장음표시 사용
51쪽
Quantum ergo satis est vitae, nihil amplius opta.
Namque supervacuo stulti laetantur: acervos Ingentes frustra, frustra horrea plena requiris, Cum modio cumerave famem propellere possis.
49s Cum tibi sufficiant cyathi, cur dolia quaeris e Si te Plutus amat tamen, & tibi Copia ridet, Divitiasque dedit fatorum ignota Voluntas, Quid facias, operae pretium est didicisse: tenendo Ne pejor fias, ne possis stultus haberi. scio Dic age nunc quaeso, quaenam prudentia , quodnam Consilium est illi, cui sunt bona multa, sed ipsis Insipiens nescit quo pacto debeat uti ΘHinc vires persaepe nocent, damnosaque sorma est, Hac ratione suum auctorem facundia perdit, scis Hac ratione artes aliae compluribus obsunt. Nodus avaritiae non te constringat: ab ipsa Heu fuge: nam certe nulla est hac major Erinnys. Hanc memorant Acheronte satam, per tristia Ditis Regna truces agitare faces, centumque colubrissio Colla veneniferis gestare minacia: fauces Humano expleri nunquam potuere cruore: Semper hiant, aliosque tenent, aliosque requirunt Ora cibos: nulli parcit, nec templa deorum Dedecorare timet, malum & insatiabile monstrum.
sis Nascuntur variae hinc pestes, discordia, caedes,
52쪽
Proditio, rixae , fraudes, jactura pudoris, Contemptus divum, pessuria, jurgia, bellum. Atque aliae plures, quam dici carmine possint . . Hanc igitur vita: nil quippe nocentius, & nil sho Quod magis ostendat vile atque ignobile pectus. Sic mulier, senior, pueri inveniuntur avari: Sunt etenim imbelles, fragiles, animique pusilli. Huic alia est vitio labes contraria, sed non Tam gravis: hanc etiam studeas depellere: nam si fas Prodigus es, mensam alterius pinguemque culinam Jejunus frustra aspicies, patrimonia postquam Absumpta, & nimio fuerint deperdita luxu.
Inter utrumque manet Virtus: extrema relinque,
Et cui fas, quantumque licet, largire: nec ultras 3o Impensam facias quam sit permissa facultas. Divitias hic finis habet: prodesse tenemur omnibus, at nostris potius . natura creavit Nos, non ut solum nobis, nostrisque propinquis, Ast aliis etiam, quum possumus, emolumentos 3s Simus. quid quaeso praeclarius, atque deorum Dignius est solio, auxilium quam ferre ruenti, Tradere pauperibus victum, miserisque mederi P Sic nos turba colit, sic famam acquirimus: atque Ad superos multi per talia facta volarunt.
sgo Naturae humanae nil aptius, ti nihil ipso. Dignius
53쪽
Dignius est homine, ut perhibet schola docta sophorum,
Quam prodesse homini, & socio succurrere lapis. At nunc, o morest 6 tristia temporal prorsusExtincta est pietas: nulli largitur avarus sqs Dives, clim teneat quae tradere plurima possit; Nulliusque ipsum miseret: sunt ferrea cunctis Corda. quis exigua mendici nunc stipe casum Solatur Z lacrymas rident, miserosque precantes. Si qua tamen donant, dant scurris, dantque cynaedis.sso Dant lenis potius, dant scortis callipareis. Nemo dabit vati: Musae spernuntur ubique. Calculus huic loculos, vel tessera reddit inanes: Ille autem pietis ludit patrimonia chartis. Nonne hoc turpe magis nummos absumere pacto,sss Unde nec ullus honos, nec gratia quaeritur ulla Mens oblita Dei, vitiorumque oblita coeno, Sicne licet fieri nonne olim nudus ab alvo Existi, & nudus terrae es rediturus in alvum ZO demens, non haec tua sunt: sed Iuppiter harum s6o Est dominus rerum, tu dispensator & hospes. Non res, sed nobis rerum conceditur usus. At postquam vetus ille Charon te vexerit ultra
Quam trepidant superi salso jurare paludem, Hic miser, hic aliis haeredibus ista relinques.s , s Ergo his utendum est recte, dum stamina Parcae C a Nostra
54쪽
Nostra trahunt, nobis sumendo, aliosque juvando. Iam patet ex dictis, an sint bona summa putandae Divitiae. mea cymba redi, satis ardua ponti Navimus: ecce auster pluvias jam cogere nubes uero Incipit: ecce undas Typhones in aera portant Absorptas pelago: unde ingens promittitur imber. Amplius hic tutum non est mihi crede) morari. Heu metuo fidum male puppibus Oriona: Dum licet, in portum tendamus: nubila clarumue s Reddiderint ubi pulsa diem, revocabit ab alto Nos Triton scopulo, atque iterum tentabimus aequor.
