Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini episcopi Æmoniensis libris 5. comprehensum ..

발행: 1654년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Doctoratus recipit , nempe Annulum, Librum apertum &clausum , Pileum, Consessum, & osculum. Aperiuntur Lauream primum Libri, ut ostendatiir pr ,- moto apertam esse Iuris interpretandi facultatem. Secundo Pileus eius capite imponitur, quod Biret tum vocant, id nil aliud est, quam sacerdotale capitis tegumentum, quod olim ipsis tradebatur, ut illud tamquam iustitiae Sacerdotes gererent. Est Pileus libertatis signes m. Biretium, quasi bis rectum,quia bis rectum debet esse Philosophuni, & Do ctorem scilicet in docendo & operando. Tertio imponitur Annulus digito tamquam sustitiae sponso. vel ut Alciato placet, ut responsa signare possit. Quarto Promotor Laurea tum osculo excipit, ob partam dignitatem gratulans. Alii putant osculum dari, tamquam pacis symbolum, quam praeoculis Doctores habere debent, addita benedictione . Postremo in Cathedra apud Promotorem primum consessum Obtinet, mox prope Priorem locatur a Bdello, ut inter Principes sedere possit, & jus loci, seu Collegii obtineat. Dabatur etiam antiquitus zona hisce verbis. Accipe Eo nam auream, & lumbos tuos cingulo Fidei praecinge, ut corpus tuum sit ornatum exterius, & apud Deum .homines te ostendat persectius. Qui etiam ritus adhuc Basileae obser

vatur.

'tus conferendi Lauream ab antiquo usque ad nostra

tempora. Cap. XLVII LVEteribus mos erat milites post exhaustos labores si

pendiis sanguine & sudore partis ornare, ut ad decorae militiae magis incenderentur animi; atque ut honoratior eorum virtus tot et mercede proposita,obsidionalem, civicam, mura Iem, navalem,castrensem, & aurcam cororiam, amphiasu aque alia honoris genera iis conferre visum est, qui urbes

182쪽

bes,castra,aut exercitus obsidione libera ssent,aut civem servassent,vel primi obsessae Urbis muros subiissent. Non minus conspicui homines, qui militum instar continuo labore optuemis distiplinis edocti poesi & eloquentia inclaruerant, &certamina suscipientes , suis carminibus civium res gestas ab oblivione vindicarant, coronas antiquitus obtinuere virtutis praemia . Insignes nempe illi Poetae, qui virorum sortium sa- cinora canebant , sibi non minus, quam illis qui magna patrarunt, coronam debeti cxistimarunt veteres.

H inc ipsam Nero magni oratoris titulo accepit, teste Suetonio Ca p. x ir. Iionis quidem, carminisque Latini co ronam se qua honestismus qui que conunderat, ipsorum consensu concessam seri recepit. Singulare est Theodoctum Pharsalicum Poetam Tragicum, & Oratorem in sacris literarum certaminibus Octo coronas reportasse, AEschylum x tar, H siodum a Musis donatum viridi Lauro.

Illae vero e Lauro texebantur, divinitatis & diuturnitatis θmbolo,quod Apollini vatum summo sacrii. Hanc sibi jure lino arrogat Poeta Venusinus carminum Lib. II I. Ode xxx. sume superbiam uaesitam miniis, o mihi Delphica

Lauro ciete volens Melpomene comam.

Nec Musae tantum, verum & artes liberales coronabantur. Coronam quippe Arithmeticae Martianus Capella Lib.vi atribuit. Hinc factum credo,quod Pocis omni tempore praeceteris ingenii praemium Laurum serrcnt. Quam consuetudinem renascentibus Italiae ingenuis literis in aulis Princi pum receptam etiamnum in Germania passim Augustissimi imperatoris clementia perdurare novimus, ut nulli genti tiberior Poetarum seges, qui se Laureatos profitentur. At reliquarum disciplinarii in cultores , quarum crebrior in vita usus, maiori cura & minori frequentia eiusmodi laborum,ac scientiae testimonia impetravere, tumque detinim quam dua uti operam narassent editis varium in modum e perlata mem

183쪽

mentis, quibus Dociorum numerus cresceret. Id summi Pontificis jussu& decreto, a senioribus Doctoribus initio fiebat. Deinde a publicis Gy mnasiorum Professoribus insigni pompa,magnisque Pontificum, Imperatoriana,Regular, S Rempublicarum, Principumque privilegiis, quo iuvenilis ingenii ardor ad maxima quaeque contendens improbo labore omnem operam, Lboremque virtuti, literisque impenderet, quibus solis ingenui, liberalesque homines a vulgo secernuntur.

