Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ' in te speraverunt , et non sunt confusi. Ego autem sum vermis, et non homo et ' opprobrium hominum , et abjectio plebis. Omnes videntes me , deriserunt me: ' locuti sunt labiis , et moverunt caput. 'Speravit in Domino , eripiat eum : ' salvum saciat eum , quoniam Vult eum. Quoniam tu es , qui extraxisti me de ventre : ' spes mea ab uberibus matris meae. In

te projectus sum ex utero. De ventre matris meae Deus meus es tu et 'ne discesseris a me.

Quoniam tribulatio proxima est: ' quoniam non est, qui adjuVet. Circumdederunt me vituli multi: ' tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum : sicut Ieo rapiens , et rugiens. Sicut aqua effusus sum : ' et dispersa sunt

omnia OSSa mea.

Factum est cor meum tamquam cera liquescens ' in medio ventris mei. Αruit tamquam testa virtus mea , et lingua mea adhaesit saucibus meis: ' in pulVerem moditis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canos multi: 'concilium malignantium obsedit me.

272쪽

Foderunt manus meas, et pedes meos: ' di

numeraVerunt Omnia Oma mea.

Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me: 'diviserunt sibi vestimenta mea , et Super VeStem meam miserunt Sortem. Tu autem Domine , ne elongaveris auxilium tuum a me : ' ad defensionem meam ConSPiCE. Erue a framea , Deus , animam meam : ' et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore Donis: ' et a cornium unicornium humilitatem meam.

Narrabo nomen tuum fratribus meis: ' in medio Ecclesiae laudabo te. Qui timetis Dominum , Iaudate eum : ' uni versum semen Iacob glorificate eum. Timeat eum Omne semen Israel: ' quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. lNec avertit faciem suam a me : ' et cum clamarem ad eum , exaudivit me. Apud te laus mea in Ecclesia magna: ' Vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes , et saturabuntur , et laudabunt Dominnm, qui requirunt eum: ' vivent

corda eorum in saeculum saeculi. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum : universi sines terrae.

Et adorabunt in conspectu ejus: ' universae familiae Gentium.

273쪽

27οQuoniam Domini est regnum ' et ipse dominabitur gentium.

Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae : ' in conspectu ejus cadent omnes , qui descendunt in terram.

Et anima mea illi vivet: ' et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura : 'et annuntiabunt caeli justitiam ejus , populo , qui nascetur , quem iacit Dominus.

Ant. Factum est cor meum tamquam Cura Iiquescens in medio ventris mei. Ant. Speravit cor meum in Domino , et adjutus sum , et restoruit Caro mea. Psata. s7.

AD to Domine clamabo , Deus meuS , ne si

leas a me : ' ne quando taceas a me , et assimilabor descendentibus in Iacum. Exaudi Domine vocem deprecationis meae, dum oro ad te : ' dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Ne simul trahas me cum peccatoribus : ' et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Qui loquuntur pacem cum proximo Suo : 'mala autem in Cordibus eorum. Da illis secundum opera eorum : ' et secuu- dum nequitiam adinventionum ipsorum.

274쪽

271 Secundum opera manuum eorum ' redde r tributionem eorum ipsis. Quoniam non intellexerunt opera Domini , et in Opera manuum ejus: ' destrues illos , et non aedificabis eos. Benedictus Dominus: ' quoniam exaudivit V com deprecationis meae. Dominus adjutor meus, et protector meus: 'in ipso speravit cor meum , et adjutuS Sum. Et restoruit caro mea : ' et ex voluntate mea constebor ei. Dominus sortitudo plebis suae: ' et protector salvationum Christi sui est. Salvum sac populum tuum , Domine , et benedic haereditati tuae : ' et rege eos , et extolle illos usque in aeternum. Ant. Speravit cor meum in Domino , ct ad jutus sum , et refloruit caro mea. t. Convertisti planctum meum in gaudium mihi , et circumdedisti me laetitili. Psalm. s9. EXaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos Super me. Domine Deus meus , clamavi ad te : ' et sanasti me.

Domine eduxisti ab inferno animam meam: 'salvasti me a descendentibus in lacum.

275쪽

Psallite Domino sancti ejus : ' et confitemini memoriae Sanctitatis ejus. Quoniam ira in indignatione ejus : ' et vita in voluntate ejus. Ad vesperum demorabitur sietus: ' et ad matutinum laetitia. Ego autem dixi in abundantia mea : ' non

movebor in aeternum.

Domine in voluntate tua : ' praestitisti decori

meo Virtutem. Avertisti faciem tuam a me : ' et iactus sum conturbatus.

Ad te Domine clamabo : et ad Deum meum

deprecabor. νQuae utilitas in sanguine meo , ' dum descendo in corruptionem ΤNumquid consilebitur tibi pulvis : ' aut annuntiabit veritatem tuam ΤΑudivit Dominus , et misertus est mei: ' Dominus factus est adjutor meus. Convertisti planctum meum in gaudium mihi : conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia. Ut cantet tibi gloria mea , et non compungar ζ' Domine Deus meus , in aeternum constebor tibi. Ant. Convertisti planctum meum in gaudium milii , et circumdedisti mo laetitia. e. Ego autem in Domino gaudebo. Et exultabo in Deo Iesu meo.

