Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Et sne luce umbrae, vasti non ulla cremantes. Ligna foci: riget hic hiemis sine tempore frigus, Roboreque ex nullo gemit hic coinpacta phaselus, Dum senior nimias transvectat portitor umbras: I o Aeolides saxo cruciantur, Tantalus unda: Vasa maritin ecae gestant rimosa sorores, E quibus unda fluit vano repetenda labore. Plura etiam, quae nec pueris credenda Videntur, Talibus in regnis cecinerunt esse poetae.14s O dii, quam magna est penuria mentis ubiquet In nugas quam prona via est i quid creditis ista, Insani, quae nec possunt ratione probari Ulla, nec sensu agnosci ρ quid vana timetis Qui facilis credit, facilis quoque fallitur idem.

Is O Lucra sacerdotum sunt haec. artesque dolosae. Ast ubi vita semel tenues defecit in auras, Nil sumus, ut nondum geniti nil prorsus eramus. O nimium infirma & fragilis, nimiumque superba Atque audax natura hominum, quo freta perennem Iss Stulta tibi vitam promittis P desine velle, Cum sis vile lutum, aetatem sperare deorum. Quaelibet orta cadunt, & finem coepta Videbunt. Ingentes urbes populosque, ingentia regna, Supremos montes, & maxima flumina tandein I 6o Aufert Ionsa dies: at tu, vilissime pulvis, Semper

62쪽

M. PALINGENII

Semper eris tanta est modicae fiducia mentis 3 Nempe laboramus frustra, virtutis amore, Somnia sperando, & vanas fingendo Chimaeras. Stulti sunt qui pro certis incerta sequuntur,s6s Et qui pro dubiis quae sunt manifesta relinquunt. Dulcia sed remanent longaevae praemia famae. Hoc certe nil est, cum tu post funera nil sis.

Fama quid est, si nil detestat fama sepultos e

Quid lapis, aut stipes, laudum praeconia curant x o Si non laetaris Vivens, laetabere nunquam. Proinde aetas donec brevis haec incertaque durat, Gaudebit quicunque sapit pro viribus: & non Frangetur quoties fortunae urgebitur ira: Dulce autem quaeret, si quid continget amari. r s Ergo ne longis teneam te ambagibus ultra , O juvenis, dum fata sinunt, te vivere laetum Hortamur, quantumque potes lugubria pelle. Talia barbati postquam mihi verba magistri Haud parvam fecere fidem: Pater optime, dixi, x8o Pro tantis nequeo dignas tibi reddere grates Officiis: verum donec spirare licebit, Debebo, ac memori servabo haec pectore dicta. Scrupulus ast unus restat. nam discere oportet

Non solum quid agas, sed quae via detur agendi. 28s Ergo voluptatem doceas quo acquirere pacto Possim,

63쪽

GEMINI.

Possim , qua sit iter, per quod tendatur ad illam. : Tum senior: brevis, & lata, & declivis eunti Est via: non procul hinc habitat regina Voluptas, Quae si forte tibi cordi est, vestigia nostra I9o Jam sequere, hac per me poteris gaudere repertad Portio siderei nondum transmiserat orbis De tribus una diem , nisu quum surgit anhelo Grandaevus sapiens: quo praecedente sequebar Pone simul, gradiens per devia comminus ibam. 19s Progressisque parum moles oblata palati Eximia est, scitorque ducem: sublimis, & auro Tam preciosa domus quo possessore tenetur ρPlutus, ait, tenet hanc, indutusque arma satelles Servat iter, prohibetque ultra transire Volentes,etoo Ni prius hunc adeant & blando munere placent. Ipse autem celsa residet, quam cernis, in arce. Tres tantum natae thalamo versantur eodem, Quarum si quaeris cognoscere nomina, dicam rSordida Luxuries, tumidisque Superbia buccis, χos Nec non audaci stolida Ignorantia vultu. Tunc ego, Quis, dixi, dominum nos ducet ad istum Tres . illi ancillae sunt, per quas ire licebit, Respondit senior, Sors, Fraus, Usura: patebit Cuilibet ingressus facilis, ducentibus istis. 2Io Dona .mihi non sunt, inquam, quae tradere possim: Nec

64쪽

46 M. PALINGENII

Nec tutum ancillis confidere talibus: ergo Monstra aliam mihi quaeso viam. tunc reddidit ille: alia, est, per quam, si vis, transibimus. RaDuc, inquam. & pariter digressi, tendimus imam 2Is In vallem, praebebat iter qua semita nobis Scrupea, & incultis homini vix pervia dumis.