55쪽
Quemadmodum libro secundo non in diυitiis. sic in hoc terris, nec in voluptate sit mmum bonum posse inveniri docet. Nam sub persona Epicuri dogma eius de voluptaIe er summo bono
proponitur; objectιonesque de virtutis . vitiorum pos mor- rem praemio ac poena , secundum Epicureorum sententiam, meando animae immortalitatem, removentur verIus quam solυuntur. ab Epicuro deinde per viam latam autor in conspectum palatii Pluti, Cr inde in silvam amoenissimam indueitur : ubi Voluptatem cum Venere . Cupidine ad dextram , ut i vero ad 1inbiram , omnique luxuriantium Choro ossendit. Sed quum non longe a turba illa abeset, occurrit illi Virtus. quae , quam Deceptoria sit Volreptatis jacies , omnes Veeius fallacias or artes exponit, monetque ut anιmae adjectibus inmoderatis frenum rationis imponat . ad voluptatis par- res inIerim transfugerat Epicurus, . Arete ab Iride monita de hominum criminibus ad aurias avolat.
GEMINI. LUtea quadrifugo curru surrexerat Eos,
Astraque cedebant evanescentia coelo: Iam divisus erat Titan, mediumque videbant Rntipodes, medium noster monstrabat horizon: s Mirabar quisnam mediis de fluctibus ignis Exit inextinctus Θ certe haec contraria sese 'Mutuo corrumpunt: quin sol extinguitur undis Igneus aut igitur non est, aut tingier ipsum Oceano vulgus mentitur. talia mecum Io Volvebam, gradior dum propter littora solus:
56쪽
Obvius ecce senex quidam mihi venit, acernis Innixus baculo, nitidoque indutug amictu, Cana tenus medio pendebat pectore barba , Pulchra cutis, laeta & facies, varioque colore Florea candentes decorabant serta capillos. -omminus ut dedimus citroque ultroque salutem: Quo pergam, qui sim, quo dicar nomine, quaerit. Respondi, atque eadem pudibunda voce rogavi. At postquam proprium nomen mihi reddidit ipse zo Namque Epicurus erat) stupui: ceu rusticus, agrum Qui fodiens reperit latitantem obscurius arcam. Atque ego tunc: Venerande senex, sic numina semper Cuncta tuis faveant votis, sapientia quando
Mira tuis habitat fibris, nisi falsa loquuntur zs Ut plerumque solent homines, praecepta salutis Da precor, & juvenem prudentibus instrue dictis,
Dummodo non te alio graviora negotia ducant. Ille autem contra: Me nulla negotia ducunt: Sed quoniam vito curas, fugioque laborem, 3 o Huc soleo vacuus crebro adventare, legoque Per prata haec varios capiti gestamina fores.
Unde libens & promptus agam quodcunque petisti. Quippe loqui senibus res est gratissima cunctis. At ne nostra aliquis disturbet verba Viator, 3s Hinc divertamus, densaque sub ilicis umbra, Juxta
57쪽
Iuxta illas quas cernis aquas, residebimus ambo. Ivimus, & placida sic tandem voce profatur: Nimirum huc aliquod, juvenis, te numen adegit, Ut discas hodie quae sit Sapientia. namque, qO O superi, quanta rerum caligine totum Immersum est mortale genus ρ simulacra videre Mille ac mille hominum facile est : sed rarus ubique Verus homo: ut possit non falso nomine dici
Mundus stultorum cavea , errorumque taberna .
