Sacrarum cerimoniarum, siue Rituum ecclesiasticorum Sanctae Romanae Ecclesiae libri tres

발행: 1560년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

SACRARUM CERIMONIARUM.

PRidie quam oratores sunt ingressuri urbem. debent id significare honesto modo. Et si ipsi oratores ue/niunt ad praestandam obedientia summo Pontifici, siue ob aliquam rem magni momenti, dc spectantem ad bonupublicum, tunc Ponti scis nomine debet intimari per cursores Cardinali/bus, Ac praelatis curiae dies,& hora introitus illorum oratorii, de per quam portam,& ut mittant familia ad hos norandum. Et nota quod intimatio huiusmodi non consueuit seri nisi in

casibus praedictis. Cum autem oratos res ob res priuatas suorum dominos rum ueniunt,non mittuntur familiae,

sed priuati amici mittunt. Tempore Sixti cerimoniae huiusmodi fuerunt

multum relaxatae adulation Is, de coinplacentiae gratia : bonum esset quod res ad debitam grauitatem reducerentur. Die igitur 6c hora praedicta famioliae Dominorum Cardinalium separasti m exibunt obuiam oratoribus per medium miliare, uel circa extra urbe.

Si veniunt per portam Sancti Petri, familiae non transeunt domum leprosorum ; neq; ullo modo ascendunt montem,&similiter si per porta Sanctae Mariae de populo, non transeunt pontem AE milium . Aduenientibus oratoribus, ille cui commissum est a Cardinali accedit,&nomine Domini sui gratulatur selicem aduentum orastorum, & dicit Dominii suum mi si stefamiliam suam ad honorandum illorrum introitum propter reueretiam, deuotione, affectionem, siue beneuo/lentiam ex domini illius conditione cuius titulos dilige ter seruare debet, quem habet erga dominum illorum, de pollicetur,at j offert omnem operam Domini sui . domum, familiam,&Omnia, quae potest ad beneplacita illorum,& habito ab illis responso, re/cedunt ad partem, dant locum aliis et vadunt ad loca sua,& semper honorabiliores remanent cu oratoribus. Fa milia Papae debet eis occurrere pau lo extra portam, dc facta salutatione aptantur per clericum cerimoniarum in hunc modum. Primo procedunt familiae curialium, tam cardinaltu, quam aliorum, qui in breuibus sunt, deinde sarcinae, 8c familia oratorum nouo

rum bini de bini, post familiares Papae layci, & nobiles , ac barones, siqui

sunt: tum seruientes armorum cu suis baculis argenteis, inde Oratores, quorum primus erit medius inter duos

primos praelatos Pontificis. Deinde si

erunt plures Oratores, ponetur unus

post alium medius inter unum praelatum Pontificis,& unum ex oratori

bus principum, qui sunt in curia, siue sint praelati siue lascI, dc praelatus Po/tificis erit a dextris noui oratoris, Morator antiquus a sinistris. Quando non erunt plures oratores, noui seoquentur, unus platus palatii, et unus orator, et qui superabundabunt siue praelati palatii, siue oratores ibunt bini et bini. Quod si noui oratores es/sent tot numero;ut et praelati Papae, et oratores antiqui non sufficerent ad retinendos eos medios: ibunt post primum, qui erit inter duos, ut dixismus,ex palatio, alii bini et bini: v nus

orator nouus,et unus praelatus palartii, siue unus orator antiquus , et hoc

alternatim videlicet: post primu erie

unus orator antiquus, deinde unus

praelatus palatii, et sic deinceps ussad ultimum. Sequentur deinde alii praelati suo ordine, et post eos Sub/diaconi, auditores, Clerici Camerae, acolythi cubicularii, alii familiares Papae togati, ac demu alii curiales. Cum peruenerint

122쪽

LIBER P

peruenerint ad portam hospitii nouorum oratorum, ipsi noui oratores firmabunt se ante portam in equis, de agent gratias praelatis,& oratoribus, qui eos deduxerunt: dc se remanebulin porta respondentes facientibus reuerentia cum capite detecto, quousq; praelati omnes transeant,& discedat: tue intrabunt domum, de descendent

ad quiescendum: nes prius ibunt in

publicum,quam visitauerint summu Pontificem. Die deinde statuta para bitur consistorium publicum in aula conuenienti oratoribus, ut alias dixi, mustia in sero praecedenti in timetur Cardinalibus, praelatis,& officialibus curiae. Hora consueta Domini Cardinales veniunt ad palatiu, & summus