Quamvis autem Doctoratus insignia darentur a Sapiesium Vniversitatibus secretis Professorum suffragiis eo cum risore, ut saepius in dubium revocaverint Viros celebres. Pontificis tamen artistoritate F. Franciscum de Bianuaeto de Nertis Eremitanum , Doctorem Sacrae Theologiae anno M CC LXXVI i solemniter creatum Florentiae narrat Matthaeus Villanus H storicus. Huisis exemplo post annos

xxxvi Franciseus Barberinus I. C. Clariis mus, & Poeta insignis, postquam Patavit, & Bononiae excoluisset Ius Civile DCanonicu in Avenionem ad obsequia Pontificis Clementis V progressus,ab eodem privilegium obtinuit,quo iubentur Patavinus,Floreiatinus, Bononiensis Episcopi, Doctoris ipsi Insignia conserre, & Ius utrumque docendi ficultatem Libro, atque Annulo confirmare. Quod Diploma ex Archivo Vaticano huc adducimus. CLEMENS EPISCOPUS Servus Servorum Dei. Venerabilibus Fratribus Florentino Bononiensi, o Pa uano Episicopis salutem,ct Apostolambeneia nem. oicat nostripectoris inti ma virtutum fragrantia recreantur; sic in horum delectamur his noribuspromovendis, quos reddit scientiarum Mortate sucundos disinae oratia bonitatis, ut i praecipiintra se praemetum reporta-

νὰ is miri is libentius odorem iustis a fideίγιι r manis ent , sed monstrent fidii rectitudine universis. Cum itaque e Ius fluus Magist)r Franciscui de Miserino clericus coniugarus IHorentinae

184쪽

De Gymnasio Pata Dino Lib. I.

Maress Icut plurium fide dignorum asscrtione percepimus umeundo diutius studu sitrearum , adeo in scientia Iuris uiri que proficit , quMM HUundendum in asios eiusdem scientia docu menta se ciens, ct taeoneus reputatur. Nos rictum Magist rum

anciscum propter haec , se alia multiplicium ornamenta virtuatum, quibus dono Domini nossitur insignitus paterna benevolentia prosiquendum , ac dignum reputantes, ct congruum, ut in iis, quae sui honoris, ct status a gumenta contingunt sibi nostram, se Apostolicae Sedis reperiat bMnevolentiam gratiosam Fraternitari vestrae per Apostoseca scripta mirimus, quatenus vos,vel duo , aut unus vestrum ire vos, vel alium, seu alios praedicto Migisbo Francisio, seum post diligentem examinationem legendi , is docendi, ae regendi ubique Lerrainum, se sicorum in iure Canonico , o civiliper libri traditionem, o annuli, O alias iuxta modum consuetum in talibus observari non obstantibus quibuscunquestatutis, o conssuetudinibus contrariis terrarum ocorum ounivcrsitarum et rarum,sequorumcunque Scholarium iuramento, confirmatione dedis Apostolicae , seu quacunque alia firmitateroboraris,seu quibusvis privilegiis, indulgentiis, o literis Apostolicis generalibus, vel sperialibus terris, locis, ct universtatibus supradictis , ct quibusvis aliis sub quacunque verborum

'ma conceptis, de quibus quorumque rotis tenoribus de verbo ad Qerbum oporteret in praesentibus scis mentionem iteratum auctoritate nostra, licentiam, se facultatem ponariam tribuatis. Datum Avisio. iv. TH. April. Pontificatus nostri anno viii

Hunc autem honorem Florentiae ipse die viri Augustbi CCCXIII in domo filiorum Pierozzi Guadagni ab Episcopo Antonio Vrso Florentino impetravit. Idem Pata Vii M CCC L. die xii. Mensis Septembris

ictum memorant Cortusii in Historia Felicis Osii labore in lucem producta Lib. X. Cap. iii. Quorum ad maiorem fidem haec iunt verba : Frater Gulielmus orianis S. Augustini. scopus Novinia Sacra Theologiae Magistor, de mandato Domini X a Cle-

185쪽

Clementis Summi Pontificis, religiosum virum , Fratrem Marcth eum ordinis Heremitarum Nauanum, in Padua cathedrariem magisterio Theologiae.

Nullum verbScholasticae dignitatis apud Christianos vestigium exstat ante Gratiani eductum, & P. Lombardi tempora sub annum Christi MCLI & MCLX. Ne vero

Pontifice Imperatores maiestate inferiores viderentur, Fe-dericus Barbarossa privilegia Scholis contulit. Imo Concilium Viennense honoribus etiam Scholiasticis leges sumtuarias statuit anno M CCC XI.

