Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

524 APPENDIX m.

quam principium a quo Sacramenta virtutem hauriant, est tamen conditio , quae subiectum recipiendae gratiae aptum facit, seu removet obicem gratiae, ut Sacramenta essectum Suum operentur. Quin attenta dispositione suscipientis , idem specie Sacramentum aequalem gratiam aequaliter dispositis confert ex opere operato, uberiorem magis dispositis, quemadmodum docet s. Thomas pari. 3, q. 69, art. 8; et Tridentinum Sess. VI, can. 7, ubi postquam tradidit baptizatis conferri gratiam iuxta mensuram, quam partitur Spiritus Sanctus, addit: et Et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem. a 'Ipsis etiam Sacramentis praeter gratiam sanctificantem, vel eius gratiae incrementum alligavit Deus gratiam sacramentalem , ius videlicet ingratuita et liberali eiusdem Dei promissione sundatum ad gratias actuales, ut aiunt, obtinendas, quibus habiles et idonei diversis et specialibus cuiusque Sacramenti sinibus assequendis redderemur. Ita gratia sacramentalis in Baptismo est ius ad gratias actuales et auxilia, quibus egemus ad spiritualem regenerationem et sanctificationem custodiendam, in ordine ad cultum divinum rite obeundum; in Matrimonio ad sidem coniugalem

servandam, et serenda onera Matrimonii. . Alter Sacramentorum essectus est character, quem tria tantum Sacramenta , Baptismus, Confirmatio et 0rdo in anima suscipientis imprimunt, quae est catholicae Ecclesiae doctrina a Tridentino propoSita, Sess. VII, can. 9. Character autem a

S. Thoma, pari. 3, q. 63, art. 4 et 5 est. et Signum spirituale et indelebile, quo anima insignitur ad suscipiendum vel aliis tradendum ea , quae sunt

532쪽

525 divini cultus. y Itaque putandum non est eiusmodi signum ad merum ornamentum dari inersque in anima iacere et otiosum; siquidem per characterem Baptismi homo recipit signum siliationis Dei sitque aptus aliis Sacramentis suscipiendis , unde Baptismus ianua Sacramentorum nominatur, cum nondum baptigatis reliqua Sacramenta nec licito possint, nec valide administrari; per characterem Confirmationis recipit signum militiae christianae et si potens instaurandae pugnae contra hostes

fidei, et demum per characterem 0rdinis recipit signum ministerii spiritualis et potestatem ipsius 0rdinis; quae quidem potestas in Sacerdote ad

consectionem corporis et sanguiuis Christi, et remissionem peccatorum refertur , aliis vero inseriorum 0rdinum ministris datur aliqua potestas circa sanctissimum Eucharistiae Sacramentum , non plena tamen et persecta , sed ea maior vel minor, quo quisque ministerio suo magis minusve ad Allaris Sacramentum accedit; Summa autem

0rdinis potestas suscipitur in Episcopatu, qui summus et perfectissimus est gradus et ultimum 0rdinis complementum. Porro Sacramenta Baptismi, Confirmationis, et 0rdinis, eo quod characterem imprimunt, qui nec auferri valet nec deleri, et producunt effectum perpetuum, sine gravi sacrilegio iterari non possunt; sed caelera Sacramenta, quia habent essectum non perpetuum possunt iterari sine iniuria , ut essectus deperditus iterato recuperetur, e quemadmodum ratiocinatur s. Thomas in supplemento, pari. 3, q. 33, 3. 1. IIaec satis de Sacramentis in genere dicta sunt.

Nunc de Sacramentis in specie et breviter quidem de prioribus quinque. 0rdiar a Baptismo.

533쪽

526Sacrum regenerationis lavacrum et unde , teste S. Cypriano , omnis fidei origo incipit, et ad aeternae vitae Spem salutaris ingressio a primum inter reliqua sacramenta locum tenet, non solum ordine, verum etiam necessitate. Nisi enim quis renalus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto noli potest introire Regnum Dei γ uti Christus aperte edixit 'Ioannis III, 5. 0uare Synodus Tridentina sess. II, cap. 7 merito baptismum nuncupavit e Sacra mentum fidei, sine quo nulli unquam contigit iustificati O. 30uamquam vero tanta sit baptismi necessitas, ut sine eo nemo possit vitam aeternam con Sequi, quamobrem scholae dicunt baptismum medii necessitate ad salutem requiri; dantur tamen extr30rdinarii casus , in quibus invisibili Spiritus Sancti