Hic Paupertatis pergendo offendimus aedes Exiguas, lacero pendentes culmine: praeter Ivimus, & vastum nemus e regione Videmus. 22o Haec, quam proceris ferientem sidera cernis

Arboribus, sylva, est inquit dux inclyta sedes

Reginae, per quam nobis licet esse beatis. Sed facie & manibus lotis accedere oportet: Quaque potes, totum te Orna, Vultumque serena. Σχs Nam Dea nec sordes, nec Vult admittere curas. Parvus erat veniens per levia saxa deorsum Rivulus, & blando suadebat murmure somnos: Hic faciem lavi, atque manus, rigidosque capillos Ρectine composui, totoque in corpore Vestes 23o Aptavi, atque leves pepulerunt seria ludi. Sic hilaris gradior. jam quantum funda retorto Verbere ferre potest, jactu non amplius uno, Emissum lapidem, distabat sylva: canentum Suave melos volucrum, sua Ves sentimus odores,. 23s Quorum illic magna apparebat copia forum.

Tale

65쪽

Tale nemus non mollis Arabs, Panchaia quamvis Thura ferat passim, vidit: non Indus Eous, Non Scytha laurifero spectabilis undique ramo, Non demum coeli qui pondera sustinet Atlas: et o Illa licet Satyri teneant loca, quos Nympharum Urit amor Dryadum, & choreas per gramina ducanti Dulcibus & nitidis undis, cursuque silenti

Ibat circum amnis, quantum transcendere saltu Posset venantum fugiens convicia cervus,

24s Tantum distabant ripae: sed plurima claro Squammigeri pecoris ludebant agmina fundo Ultima cingebant sylvae quasi moenia pulchro Ordine dispositae, & superantes nubila pinus:

Pinus quae duro clauserunt cortice quondam et sci Dilectum Cybelae juvenem. Phoebea cupressus Juxta aderat, paribusque comis surgebat in altum rNon illic deerat quercus, non esculus, ilex, Robur, acer, platanus, suber, nux, arbutus, alnus, Orni, castaneae, coryli, piceae, tiliaeque, 2ss Palma, abies, myrtus, Veterumque Obsonia fagull. Aurea Saturno fluerent quum secula rege: Non vitis, ficus, malusque, & amica Priapo Lotos: non hederae, & vatum gestamina lauri, Morus, & Alcidae gratissima populus arbor:

26O Non pirus, atque salix, prunusque & pallida buxust Mespilus.

66쪽

M. PALINGENII

Mespilus, atque olea, & cerasus, non sorbus & ulmus, Et siliqua, & primos quae monstrat amygdala flores. Quid memorem cedrum, atque ebenum,mensisque petitam Materiam citrum , cui cedere creditur aurum pΣ6s Quidve alias plures quarum si nomina tentes, Dicere , Marmaricas citius Bumerabis arenas Ingredimur, qua pons ripam jungebat utramque: Intus erant spatiis amplis, visuque decoris, Huc illuc longo tendentia compita traetii, 27o Ρurpureae niveaeque rosae, pictique hyacinthi, Narcissi, & violae, & vaccinia mista ligustris, Liliaque, & longum vivens amaranthus in aevum, Puniceis soliis, nec non caryophilus albis, Balsamaque, & casiae, & costi, myrrhaeque, crocique, . 7s Mentha, thymum, thymbra, & bene olentis amaracus horti Deliciae, Idaliis oritur quae plurima sylvis: Hinc atque hinc suaves spirabant undique odores: . Mille avium species implebant murmure sylvam, Et liquidum vario feriebant aethera cantu. 18o Conjugis infandum Progne deflebat amorem, Fortunamque suam atque Ithyli Philomela gemebat, Psittacus humanas operoso gutture voces Reddebat, tenuesque sonos Variabat Acanthis. Iugis aquae rivi nitidis de fontibus inter 28s Manabant flores, & gramina laeta rigabant. Non

Disit irod by Corale

67쪽

Non Massyla iluc degebat bellua, nec Vox Sacrilegi est illic auulta Lycaonis unquam,

Non aper, aut iurius, non velocissima tigris Prorsus erant, trifidis nec tristia sibila linguis . Σ9o Talia spargebant tumidi per rura cerastae . . et r.

