Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

st. Proprio Filio suo non pepercit Deus. Sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ad Sextam Ant. Foderunt. Capitulum. Zach. σ3. 6. JUid sunt plagae istae in medio manuum tuarum Τ Et dicet : his plagatus sum in domo e rum , qui diligebant me. u. Proprio Filio suo ' Non pepercit Deus. Proprio... Sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non peperCit. Gloria Patri. Proprio Filio... Factus est Obediens usque ad mortem. v. Mortem autem Crucis.

Ad Noniam Ant. Cum accepiSSet. Capitulum. Isaiae 53. r. XEnerationem ejus quis enarrabit Τ Quia a scissus est de terra viventium , propter Scelus populi mei percussi eum. ix. Factus est obediens ' Usque ad mortem.

Factus ESt. e. Mortem autem Crucis. Usque. Gloria Patri. Factus est. ir. Ipse vulneratus est propter iniquitates no

62쪽

Et attritus est propter scelera nostra. In a. Ve eris. Omnia , ut in 1. Praeter sequentia. e. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. ηt. Et attritus est propter scelera nostra.

Ad Magnis l. Ant hona. Deponens Ioseph Corpus Iesu involvit Sindone , et posuit eum in monumento exciso : suit planctus magnus in illa die : mulieres autem sindentes contra Sepulchrum, dolebant, sicut doleri solet in morte primogeniti.

O cium per octaoam dicitur ut in die festi, exceytis Lectionibus , et Antinhoniis ad Ben dictius , et Magnificas. Feria vi post D m. Sexagesimae.

Secunda die infra octauam . . IN I. NOCTURNO. De Libro Sapientiae. Cv. s. LEOTIO LDIxerunt impii, cogitantes apud se non recte: Circumveniamus justum , quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et im- Properat nobis peccata legis, et diffamat in nos

63쪽

s peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habere , et Filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius , et immuta tae sunt Viae ejus. u. Vinea mea etc. ut in jesto. 39. LEOTIO IL

Iuam nugaces aestimati sumus ab illo , et abstinet se a viis nostris , tamquam ab immunditiis , et praesert novissima justorum , et gloriatur Patrem se habere Deum. Videamus ergo, si sermones illius Vori sint, et tentemus , quae ventura sunt illi , et sciemus, quae erunt noViS-sima illius t Si enim est vore Filius Dei , suscipiet illum , et liberabit eum de manibus com

trariorum.

s. Ego eduxi te etc. ut in festo. 4o. LEOTIO LILContumelia , et tormento interrogemus eum ,

ut 'sciamus reverentiam ejus , et probemus Patientiam illius : morte turpissima Condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt, et erraVerunt; exm Diuitiam by Cooste

64쪽

cavit enim eos malitia eorum , et nescierunt sacramenta Dei , neque mercedem speraVerunt j stitiae , nec judicaverunt honorem animarum savi

ctarum.

Ego propter te etc. ut in festo. 4I . IN II. NOCTURNO. Sermo Sancti Maximi Episcopi. Iram. 1. de Pass. et Cruce Domini. LEorro IV. SIcut Moyses exaltavit serpentem in deserto , ita exaltari oportet Filium hominis. Unde si aD fixus serpens ligno stiis Israel contulit sanitatem, quanto magis Salutem praestat populis Dominus in patibulo crucisxust Et si sgura tantum profuit , quantum prodesse credimus veritatem tSerpens igitur primus crucisgitur. Recte plane, ut quia primus peccaverat diabolus , primus Crucis sententia seriretur. In Latio enim crucifigitur , rationabiliter factum , ut quia homo in

paradiSo per arborem concupiscentiae deceptus fuerat, nune idem per arborem salvaretur: atque eadeIn materia, quae cauSa mortis fuerat, esset remedium sanitatis. . Ego propter te etc. ut in festo. 4 . Disiligod by Corale

65쪽

et sucinus. Per primam enim crucem Vindicatum est in serpentem; per Secundam in Venena se pentis. Hoc est, primum auctor ipse punitur , deinde ejus malignitas condemnatur. Virus enim, quod persuasione sua in hominem transfuderat, nunc rejicitur , nunc curatur. Nam cum homo passioni addicitur, non morti traditur, sed mo tis in eo lacinus emendatur. Hoc enim egit D

minus per hominem , quem Suscepit , ut dum iunocens patitur , praevaricationis illius diabol, cae in eo inobedientia corrigatur , et deinceps liber a culpa fieret, ac liber esset a morte. v. Ego duxi te etc. ut in festo. 46. LEOTIO VI. ΗΑbontes igitur Dominum Jesum, qui noS Pas

sione sua liberavit, tu ipsum aspiciamus Semper, et ipsius signo speremus nostris vulneribus medicinam ; hoe est, si sorte in nos venenum avaritiae se di dit , ipsum consideremus , et sanat : si scorpionis nos libido compungat , ip-

Sum rogemus , et curat : Si terrenarum cogit tionum nos morins lacerant, eumdem precemur, Distrigod by Corale

