장음표시 사용
521쪽
514 Causa est: Fundalus timor, ne formas civiles impleant. die mensis anni NΝ. Pastor parochiae
Litterae deel aratoriae, seu perinde valere requirun uir etiam, quando propinquior gradus relicitus est. Verum si gradus roticitus non est primus, matrimonium illicitum, sed non invalidum erit, et donec illae fuerint olitentae, eo iuges, si fieri potest, separandi sunt.
XX. Formula petendi in ordine ad matrimonium dispensationem super voto simplici perpetuae castitatis, vel super voto ingrediendi in religionem opprobalam. Illustrissime ac Reverendissime Domine , Titia Dioecesis nostrae subdita, olim volum perpetuae castitatis , vel , ingrediendi in religionem opprobatam , emisit. Iam vero prudenter iudicatur , statum coniugalem cuius opportuna occasio sese offert, ipsi futurum esse magis Salutarem.
0uare humillime supplicat Illustrissimae Dominationi Vestrae ut dispensationem Sanctae Sed is super praelato volo procurare ipsi dignetur , ut matrimonium inire et debitum c0niugale licite petere ac reddere valeat.
Causa est 4' quod nisi nubat, in certo periculo salutis versatur; 2' quod ad negotia gerenda, iam viro carere n0n p0test; θ' quod , quum sit pauperrima , hoc matrimonio melius vitae sine ege-
522쪽
515s late transigendae consulit; ' quod oratrix ob ingentes stimulos carnis se posse continenter vivere dissidit, etc. die mensis anni NN. Consessarius ecclesiae
Pro maseulis eadem politio, assumpto genere masculino , isurpari potcst.
XXI. Formula petendi convalidationem matrimonii per dispensationem seu sanationem in radice. Illustrissime ac Reverendissime Domine , Tilius et Titia, Dioecesis nostrae subditi, cum vero et sincero Titiae consensu qui asseritur adhuc perseverare, matrimonium in faciem Ecclesiae contraxerunt et consummarunt. At vero matrim0nium eorum est invalidum ob copulam fornicariam Titii cum sorore Titiae, cuius impedimenti Titia est prorsus inscia. Impedimentum est omnino occultum nec timetur manifestandum , sed super eo nulla dispensatio petita suit. 0rator poenitens fundate timet, ne si qualicunque modo consensus renoV3tio a putativa uxore petatur, eam ipSa vel recuset, vel si non abnuat consensum renovare, pax domestica ob violentas suspiciones, vel, acerbi Ssim OS in Ores compartis gravissime inde turbetur.
0uare, quia orator optat in gratiam Dei redire, eo in partem gratiarum matrimonii participem reddere et numerosam sobolem legitimare, humillime supplicat illustrissimae Dominationi Vestrae ,
523쪽
516 ut dispensatione in radice praelati matrimonii sanationem a S. Poenitentiaria procurare dignetur. die mensis anni NN. Consessarius ecclesiae
Si consessarius ipse malit Romam seribere, id sacere poterit, servatis, quae superius in precibus xvi dicta sunt, servandis quod etiam notandum est pro sormulis XVIII, XIX et XX. Diuitigod div
524쪽
DE SACRAMENTIS IN GENERE ET IN GECIE
De Saeramentis verba lacturi, ipsorum essentiam, materiam ei formam, tum auctorem , mini-Strum, atque Subiectum, ac denique numerum et
essectus breviter exponemus; inquisitionibus, et quaestionibus, quae ad Theologos perlinent penitus praetermissis. Iam vero Sacramentum , ui sub nomine Augustini desinit Gratianus can. 32 de Consecr. disi. 2, est et invisibilis gratiae visibilis sorma, a vel ut communiter desinitur, c est invisibilis gratiae visibile signum ad nostram iustificationem divinitus institutum .s Itaque tria ad Sacramenti naturam proprie pertinent, ut nempe a Deo institutum sit, ut visibili signo seu re sensibus subiecta perficiatur, ut gratiam ipsam contineat quam significat, eamque omnibus non ponentibus obicem ex opere operato semper conserat, dum illud suscipitini. Et sensibili quidem gratiae signo esset tur Sacramentum ob materiam et sormam, quibus veluti partibus coalescit, scilicet omnia Sacramenta constant materia et sorma. Materia est ipsa sensibilis res, qua Sacramentum conficitur, uti aqua in baptismo, forma autem sunt verba a ministro prolata , dum consicit Sacramenium, uti Ego te baptizo; quae quidem verba In
525쪽
leriam seu rem sensibilem determinant ad peculiarem sacramenti gratiam tum significandam , tum esse tendam. Hinc apud Patres Sacramenta