Denique non illic nisi blanda & amantia pacis, iΛuriti lepores, cervi, damae, capreaeque. bEt quanquam ver semper erat, dulcissima ibidem Poma tamen deerant dictu mirabileὶ nunquam. aps Pene polum medium lampas Phoebea tenebat, Quum locus est visus nobis, ubi Diva manebat. Campus erat nemore in medio spatiosus, & herbis Plenus odoriseris: nulla illic creverat arbos. Circum aderant mensae egregiae, dapibusque restriae,3ω Qualibus accubuit Capuae Dux luscus, & ipsi, Accubuere olim qui Ancilia ψcrὸ gerebant . . ITunc Senior: jam tempus adest, potem k & esca Instaureinus cait vires. nam sobrius ire Ad Divam, vel jejunus prohibetur: & Omnes, 3os Huc quotquot veniunt, impune absumere possunt Gratisque has epulas. Dea sic vult. cumque comesae Deficiunt, famulae reparant, renovantque sap*ἔes. Vescimur, atqRe mero madidi vix surgimus, de praFigebat dubios titubanti poplite gressus. 33 Io Tum magis optamus reginam accedere ad ipsam:

68쪽

Quam medio in campo spatiantem maxima turba Pone sequebatur , juvenes P pueri. atque puellae , Matutique senes, 'at non maturii gerentes': . Illius ad dextram mulier pulcherrima secum 3iue Ibat, habens puerum, cujus pendebat ab armo Feralis pharetra , & diris metuenda sagittis ICaecus erat, nudusque , &i Versicoloribus alis: Asclini gestabat manibus, nervumque trahebat Qdamquant oculis daptus, certis tamen ictibus 'omnes 3ro Figebat puer ille ferox, praecordia pulsans. i. c Atque iterum facto remeabat vulnere telum : samque illum .penitus populum misisset ad umbAs, Foemina ui quaedam tales miserata ruinas Auxilium miseris mira pietate tulisset. . . , 31s Namque ubi eriusquam per saucia pectora ferrum Viderat intrasse,& tepidum emanare cruoremi Rceurrens, rariterque.salubria pocula praebens, Servabat vitam e sed vulnera dira manebans: ' Re inae ad laeVam mulier stans Maera habebat

33o Sempes in ore tib=: manibusque & vestibus unetis --- in Sordida cutabas solitis gaudia ventris, Gratidiaque inverio siccabat pbcula fundo'. ''

δ' l Haerebat puer huic alter, qui vertice nutans ἰConnivensque helitis, vigilare nee ipse valebat,

33s Nec vigilare ipsam dapibu, vinoque gravatam ε .

.: Nescio

69쪽

GEMINI. . sx Nescio quo saepe aspergens humore snebat. Rauca Cyteriaco resonabat tibia buxo Illic : .ast alii citharas N plectra movebant. Ioepheus Eurydicen serpentis dente peremptam. 34o Immitesque Erebi leges, casiumque laborem. Deflebat, secumque feras & saxa trahebat . . Carmina delphinis miranda canebat Arion, Navigium infelix referens, nautasque dolo S. Oedipodionias iterum consurgere Thebas

3 que Nobilis Amphion cantu fidibusque jubebat.

Turba sequebatur saltando caetera, cujus sLumina caligo quaedam satis atra premebat, se Et cujusque caput nebulae circumvolitabant: Inter quos unum vidi, novique: tabellam

3so Quippe manu scriptam per talia verba tenebat: Sardanapalus ego, Assyrio diademate quondam: Inclytus, haec habeo quaecunque famelicus edi . Et quaecunque hausi suadente libidine: donec . Vivitis, o miseri, quid gaudia postergatis 3ss Heu mihil post mortem nulla est speranda voluptas.

Discite ab exemplo:, mortales, discite nostro. Post omnes, extrema acie duo monstra subibant: Quorum unum variis linguis foedabat euntes; Ast aliud semper stimulis vexabat acutis. 86o Quapropter dulces lusus turbatat amaror.

D a. Usque

70쪽

Usque adeo nobis aeterni regia coeli Invidet, atque malis hominum gaudere videtur: Usque adeo voris contraria numina nostris. Cumque tot adversis aevo fugiente premamur, r36s Laetitiae vix hora datur, Vis hora quietis. τEt, si qua est, brevis est, & non sincera voluptas. O vita, exilium merito dicenda, quid ipsos Damna juvant adeo superos mortalia P quare Malunt nos tristes potius, quam Vivere laetos 3 o Unde in nos odii tanti manavit origo : Vince Deos, animo patienti adversa ferendo. Haud multo spatio jam turba aberamus ab illa, . Quum subito, L dextra nemoris, matrona venusto Corpore, virgineo Vultu, incessuque severo, ars Qualis in aetherea IoVis uxor creditur aula, Quum medios inter graditur pulcherrima Divos Occurrit nobis, crines lacerata sinusque, Et moesta, A vili quamvis circumdata panno, Non spernenda tamen; roseoque haec edidit ore:

Mo Quo ruitis, miserit quo vos insania ducit ΘSistite, neu faciles in damnumi currite vestrum: Et quaecunque loquar vobis, audite parumper. iSissimus, atque ejus dictis intendimus aures.

Principio, non est, ut forsan creditis inquit 38s Haec Dea, nec prorsus Divum de sanguine creta, -

SEARCH

MENU NAVIGATION