tracti vocibus

Ad te venimus supplices. Tu nostra terge Vulnera , Ex te fluente Sanguine: Tu da novum cor omnibuS , Qui te gementes invocant. Amen. in I. NOCTURNO.'Ant. Factum est cor meum , tamquam cer liquescens in medio ventris mei.

DEus , Deus meus i, respice tu me : quare me dereliquisti Τ longe a salute mea verba delicto

rum meorum.

Deus meus, clamabo per diem , et non exau dies : ' et nocte , et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas : laus Israel In te Speraverunt patres nostri: ' spe V runt , et liberasti eos.

SEARCH

MENU NAVIGATION