dicuntur rebus, seu elementis ac verbis constaree accedit verbum ad elementum, et sit sacramentum a inquit Augustinus tractatu 80 in Ioannem. Quia vero forma seu verba, spectata cuiusque Sacramenti natura , Supra materiam ea de re debent eamque determinare et cum ea unum adaequatum signum constituere; idcirco ad validam Sacra menti consectionem ea inter materiam et formam requiritur coniunctio, ut formae prolatio cum materiae applicatione una moraliter actio censeatur. Oportet etiam in Sacramentis considiendis materiam et formam adllibere. tuae ex Christi institutione ab Ecclesia catholica usurpatur. Sed mutatio huiusmodi vel substantialis esse potest vel accidentalis. Substantialiter materia mutatur, quando aut physice et eutilative, aut moraliter et theologiee diversa adhibetur ab ea materia , quam Christus in Sacramenti illius institutione in genere vel in specie designavit: contra vero accidρnt aliter immutatur, cum mulatio aliqua tantum asscit rei qualitatem, salva ipsius rei substantia. Item forma
substantialiter mutatur cum tran Spositione, Subtractione, additione, corruptione , aut alia mutatione verborum aufertur sensus et significatio ,
quam Christus intellexit; accidentaliter lanium ,
cum verba mulantur, integro manente sensu. Iam
vero qui materiam vel formam Sciens et voleus, aut ex culpabili negligentia substantialiter mutat, sacrilegus est, cum Sacramentum irritum et inane
essiciat, et Christo instituenti ac homini suscipienti iniuriam irroget. Verum si mulatio sit acciden la-
526쪽
lis, ubi ent quidem Sacramenta , sed graviter peccant ministri contra Ecclesiam iubentem, ne quidquam in materia et Drma Sacramentorum adda lur, detrahatur vel immutetur. Praescripti quoque ritus in Sacramentorum administratione, licet ad Sacramenti validitatem non pertineant, omneS
debent adhiberi et procul dubio gravi crimine se obstringerent ministri, qui eos pro libitu omitterent aut novos alios inveherent. Tantum in Sacramentis, quae ad iustificationem necessaria sunt necessitate medii, necessitate urgente, p0lerunt ritus et caeremoniae praetermitti; quin etiam in eo casu si certa materia haberi nequeat, dubia
adhibenda est, ut meliori quo fieri potest modo
aeternae proximorum saluti consulatur. At extra necessitatis casum piaculum est materiam dubiam usurpare, ne periculo nulli latis Sacramentum temere committatur. Praeterea ex Alexandro lII,
cap. 2 de Baptismo et praxi Ecclesiarum receptum est, ut quo casu prudenter dubitetur, num Sacramentum collatum fuerit, vel etiam an valida habenda sit ipsius collatio, sub forma conditionali Sacramentum conseratur , veluti si non es baptizatus, ego te baptizo; idque locum habet non solum in Sacramentis, quae non iterantur, hoc est Baptismo, Confirmatione, et 0rdine, sed etiam ex sententia Theologorum in sacramento Poenitentiae, si minister dubitet, num subiectum in articulo
mortis constitulum absolutionis capax sit. Sacramenta autem novae legis septem numero
Sunt, Baptismus nempe, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, 0rdo et Matrimonium, quod dogma fidei est a Tridentinis Patribus desinitum. Et ea quidem singula auctorem
527쪽
habent Iesum Christum ; quia solus Deus potuit
virtutem lan dandae gratiae rebus sensibilibus alligare. Cum vero Deus Sacramenta instituerit, eaque voluerit ab hominibus quidem via loribus, non singula tamen a singulis, consci et dispensari, consequitur 1' homines Sacramentorum ministros esse, et in illis administrandis ipsius Christi personam
gerere; 2' eum solum esse Sacramentorum ministrum, qui per legitimam ordinationem et missionem sacri ministerii potestatem ex divina institutione aceeperit. 3' Sacramentorum virtutem et es- sicaciam non pendere a probitate ministri, sed a Christo, qui ea instituit, et in eis operatur: quamvis minister graviter peccet, qui lethalis culpae sibi conscius Saeramenta conficit aut dispensat, cum grande nefas sit pura ab impuris tangi et Sancta non sancte tractari; 4' Sacramenta ab haereticis , schismaticis , et excommunicatis collata valere, si rite conserantur, iis exceptis in quibus conserendis, praeter ordinis characterem, p0testa Siurisdictionis desidera lur. 5' denique Sacramentorum ministros, dum Sacramenta conficiunt et conserunt, debere humano modo operari, hoc est animo deliberalo conficiendi Sacramentum, aut
saltem. cum intentione faciendi quod saeit Ecclesia, quemadmodum Concilium Tridenilitum desinivit.