gratia non susceptus in aqua baptismus supplea iur, veluti si quis non baptizatus martyrium pro Christo patiatur , vel in discrimine vitae positus, ubi baptismi copia non est, de peccatis doleat et baptismum desideret. Et hinc Theologi triplicem Baptismum distinguunt, scibicet fluminis Seu aquae, flaminis seu desiderii, et sanguinis seu martyrii; non tamen tria sunt Baptismi Sacramenta , sed unum dumtaxat, cum in uno baptismo numinis ratio Sacramenti reperiatur ; et baptismus flaminis ac baptismus sanguinis eo nomine appellantur, quia non secus ac Baptismi lavacrum hominem a peccatorum sordibus abluunt, illumque iustificant. Iam vero Baptismus numinis, de quo hic loquimur, imprimis peccata omnia, sive originis vitio, sive nostra culpa e0ntracta , Omnesque peccatorum poenas remittit, eas nempe, quae dimissaeulpa , peccatis in altera vita deberentur. Itaque

534쪽

527 post baptismum remanent mors, infirmitates, concupiscentia aliaque huius vitae mala , quae originale peccatum in humanum genus est udit e ut scilicet intelligamus , ait Augustinus Enchiridii cap. 66, totum , quod salutaribus agitur Sacramentis, magis ad sidem venturorum bon0rum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. 9 Praeter remissionem peccatorum , divina etiam virtus et gratia in animam baptigali diffunditur, qua iustus et filius Dei essicitur et ad omnia christianae pietatis osticia habilis redditur, ut possit haereditatem capere salutis, ad quam per baptismum Voca luS est. Pe Culiari quoque nota seu indelebili charactere anima baptigati obsignatur, quem characterem dominicum et characterem regium Αugustinus appellat. Porro christiani per Baptismum in novam vitam regenerali membra Ecclesiae sunt eiusque leges Servare tenentur: atque hinc inobedientes et rei criminum pro quali late culpae et inobedientiae canonicis poenis ab ipsa Ecclesia

summo iure coercentur.

Materia baptismi est aqua ; Christus enim pero quam omnes baptigari iussit, et apostoli in aqua baptigarunt. Aquae vero nomine naturalis et elementaris aqua intelligitur; illicite tamen extra necessitatis casum in solemni Baptismi administratione alia adhiberetur aqua , quam quae solemni ritu, aut Sabbato sancto aut in pervigilio Pentecostes benedicta fuit et in baptismali sonte asservatur. Ubi sons baptismalis, attentis adiunctis, haberi nequit, nec aqua benedicta asservari absque gravi incommodo potest, in regionibus insidelium missionarios uti legitime posse aqua naturali, S. C.

Inquisitionis rescripsit 6 Apr. 1 745, et Febr. 4806.

535쪽

APPENDIT III.

5280uin imo in dictis regionibus, non solum imminens mortis periculum, sed quaelibet alia gravis ac

rationabilis causa per se polens est, ut solemnitates omittantur, vel ut tantum aliquae adhibeantur, ita tamen, ut deinde, dum opportuna occasio adsuerit, eaedem vel omnes, Vel quae omissae sunt in Ecclesia vel oratorio suppleantur. S. C. de Prop.

Fide 21 Ian. 4789. Formam autem huius Sacramenti administrandi Christus Dominus Apostolis tradidit illis verbis Matth. XXVIII ,19: et Luntes docete omnes gentes , baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. v

Biluale Romanum de baptismo adultorum m0net, e decere huiusmodi baptismum ex apostolico instituto, in Sabbato sancto vel Pentecostes solemniter celebrari. a Praemittenda porro est sum- ciens instructio circa praecipua fidei mysteria, adeoque non sunt admittendi ad baptismatis aquas

adulti, ut ait S. C. Propagandae Fidei an. 1760

ε ni bene docti fuerint obligationes, quibus unusquisque fidelis ligatur , et mediante longa experientia in statu cathecumeni, dederint clara signa verae ei vivae fidei et constantiae , qua praediti esse debent, ita ut sint parati confiteri christianam religionem sub quocumque tormentorum et vitae periculo. v Iluc spectat resolutio S. C. de

Propaganda Fide ad dubia proposita a Vicario provinciali in Fo-Κian in Sinis, nempe ad 1 ε Anmulier fidelis viro infideli coniugio copulata , de qua spes probabilis assulget, quod sub iugo insidelis sui christiane victura sit, nulla tamen spes assulgeat, quod proles ex ea suscepta in christianas de libere educetur, propter viri infidelis oppositionem, ad Sacramentum Baptismi ad milli possit,

536쪽

APPENDIT III.