Hunc tamen usum a Graecis ad Latinos fluxisse non ob scura sunt apud Theonem Smyrnaeum indicia, qui Mathematicae Cap. r. ex Platone circa institutionem recenset άνιάδεω qm κατα ψιν, Relegationem, & Coronationem V. C. Ismaele Bi illialdo amico notiro interprete, quum agiquis facultatem adeptus est ab illis,qui ipsum docuerunt,abos ad coniens-tiationem eandem perducendi. Coronae Scholarum consii

tudine successit pileus Doctoribus familiaris: quamquam &hodie quibusdam in locis pileolus puniceus e panno,vel ho-loserico imponatur. Necd: is ile foret Italis Laurum indigenam contexere. Quod a Cl. Viro Ioanne Uestingio cultissimi ingenii, ac eloquii Patavinae Florae praeside rub anni principium sojemni sestivitate bis in Gymnasio Patavino factum memini in Doctoratu D. Petri Viden anni Saltaburgensis, & D.Iosephi Colonii Londinensis. Qui Lauream

coronam per Vrbem magno plausu gestatam,curiose ad patrios lares publicae laetitiae monumentum reportarunt. Pi-leus iacmpe libertatis indicium eu,quum abii istitiae viticulis, iam sint liberi, in Doctorum censum recepti. Sed Laurus etiam Apollini Musarum Praesidi sacra ; qua ornatus bonis literis consecretiir, & in arce Palladis triumphum duxit. Perpetuus ei vigor est, quem ingenii cultu perennem sese vare convenit. Libet hic elegantissimus versus insere e sVestingit, quibus candidatos super memoratos fuit affatus.

186쪽

De GymnasisPataviso Lib. L inso conferantur strenuis Strena miris, Iani his Lalendis aetheris quibus viam

Permensius altam Θnthius , mertit rotas, Novoque terris dividit gyro iubar 'Prorector inel'te , mosque Patres optimi, Tuque J corona sua is audienti m , charitum propago, nata laudi corcula. do ta nunc merbena cingat tempora pidis arboris felicis haecce germina, uuae Pharbus ipse, quaeque Musarum cohors, complexa dudum, amore qua fecit sua. Ita aesculapii ambiunt Sacrum caput, Iovisque maximi sicabat in suumtitoriae desideratus nuntius. Haec aureo sublimis in eurru tulit, Medio triumphi gaudio victor potens,

Capitolia alta cantu militum truci Tot Laureatis scanderet cum fascibus . Horum calori, tristis agrimonia, Vitaeque pestis horridum cedit gelu, Cedunt venena Scorpii , tum pertinax

Si qua molestum fixerit dolor pedem.

Eia alma Daphne , perpetes tibi comas Nec saeia carpit Bruma , nec telum ferit,tod fulminante Iupiter dextra rotat. ymplecitere hoc COLSTO INII doctum eaput. Tot Palladis ornatum dotibuι casui,

187쪽

166 Iae. Phil. magiat Commentam Series migorem mentis , insipires decus, Od mortis e contage foeda nil trahat, God non rapacis atterat Parcae manus, Litore maius, senecta temporum, Hos o iuventae, cura Musarum migil, iam te libens adorno, quam meneror libens e more sancto, nulla quem si et dies Tempusque nullum pectore exiget meo. Libros apertos, moxque ilausios ossero,

Doctum ut laborem , grata distinguat quies, Labor quietem , squassit ignavo situ,

Reciprocas quodcunque desierit mices . Digitos coruscus orbe ctringat annulus Virtutis almae nobilem firmans notam , Intermini circos honoris, aureae Spem messis, ae certum laboris praemium .

I; triumphe I lata se te GDria Porro vigentem, sicque Faustitas beet

Interque clara ror medentum lumina ,

Ferenne seris trade nomen posterii Votum his addo eiusdem pro Gymnasit Patavini conservatione fusum Calendis Ianuarii cum Lauream constret Juveni studioso. ALme tu rerum sator, o eolinis

Semper , aeterno radiata nutu

188쪽

De Gymnasio data et Ino LA. L is G Rra qui mo is, reducisque certis Leguus annum . Inchium serves pater hoc Lyceum , Deditam sidem placidis Camoenis, sertium cultu, Sapientiaeque Nobile templum .FAreat semper docili Iumenta, bonos mores , O amica Musis Otia quaerit Studiorum, cys ingens coimen honoris . Stet Fides, , Pax, stabilisque rerum Terminus firmet Venetos 'vastas. Imperet Virtus , redeatque priscum Tempus in aurum i Ilia Doctorum decora ampla, perpe Nutriat Ionga ligor in senecta, Ingeni sacros rediens Iabores