Ham autem: intentio multiplex esse potest, nempe vel actualis, vel virtualis, vel habitualis, vel interpretativa. iactualis est praesens animi deliberatio, seu voluntas faciendi opus, quod facimus, veluti Si sacerdos cum praesenti voluntate baptizandi conserat baptismum. Virtualis est praevia voluntas faciendi operis, quae nec longo tempore nec alienis aut contrariis actibus revocata , vel inter-
528쪽
52 Irupta suit, unde permanet adhuc tamquam in sua virtute, in certis quibusdam actionibus, quae ad opus essiciendum reseruntur, quamvis dum opus ipsum conficitur mens alio divagetur; veluti si sacerdos domi suae decernat missam celebrare , ecclesiam inde petat, sacris vestibus induatur, et ad altare accedat, sed tempore consecrationis ad id, quod agit, non advertat. Habitualis est intentio mero praeterita , quae nimirum aliquando exstitit, et nondum retractata suit, sed tamen contrariis actibus interpositis vel temporis lapsu deserta omnino est; veluti si quis non ex virtute praeviae voluntatis, sed habitu et consuetudine quadam vel inconsiderate et inconsulto formam Sacramenti super debita et praesenti materia proserat; cuiusmodi voluntas esse potest etiam in ebrio et amente. Interpretativa tandem est, quando quis voluntatem ex . g. conficiendi Sacra mentum, neque tunc habet, neque habuit unquam, sed ita est animo comparatus, ut eam haberet, si de Sacramento consiciendo cogitaret. Est aliud quoque interpretativae Voluntatis genus , quando nempe aliorum voluntatem ex lactis aut aliis rationibus prudenter interpretamur, quam voluntatem perspicuitatis gratia praesumptam appellabimus; ita insantes, dum baptizantur, censentur suae saluti velle consulere, item qui in amentiam inciderit, aut subita infirmitate obmutuerit, dum usque ad mortem in Ecclesia permanserit, et credibilius est eum , si posset, velle se potius suisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine quibus iam credidit se non oportere de corpore exire auti loquitur s. Augustinus lib. De adulterinis coniugiis, cap. 26.
529쪽
lam vero in conserendis et conficiendis Sacra mentis licet in lentio actualis sit omnium optima et praestantissima, virtualis certe susticit, non tamen habitualis, neque interpreta liva, quemadmO- dum cum unanimi Theologorum consensu docet S. Thomss, part. 3, qua est. 64, a. 8 ad 3. Verum quod eos spectat, qui Sacramenta suscipiunt, res diverso iure censenda est. Νamque in re sacramentali valde distat Sacramentorum minister a subiecto, ab eo scilicet, cui Sacramenta administrantur. Si quidem in ministro, ut valide conficiat, et administret, omnino aut actualis aut virtualis intentio postulatur; sed in subiecto ad validam Sacramenti susceptionem satis est intentio habi-lualis, vel interpretativa; cuius disserentiae ea ratio est, quod in ministris sacramentorum consectio est semper actus humanus non item in suscipientibus, si Sacramentum Poenitentiae et Matrimonii excipias, dum actus poeni lentis sunt illius Sacramenti quasi materia, Matrimonio autem expressa contrahentium voluntas, seu consensus
praeire debet. Sed tamen ut adulti non solum valide, sed etiam licile, seu cum fructu Sacramenta
suscipiant, potest quippe suscipi Sacramentum quin gratia Sacramenti recipiatur in necesse est, ut gratiae ipsius susceptionem intendant, docente
Tridentino, sess. H, eap. 7: te Iustificationem esse renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum : s et Canones iubent, ut adultorum voluntas exploretur , an le- quam Baptismate initientur. Praeterea ad fructuosam susceptionem opus est, ut adulti obicem non
opponant, videlicet, ut infusioni vel augmento gratiae rite recteque sese disponant; quae quidem
530쪽
523 dispositiones a Theologid potissimum illustrantur. Verum quod insantes et perpetuo a mentes Spectat, nulla in eis in lentio nulla ve dispositio postulatur, aut saltem praesumpta voluntas sussicit; quod perspicuum est ex traditione et praxi Ecclesiae: quae Sacramentum Baptismi eisdem administrat. Sed iam pauca dicamus de esse etibus Sacramen-t0rum, qui praecipue duo sunt, gratia et character. Sacramenta Omnia , quemadmodum supra diximus, continent gratiam quam significant, eamque n0n ponentibus obicem semper conserunt. Non tamen aequalem gratiam sacramenta Specie distincla largiuntur, nam unum Sacramentum Bltero est dignius, idque in Eucharistia manifestum eSt, quae realiter in se continet lantem omnis gratiae. Neque etiam eadem gratia in omnibus Sacramentis infunditur, siquidem Baptismus ei Poeni lentia primam gratiam seu iustificationem ipsam conserunt, qua de re Sacramenta mortuorum dicuntur, quia primario instituta sunt pro iis, qui per peccatum sive originale, sive actuale privati gratia et spiritualiter mortui existunt. Caetera vero Sacramenta iustificationem augent ei perficiunt; ideoque Sacramenta vivorum audiunt,
quod pro iis instituta sunt, qui spiritualiter per
gratiam vivunt. Gratiam vero istam non conserunt Sacramenta eae opere operantis , hoc est ratione
boni operis, quod peragitur ab homine, puta ratione fidei, pietatis, aut meriti suscipientis , sed
ea opere operato, hoc est vir lute operis Sacramentalis, seu ipsius Sacramenti, quod rite homini applicatur. Nec propterea dicendum est etiam non dispositos sanctificari; nam dispositio suscipientis, quamvis non sit causa esliciens gratiae, aut lam-