Quare adhibe puram nostris sermonibus aurem , Pellere si quaeris miseras a mente tenebras. Principio, Verum atque bonum cognoscere Oportet Perspicua ratione quidem , atque examine recto: Hinc scatet, hinc magnos ducit sapientia rivos. so At paucis hoc scire datum est. nam maxima turba Divitias summum esse bonum, pars altera honores,
Diversi diversa putant: mihi sola Voluptas Optima cunctarum rerum censetur: & istud Ni fallor in vera poterit ratione probari. ues omnium enim est finis rerum , atque noVissima meta, Ad quam sic hominum facta omnia disponuntur,
Spicula ut in certum signum mittuntur ab arcu. Nam quis tellurem rastris, quis Nerea tonsis, Aut quis Gradivum validis tentaverit armis,co Denique virtutem quisnam quaesiverit ullam,
58쪽
Si non hunc praesens movet, aut sperata voluptas Nempe haec principium, medium, finisque laborum est. Quod magis ut pateat, quae dicam attentius audi. Omne opus ob finem , ratio nisi desit agenti, 6s Sumitur: hic specie prior est in mente, movetque ..Artificem, sed re post sacta novissimus exit. Finis item bonus est, igitur placet: atque voluntas Hunc sibi ut acquirat, primis mediisque libenter Ρartibus incumbit: sic delectatur, amoenus o Sic labor efficitur: causa est ergo ipsa voluptas. Quippe aliud non est quam delectatio quaedam. Sed quia non facile est rudibus, ratione doceri, Tentabo exemplis melius recludere verum. Cur fodit, atque gravi sulcum deducit aratro 7s Agricolae callosa manus Z non Sirius aestu Terrificat, non bruma gelu. cur navita ponti Insanam rabiem, syrtes, scopulosque minaces Non timet, admoti spernens confinia leti, Velivola fretus pinu λ cur praelia miles 8o Insequitur, gaudetque ferox, ubi classica Martem Saeva canunt, acuitque animos hinnitus equorum Cur juvat assiduis alium pallescere chartis, Et varios versare libros noctesque diesque ΘNempe ut post longos lucrum vel fama labores
gue jucundum efficiat. nam si non ipsa placeret Utilitas
59쪽
AIUtilitas & honos, virtus artesque perirent. Est finis per se dulcis: primordia vero Cum mediis propter finem . nil denique refert, Turpia, vel potius cuncta haec videantur honesta. so Nam veluti exultat lascivus turpibus, ipsa Sic virtute bonus placidissima gaudia sentit. Ergo voluptatem propter tandem omnia fiunt, Vel mala declinent homines. Vel commoda quaerant, Vel laudanda gerant, vel non laudanda sequantur. 9s Hac etiam sola superi mercede fluuntur: Utile namque illis non convenit, indigeant citra Nullarum rerum . sed dices forsan , honestis Numina plena bonis. quid tum Z si talia laetos Non faciunt divos tanquam si lignea gemmis xoo Nobilibus, fulvoque ornes simulacra metallo. Adde aliud: quoties perfecta eli causa, necesse est Inde parem effectum procedere. vis igitur quum Quaeque animae bene dispositia est, atque optima servat Objecta, esse honum summum nemo hercle negabitros Qui sapiat: verum tali de fonte voluptas
Cogitur effluere. auditus sic laetificatur Harmonia numeris contexta dulciter aptis: Sic forma egregia visus: sic natus odore
Mirifico: hoc ipsum reliquis de partibus o. IIo Quid g quod cundia Venus terris animalia gignit,
60쪽
Atque eadem nisi vera neges) est summa voluptas ΘPraeterea, labor atque dolor mala maxima cum sint, Atque voluptati contraria, jure volupras. Esse bonum summum censebitur. oppositorum IIs Opposita est etenim ratio. proinde omnia quaerunt Naturae instinctu quae sunt jucunda, caventque Tristia. quis vero naturam fallere credat PEst summum ergo bonum,quod amant animalia quaeque.
Sed quid amant, vel quid nisi dulcia gaudia quaerunt Zreto Multi autem dicunt: virtutem acquirere oportet Sudando, algendo, dum vivimus: atque Voluptas
Est fugienda: frui tamen hac post fata licebit: Gaudia quippe Deus justis aeterna paraVit.
Nil rationis habet vox haec, prorsusque videtur Ias Irrita. namque animas post funera Vivere, perqu Tartareos volitare lacus, & pendere dignas Pro meritis poenas, Vel sumere praemia facti, Credere quis debet, nisi cui mens integra non est Haec sunt, o miseri, vatum commenta furentum, I3o Mos quibus est semper varias cffngere nugaS, Ut stolidas dictis delectent talibus aures. Finxerunt Stygii pallentia regna tyranni, In quibus est Phlegethon, fiammis crepitantibus ardens, Tergeminus canis, & pictis armata colubris
