Epicteti Manuale et Sententiae. Quibus accedit tabula Cebetis graece et latine

발행: 1759년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vri i

lienus . sum multum in philosophiadi

studio Mofecisset, herus eum honoris causa manumisit, sed ita inops ille vixit, ut nihil haberet praeter lectulum . Senatus consulto cum aliis philosophis Roma pulsus, imperante Domitiano, venit Nicopolim . Domitiano mortuo, Romam rediit. Philosophica cum familiaritate Hadriano ImperatorI Congrediebatur Epictetus , & quamvis aia

aereatio Hadriani eum opuS ἀ-dulterinum sit, philosophatum illum cum Hadriano esse certum est . Quanta vero paupertas fuit Epicteti, tantae fuere animi divitiae; ingenio acri &excellenti praestitit , & dijudicandis hominum moribus aptissimo. Philosophiae cognitionem tantam habuit,quanta in homine acutissimo quaeri & ex indefesso stoicae philosophiae studio acquiri potuit, unde existimatur animi recti & virtutis amantis magnitudine& nobilitate, contem tu humanae Uanit

iis & infracto ad quaevis adversa pectore, in tota Zenonis schola non fuin

se qui Epictetum superaverit. Nihil

12쪽

ipse scripsit; quae enim scripsisse dicie

Suidas, de annotatis discipulorum ex . ore praeceptoris intelligenda sunt. Ita Enchiridion & sententiae ad nos pervenerunt, & dissertationes Epicteteae, quae extant apud Arrianum hujus philosophi discipulum studiosissimum e non nulla vero alia pulcherrimae suae doctrinae praecepta inter scripta M. Antonini, Gellii, Augustini, aliorumque dispersa videntur. In hoc, ut veteriis bus visum est, situm erat suae philosophiae principium, seu ejus sapientiae Compendium: susine orabsine. Tantam itaque movit admirationem sui, ut, cum obiisset, inventus sit, qui lucernam ejus fictilem sibi comparavit pretio trecentorum denariorum a , sperans fore, ut si noctu ad istam lucernam 'legisset , mox Epicteti sapientiam somniaret b& smilis essiceretur admirandi senis . Profecto eam, qua is usus est, philosophandi rationem etiam platbnicae

13쪽

nus scriptorum numero, at certe pondere cum Seneca comparandum, vita anteponendum, putat: atque Unum Enchiridion plus ad hominum mores formandos valere, quam Aristotelis ethicam universam , immo N omnium post illum philosopho-xum, qui moralem philosophiam magno verborum apparatu litteris mandarunt , scribit Abraham Berche- Iius e . Doetissimus Brucherus quoque de Epicteto ait: in his vero doctrinae moralis stoicae praeceptis dicta occurrunt, non Phraseologiam tantum christianam mire referentia, sed .& doctrinam sacram haud obscure imitantia, quae occasionem dedere vixis quibusdam doctis, Epictetum inter latentes christianos, vel semi-christia

eontra Celsum . - Ap. Fabricium Bibl. graee. l. . eap. 7 Manuduct. ad philos. Stoic. lib. I. cliis.16. O ep. dedicat. , quae Epich. Enchiridio praemittitur .

14쪽

nos referendi; quod tamen rectius inficiati sunt alii. At demum ut finem imponam, neque alios persequar, qui Epictetum summopere Commendarunt; videantur Fabricius Bibl. graec. I. . Cap. ., Capassus hist. philos. l. . Cap. I. & Brucherus his . crit. philos.

Per. II. Par. I. l. I. cap. a. sect. T.

16쪽

EPICTETI

Graece & Latine.

17쪽

ἔργα . . ' -

18쪽

EPICTETI

ς rum aliae in nostra potestate sunt; aliae in nostra potestate non sunt. In nostra sunt pote-iate; opinio, impetus, adpetitio, declinatio atque uno verbo, quaecunque nostra sunt opera: In nostra parestate non sunt; corpus, post eisio , gloria , magistratus, atque uno verbo, quaecunque nostra opera non existunt

I. Et quidem quae in nostra sunt potestate; natura sunt libera , quae pri hiberi& impediri nequeant: at quae in nostra non sunt potestate; imbecilla, serva, quae im

19쪽

η EPICTETI

ρον τι -

20쪽

n. Memento igitur, si, quae natura serva sunt, libera putaris; & aliena , propria ;fore ut impediaris, lugeas, turberis, Deos atque homines incuses: sin id quod tuum est, solum tuum esse putaris; & quod

alienum, uti revera est, alienum; nemore coget unquam, nemo te impediet, non incusabis quenquam , nec culpabis , invitus nihil ages, nemo te laedet, inimicum non habebis; neque enim quidquam quod lae. dat patieris . III. Tanta igitur expetens, memento non oportere mDdice commotum ea attingere; sed alia omnino mittere ; alia in praesens differre, ac praecipue tui ipsius curam agere. Si autem & ista expetas, & m. gistratum gerere, & dives esse; fortasse neque haec ipsa consequere, quod priora quoque experas . Illa Certe nullo modo consequeris , quibus solis felicitas, ac libertas adquiritur . IV. Statim igitur omni aspero viso Occurrere stude, ac dicere, visum es, ac nul lo modo id quod esse videris. Deinde explora illud, atque examina, iis, quas habes, regulis: Prima autem hac vel maxime,

utrum circa ea Versetur , quae in nostra

potestate sunt, aut quae in nostra pqtestato non sunt . Quod si circa aliquod eorum versetur , quae in nostra potestate non sunt,

promtum hoc esto ; Nihil ad te.

SEARCH

MENU NAVIGATION