66쪽

et vivimus. Hi enim sunt spirituales serpentes animarum nostrarum , propter quos Conculca dos Dominus crucifixus est , de quibus ipse ait: Super Serpentes , et Scorpiones ambulabitis , et nihil vobis nocebunt. v. Ego exaltavi te etc. ut in festo. 47. IN III. NOCTURNO. Lectio Sancti Evangelii secundum Ioannem. Cap. 19. LECTIO VILIN illo tempore: Sciens Iesus , quia omnia ConSummata sunt , ut conSummaretur Scriptura, dixit : Sitio. Et reliqua. Homilia S. Ambrosii Episcopi. Lib. 1 o. in Eoang. Luc. Cv. 23. CUrrens unus spongiam implevit ac to , et dabat ei bibore, quod et bibit: sic enim habes s eundum Ioannem : Cum ergo accepisset Iesus acetum: Vinum vero cum felle mixtum non bibit : sic enim habetur in Matthaeo: Et dederunt si vinum hibere cum selle mixtum , et , Cum gustasset, noluit bibere. Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur: non quia fel, sed

67쪽

quia admixtae vino amaritudineS recusantur; naninmaritudines vitae noStrae pro corporis utique conditione suscepit. Denique ipse ait: Dederunt in escam meam sel , et in siti mea potaverunt me aceto. Sinceritati namque non debuit amaritudo misceri, ut ostenderetur , sine amaritudine immortalitas resurgentium sutura. Quae quoniam in vase coacuerat humano , sedulcatur in Christo. Ergo acetum bibitur , quod erat arundini impositum, hoc est vitium Corruptae per Adam immortalitatis absorbetur in calamo, ut de corpore aboleretur humano... Ego te potavi etc. ut in festo. 53. LEOTIO VIII.

ΡΑtor, in manus tuas commendo spiritum meum. Et bene commendatur spiritus , qui Servatur :quod enim commendatur, utique non amittitur.

Bonum ergo pignus est Spiritus , bonum depositum; unde ille ait: O Timothee, bonum depositum custodi. Commendatur ergo Patri spiritus , et ideo ait: Quoniam non derelinquos in inserno

animam meam. Vide autem magnum mysterium.

Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum , nunc in Patris Sinu sedet , quia totum alius non capit Christum. Denique , Ego , inquit , in Patre , et Pater in me est. Commen

68쪽

datur ergo Patri spiritus , Sed cum sit in superioribus , illuminat et inferna, ut universa redimantur : etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis operetur. v. Ego ante te etc. ut in festo. 54. LEOTIO IX. DEnique secundum Ioannem : Ad Iesum autem cum venissent, ut Viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum Iam cea latus ejus aperuit. Quaero ergo , Cur ante mortem non inVeniamus eSSe percussum , post mortem inveniamus y Nisi sorte ut voluntarius magis , quam neceSsarius exitus ejus suisso doceatur ; et ordinem mySticum noverimus , quia non ante Altaris Sacramenta , quam baptismum sed baptismum ante , sic poculum. Deinde ut amVertamus , quia licet corporis ejus fuerit natura mortalis , licet qualitas similis , dissimilis tamen gratia. Nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit : de illo vero inquit Ioannes : Et continuo exivit sanguis , et aqua. Ex illo enim incorrupto , licet Corpore , Sed defuncto , Omnium vita manabat; aqua enim , et

sanguis exivit , illa quae diluat, iste qui redimat. Bahamus ergo pretium nostrum, ut bibendo Iedimamur. Te Deum laudamus.

69쪽

Ad Benedictus Antiphonia. Pater mi , si non potest hic calix transire , nisi bibam illum , sat voluntas tua. Ad Magniscat. Ant horia.

Traditor autem dedit eis signum, dicens: Quem osculatus suero , ipse est: tcnete eum zot ducite caute. Feria f. post Dona. Sexagesimae. Tertia die infra ocliauam. IN I. NOCTURFO. De Isaia Propheta. Cv. σ3.LEcTIO L

QUi, erodidit auditui nostro Τ Et brachium

Domini cui revelatum est ὶ Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species et , neque decor; vidimus eum , et non erat aspectus , et desideraviamus eum. Despectum , et novissimum Virorum , virum dolorum , et scientem infirmitatem , et quasi absconditus vultus ejus , ct deSpectuS ,

unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit , et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum quasi leprosum , et

70쪽

ri 6

percussum a Deo , et humiliatum : ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras , attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum , et livore ejus sanati sumus. v. Vinea mea etC. 39. LEOTIO ILOMnes nos quasi oves erravimus , unusquisque in Viam suam declinavit , et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. oblatus est quia ipse Voluit , et non aperuit Os suum : sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet , et non aperietos suum. De angustia , et de judicio sublatus est : generationem ejus quis enarrabit ὶ quia abscissus est de terra Viventium : propter scelus

populi mei percussi eum. Et dabit impios pro

sepultura , et divitem pro morte sua : eo quod iniquitatem non secerit , neque dolus fuerit in

Ore ejus.

f. Ego eduxi te etc. 4o. LEorro IV. λΕΤ Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam Suam , Videbit semen Iongaevum , et voluntas Domini in

SEARCH

MENU NAVIGATION