529 absque eo quod praecedat divortium saltem quoadiorum Τ 3 Reposuit et attentis circumstantiis posse, dummodo promittat se fore curaturam omnibus modis educationem prolis in religione christiana. v

Ad 2 . Utrum dicta mulier infidelis saltem admitti possit ad Baptismum , cum ei praeclusa sit spes omnis prolis ulterius habendae, absque eo quod praecedat divortium , ad minus quoad thorum Τ γ respondet e amrmative iuxta modum prout supra. 3 Haec de baptismo adultorum dicta sint. Adultus vero, generatim loquendo, censetur in hac re, qui septennium complevit, ut decrevit eadem S. C. 8 Martii 4703: De Insantium Baptismate

Caeremoniale Episcoporum lib. 2, cap. 27 praecipit, ut insantes etiam qui per octo dies ante vigilias Paschae et Pentecostes in lucem eduntur, nonnisi eodem sabbato Paschae vel Pentecostes baptigentur, dummodo periculum mortis non immineat. Numquam vero insantium baptismus ultra diem nonum a nativitate disserendus est ob maxima pericula, quibus eorum vita obnoxia est. De loco autem administrandi baptismi habenda praeoculis est Clementina uni c. de baptismo, qua prohibetur e ne quis in aulis vel cameris , aut aliis

privatis domibus nisi regum vel principum, quibus valeat in hoc casu deserri, aut talis necessitas emer Serit, propter quam nequeat ad Ecclesiam absque periculo propter hoc accessus haberi), sed dum laxat in Ecclesiis, in quibus sunt ad hoc sontes deputati audeat baptizare. PPrinceps baptismi minister est Episcopus , sed ex praesenti disciplina, Parochi iure proprio baptigant, Presbyteri vero et Diaconi , si Episcopi aut Parochi venia intercesserit. In casu vero ne-

537쪽

APPENDIX III.

530 cessitatis , quilibet etiam laicus , imo ipsi iudaei, pagani et haeretici, si debilum ritum servent, et intendant sacere quod sacit Ecclesia, valide et licite omnino baptizant: verum extra necessitatis casum valide quidem, sed illicite. At in ipso casu necessitatis ordo serVandus est, ut nempe clerieus superioris gradus praeseratur clerico inseriori, claricus laico, mas seminae, christianus iudaeo et pagano: praeterea, nemo eorum potest solemniter, hoc est caeremoniis Ecclesiae adhibitis baptigare, caeremoniaeque omissae, eum primum poterunt, suppleri debent. Suscipiendo baptismo apti sunt omnes homines nati et viventes, sive masculi sive seminae , sive insantes sive adulti, sive ratione compotes sive amentes : non omnes tamen licite baptigantur.

Namque insidelium silii, invitis parentibus, baptizari non debent; ipsis quippe pars tibiis iniuria fieret, si ab eis filii separentur, ut baptismo abluantur et in fide instituantur ; contra autem fides in discrimen adduceretur , si post baptismum parentibus relinquantur. Baptismus tamen semper valet, cum ad Sacramenti validitatem consensus Seu voluntas parentum nullo pacto requiratur. At si filii infidelium certo praevideantur Statim morituri, Si immaniter a parentibus proiecti aut ab avo paterno , vel ab eo, sub cuius potestate constituti

sunt, baptismo osserantur , si demum iam ad ulli aut saltem ratione praediti baptismum petant, tum valide, tum licite baptizantur , qua de re notatu digna sunt quae in Congregatione S. 0sticii coram Pio VI habita 1779 statuta sunt. Haec autem Sunt huiusmodi: ε1 ' non licere, nisi in articulo mortis, Seu moraliter certo imminentis mortis periculo, insan-

538쪽

531tes infidelium , invitis seu insciis parentibus, baptigare. 2' non licere extra idem periculum , seu articulum, siquidem in decretis articulus et periculum promiscue accipiturin insantes a parentibus insidelibus ultro etiam oblatos baptigare , si post baptismum in parentum infidelium potestate relinquendi sunt. 3' in ipso quoque mortis articulo baptigandos esse quidem filios insantes infidelium,