276쪽

De Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios.

LEcTIO LBΕnedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus, in Christo, sicut elegit

nos in ipso ante mundi Constitutionem, ut essemus sancti , et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum , secundum propositum Voluntatis suae , in laudem gloriae gratiae suae , in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo : in quo habemus redemptionem per Sanguinem ejus , remiSSionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus. Propterea non ceMo gratias agens pro vobis , memoriam vestri iaciens in orationibus meis : ut Deus , Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae , det vobis spiritum sapientiae , et revelationis , in agnitione ejus , illuminatos oculos cordis vestri , ut sciatis , quae Sit Spes Vocationis ejus , et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis. ν. Gratiscavit nos Deus in dilecto Filio suo: In quo habemus redemptionem per sanguineui ejus , et remissionem peccatorum. Det nobis Dominus illuminatos oculos cordis nostri, in agnitione ejus. In quo. I 8

277쪽

LEOTIO ILDEus autem , qui dives est in misericordia , propter nimiam charitatem suam , qua dilexit nos , Cum eSSemus mortui peccatis , convivis-cavit nos in Christo cujus gratia estis salvati

et conresuscitavit , et consedere secit in coel stibus in Christo Iesu : ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. Ipse enim est pax nostrat, qui fecit utraque unum , et medium parietem maceriue solvens , inimicitias in carne sua : legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in Unum novum hominem , faciens pacem , et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelietavit

pacem vobis , qui longe fuistis , et pacem iis , qui prope. Quoniam per ipsum habemus acceS- sum ambo in uno spiritu ad Patrem. u. Propter nimiam charitatem suam , qua dilexit nos Deus , ostendit abundantes divitias gratiae suae et ' In bonitate super nos , in Christo

e. Ipse enim est pax nostra ; per quem accessum habemus ad Patrem. In bonitate.

278쪽

LEOTIO III. L Ujus rei gratia secto genua mea ad Patrem Domini. Nostri Jesu Christi , ex quo omnis paternitas in caelis , et in terra nominatur , ut det vobis secundum divitias gratiae suae virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem , Christum habitare per fidem in cordibus vostris : in charitate radicati , et fundati , ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit latitudo , et longitudo , et sublimitas ,

et profundum: scire etiam supereminentem Selentiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem , qui potens est omnia sacere superabundanter, quam petimus , aut intelligimus , secundum Vilalutem, quae Ope ratur in nobis : ipsi gloria in Ecclesia , et in Christo Iesu in omnes generationes Saeculi sae

culorum. Amen.

u. Det nobis Dominus virtute corroborari , per Spiritum ejus in interiorem hominem : Christum habitare per fidem in cordibus nostris. e. Ut in charitate radicati, et fundati, comprehendamus Supereminentem scientiae charitatem Christi. Christum. Gloria Patri. Christum.

279쪽

ΙΝ ΙΙ. NOCTURNO. t. Gustate , et videte , quoniam Suavis est Dominus et beatus Vir , qui sperat in m. Psata. 33. BEnedicam Dominum in omni tempore e ' semper Iaus ejus in Ore meo. In Domino laudabitur anima mea : ' audiant mansueti , et laetentur Magnificate Dominum mecum: ' et exaltemus nomen ejus in idipsum. Exquisivi Dominum , et exaudivit me : ' et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum , et illuminamini : ' et sa-cies Vestrae non consutidentur.

Iste pauper clamavit , et Dominus exaudivit eum: ' et omnibus tribulationibus ejus salvavit

eum a

Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum : ' et eripiet eos. Gustate , et videte , quoniam suavis est Dominus et ' beatus vir , qui sperat in eo. Timete Dominum omnes sancti ejus : ' quo niam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt , et esurierunt: ' inquirentes

autem Dominum non minuentur omni hono. Diuiliros by Cooste

280쪽

277Venite filii, audite me : ' timorem Domini

docebo VOS.

Quis est homo , qui vult vitam: ' diligit dieς videro bonos lProhibe linguam tuam a malo : ' et labia tua

ne loquantur dolum. Diverte a malo , et lac bonum: ' inquire pacem , et perSequere eam. Oculi Domini super justos : ' et aures ejus in preceS eorum. Vultus autem Domita super facientes mala: 'ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus . tribulationibus eorum liberavit eos. Iuxta est Dominus iis, qui recto sunt corde:

et humiles spiritu salvabit. Multae tribulationes justorum: ' et de omnibus his liberabit eos Dominus.

Custodit Dominus omnia ossa eorum: ' unum ex his nou Conteretur.

Mors peccatorum pessima : et qui oderunt justum , delinquent.

Redimet Dominus animas servorum suorum : et non delinquent omnes , qui sperant in eo. Ant. Gustate, et videte, quoniam SuaVis est Dominus : beatus Vir , qui sperat in eo. Ant. Propter veritatem , et mansuetudinem, et

justitiam , intende , prospere procede, et regna.

SEARCH

MENU NAVIGATION