Prosperet avum Candidatum verδ cuiuscunque disciplinae, aut nationis in Collegio sine toga comparere insolens est e tametsi non auci vel modestiaritudio , vel Scholasticae professionis disimulatione, aliave de causa, succincti redire malunt , quam Ionga comitatus pompa omnium oculis exponi. Anulum praeterea eruditionis veritatisque armam recipiunt. Nec obscura elusin idi habitus apud antiquos experiuntur vest gia , quam a Graecis ad Latinos nostraque tempora traducium ut credamus proclive est. Conspicua profect6 est MN trodori statua suo galero ex infulis, itemque pallio Philosophico: & sinistrae manus anulo. Quid autem Libri clausi &aperti

189쪽

16s Iae. Phil. Tomasini Commentar.

apetii velint aliud, quam doctrinam longis laboribus, atque usu partam frequenti lectione augendam & confirmandam p Tandem inter Doctores locari, liberum ad ipsorum subsellia consessum indicat, quod pacis amplexu stabilitur. Qui porro soletu tympanorum ac tubarum festivitate deduci amant,aes in popcllum applaudentem spargunt, nec raro bombis militaribus, aliisque hilaritatis indicus ad limina domicilii excipiuntur. Literis tandem publica sigilli fide

munitis condecorata eiusnodi si lemnia, egregiae vii tutis documento , ad perennem posteritatis memoriam transemittuntur.

De loco honoribus εχ cademicis dicato . Cop. XLIX. O Lim in aede S. Vrbani fion long Ea platea Vinorum

Artistarum Collegium Doctorum congregabatur, ubi αexamina Studiosorum, ac Candidatorum ceterique actus perficiebantur. Quae aliquando in claustro dicti loci S. VNhani peragebantur, ut inserius de approbatione Chronicae Itolandini anno M CCLXXXIX ostendimus; aliquando cum maiori solemnitate in Ecclesia Cathedrali Laurea Candidatis tribuebatur . Idque usqtie ad annum M CCCC LXXXV ι I, quo Petrus Barocius Episcopus Patavinus electus praeter varia aedificia ad Episcopatus palatium perficiendum, Triclinium amplum,seu aulam sp tiosam Collegiis Theologorum, Iurisconsultorum, Philos phorum, ac Medicorum summa liberalitate, ac elegantia construxit. Id enim grati animi erga Gymnasium Patav num, di bonas literas esse voluit. Quod quidem opus &iplendori, di commoditati tribuit universitati Studios

190쪽

DeΘmnasio Patavino Lib. I. I 69 De Coronatione e Ibertini Musati Poeta facta ab Episcopo Patavino, a Rectore ,-Θmnasii

Doctoribus. Cap. L. UNiversitati Gymnasii, & Doctoribus olim jus erat coronandi Poetas, quem quidem honorem ob eius merita Albertinus Musatus Historicus de Orator obtinuit curem elegantem Tragoediam de impiissima Tyrannide & atrocissima immanitate,& crudeli exitu Acciolini, & Albrici sta trum cecinisset. Item heroico carmine bella Patavini populi adversus Canem Maligerum Veronensem Tyrannum, aliaq. multa per egregia suavi metro continuo decantasset. In conspectu nempe totius Gymnasii, ac universae Civitatis a Pagano Turriano Episeopo Patavino, &ab Alberto Saxoniae Duce tunc Patavini Gymnasii Moderatore, seu Rectore, utroque Doctorum Collegio praesente, insignem

ex Lauro coronam solemni apparatu accepit, & summa cum Iaude Poeta creatus est, eique cognomen auctum, ut deinceps ex Musta Poeta Musatus diceretur, quasi Musscharus,& subinde eius posteri ex eo cognomento ali-

uandiu Poetς,seu Musati dicti sunt. Sancitum est etiam execreto utriusque Academiae, ut singulis annis in die Nata litio Christi Domini utriusque Collegii Doctores , atque Scholares solemni pompa, cum tubis & Musicis instrumentis ad eius domum pergentes Poetam ipsum cereis donariis honons causa salutarent. Eius domus erat ad pontem Mo- Iarem in Cunio medio, inter duos Pontes vico . Quod decus nemini unquam mortalium in ullo Gymnasio contigit, duravit q. honoris ea solennitas per aliquot aa. nos iisq; ad Carrariensium dominium anno M CCC XVIII inceptum: quibus is suspectus ob arctiorem cum Paulo Dente amicitiam Carrariensibus insenis ea tandem solennitate

sublata in Clodiam secessit, ubi vitam post triennium clausit Y De

SEARCH

MENU NAVIGATION