sic tamen, ut vitetur scandalum, nec proinde maius quoddam infidelium odium , in christianam religionem , atque in christianus saevitia concitetur οῦ proindeque in omni exentu , divinam sane opem implorent sancti ministri, ne umquam aut istorum decretorum oblivio eos capiat, aut fas esse sibi putent privatum suum iudici urn eisdem an le- ferre. Ad dubia vero , an liceat baptigare huiusmodi insantes cum saeviente peste, de centum pueris, ut plerumque accidit, n0naginta pereant, aut cum populares morbi pessimae indolis, multo maximam partem abSumunt puerorum, antequam rationis usum attingant' responsum fuit, constitutiones SS. Pontificum et S. Congregationis decreta, dum filios infidelium , invitis parentibus , baptizari vetant, praeter quam in articulo mortis loquuntur de praesenti periculo , quod hominem baptigandum determinate attingit, quodque interdum per synon imam vocem nomine articuli mortis exprimitur, ut in eis, quos mali labes actu insicit, aut qui quocumque modo in praesens vitae discrimen adducuntur, non autem loquuntur de communi et vaganti periculo , quod sanis etiam

hominibus in iis locis impendet, qui populari

morbo assiguntur, in quo nec vocabulum, nec notio articuli mortis ullo modo convenit. 3 Insu-

539쪽

APPENDIA III.

532 per legendae sunt tres epistolae Benedicti XIV, quarum prima data est ad Archiepiscopum Tarsensem in Urbe Vicesgerentem, altera encyclica ad Primatem, Archiepiscopos et Episcopos Poloniae, et tertia lid Petrum Hieronymum Gulielmi Romanae Inquisitionis assessorem quae epistolae mox impressae sunt in Bullario eiusdstm Pontificisio m. 2, num. 28, et tom. 3, num. 49 et 54. Praeter baptismi ministrum adhibentur etiam patrini qui baptigandos offerunt eosque a Sacro sonte suscipiunt, Seseque baptigatorum fidei sponsores et fideiussores constituunt. Antiquitus et praesertim in Occidente parentes ipsi silios suos baptismo osse rebant, ac pro iisdem prostebantur ac fidem spondebant. Sed modo veliti sunt parentes silios suos de baptismo suscipere. Praecipuum autem patrinorum ossiicium in spirituali baptigatorum cura situm est, et tenentur vi susceptionis, eos in catholica side, et bonis moribus instituere, si parentes naturales id facere neglexerint, vel nequiverint. A qua spirituali cura susceptores etiam, computres, putres spirituales et patrini dicti sunt. Hinc ab ea spirituali tutela administranda omnino prohibentur , qui eam leni gerere aut si- deliter nolint aut sedulo aut accurate non possint. Huiusmodi sunt iudaei, infideles, haeretici, publice eXcommunicati aut interdicti et notorie flagitiosi, qui Sacramento Poenitentiae et Eucharistiuo in Pascha te non susceperint et de hoc crimino publice notati sint, impuberes , nondum Sacramento Confirmationis initiali, quive si dei rudimenta ignorant. Tum ex SS. Canonum sancti ope ad id muneris admittendi non sunt Monaci vel regulares utriusque Sexus et cuiusvis ordinis, neque

540쪽

Clerici etiam saeculares, si aut ecclesiasticum beneficium obtineant, aut in sacris ordinibus constituti sint, nisi specialem a proprio Ordinario licentiam consequantur.

De Patrinis Tridentina Synodus sess. XXIV deres. cap. 2 , Statuit : ε ut unus tantum , sive vir sive mulier iuxta S. S. Canonum instituta, vel ad summum unus, et una baptigatum de baptismo suscipiant, inter quos ac baptigatum et illius patrem et matrem, necnon inter baptigantem et baptizatum, baptizatique patrem et matrem tantum spiritualis cognatio contrahatura de qua re egimus in tract. de Matrim. Salis de Baptismo. Modo sermo erit de Confirmatione. Homines sacramento Baptismi regenerantur ad vitam, sacramento Confirmationis roborantur ad pugnam. Itaque Confirmatio est novae legis sacramentum, quo praeter gratiae sanctis cantis augmentum consequimur ius ad accipiendas a Deo gratias actuales, quibus adversus carnis , mundi ei distoli impetus robustiores simus, et ad confitendum Domini nostri Iesu Christi nomen consirmemur in fide. Hinc Confirmatio gratiam baptismi perficit, confirmans atque augens quod Deus pro nobis per Baptismum operari coepit, nusque ad Christianae persectionis soliditatem adducit. Confirmationis etiam alii duo effectus sunt, character nempe et cognatio spiritualis, quae inter confirmantem et confirmatum eiusque patrem et matrem ac patrinum, quemadmodum de baptigante et baptizato eiusque patrinis et parentibus iam dicebamus. Disputant theologi , num sola manuum impositio cum oratione, quam Episcopus landit', an sola

SEARCH

MENU NAVIGATION