Ponti sex paratus pluuiali, Oe mitra precio Κs exit ad publicum consistorium. Interim oratores Ipsi veniunt ad

palatium comitati ab amicis,& aliqui Cardinales amici solent mittere famis lias suas ad deducendu eos ad palatiu:

nam tales Cardinales praeueniunt alis quantulum alios,& statim miti ut si γmilias. Et est aduertendum, quod Papa non prius exeat ad consistorium , qua oratores intrauerint palatium, ne in/decenter oporteat eum expectare Itali autem, ut descenderint, expectabulincappella minori, vel si consistoriuerit in aula regali,expectabunt in alis quo loco inferius ad hoc eis parato. Cum Pontifex,& alii sederint,fit reγueretia a Cardinalibus more solito:deinde proponitur aliqua causa ab ad/uocatis. Tunc clericus cerimoniarum

perquirat a reseredario, qui habet curram signaturae, quot causae sint pro/ponendae: Z cum tempus videbitur, assumat praelatos e numero assistenti um Papae tot, quot sufficiant 'pro nua mero oratorum, videlicet: si erit unus

vel duo oratores, non assumantur minus quam quatuor,& deducantur me/dii. Et si fuerit inter oratores aliquis praelatus debet deferre cappam. Oratores si essent sex,octo, vel plures oratores: tot assa matur praelati,& unus vltra,vt primus orator sit medius:alii unus orator, &unus praelatus, qui

praelati ibunt simul ad locum,ubi oratores expectant,& eos deducet ad cosistorium. Cum apparuerint in co spe ctum Pontificis, tertio cum distantia

genuflectunt, prout clericus cerimos

ni aru,qui eos pcedet ostedet:& tuc aduocatus tacebit, etia si sua propositio non esset finita. Oratores praeeunte primo praelato ad pontificem ascen/dent,& recipietur ad osculum pedis, manus,& oris:genuflexi dicent se ereste aliqua verba, & praesentabunt Pa/pae literas credentiales,vel publica documenta comissionis eorum, quas prius osculabuntur, qua in manibus Pontificis tradant. Pontifex literas,& in γstrumenta dat secretario,& oratores per clericum cerimoniarum ducuturretro scamnum praesbyterorum Cars

dinalium quod est in conspectu Ponstificis ibi stant, quouis sit tempus

exponendi. Advocatus autem si non

finierat,prosequitur causam suamr 8eea nita, Secretarius Potificis surgit, et legit literas, et instrumenta stas ante Pontificem clare, et distincte pro nunciando, ita ut bene ab omnibus intelligatur. Quibus finitis orator, cui incumbit,stans detecto capite ac cepto signo incipit orationem suam, et alii eius collegae simul stantes capite detecto permanent: et filo se inesis nante, vel genua flectente pariter se inclinat, et genuflectunt. Finita oratio ne Pontifex respondet, ut sibi videbitur, procurator autem si scalis rogat

123쪽

sACRARUM CERIMONIARUM.

Omnes protonotarios,Clericos Camerae,& alios notarios publicos de obe

dientia praestita vel actu facto , & re/sponso Pontificis,& petit instrum

tum S instrumenta. Post respontum surgunt omnes, & oratores interim veniunt ad Dominu nostrum ad circulum cu aliquibus Cardinalibus,& eo/rum familiares osculantur pedes POσtificis, qui mox reuertitur ad camera

suam,ut venerat. oratores deducun/tur ad hospitium suum a suis amicis particularibus, de non a familiis Carγdinalium: quia illae debent comitari

Dominos su os. De Cenabo Generali.

monias in sacro generali Concilio seruan das: Primum de loco concilii, 3c sedium diγspositione disserendum putamus: Desin de de personis,& earu habitu: Tertio de ordine rerum gerendarum , dcvltimo de sacris precibus, dc oratio

nibus ad Deum. Generale concilium tune canoniscum, Sc legitimum reputatur , eum a Romano canonico Pontifice indicisetur, vel quod schismatis saeuietis procella ea tholica Ecclesia sibi ipsi indicit. Nes concilium aliquod susceptu aliquando legimus, quod Apostoli ea beati Petri sedes non probauerit, illi , vel per suum Antistitem Romanu

Pontificem,vel per eius legatos non praefuerit. De loco, ersedibus Concilii.

IN dicto igitur concilio senerali, or

netur locus concilii, idest ubi pub, lieae sessiones habendae sunt, in Ecclesia cathedrali, siue alio capaci loco in hunc serme modum. Primum caueatur, ut nullus omnino aditus relinquatur ad ipsum locupraeter unum tantum, qui valuis, de

firmis clausuris obserari possit. Si erit Ecclesia cathedralis, relinquenda erit quae sit capax pars superior apud altare maius pro missis solennibus celebrandis:& asseribus, aut alia mate tia separanda a parte inseriori, in qua sedes apta butur pro concilio. Igitur in capite loci, ubi sessiones celebran/dae erunt, construetur thalamus pro sede Papae cum tribus gradibus deblatae proportionis latitudo ultimi plasni erit decem palmorum, longitudo vero duodecim: in medio erit sede ampla cum suo postergali, et cum scabellis magno, et paruo: et omnia erutornata, ut fit in publico consistorior erunt etiam duo scabella hine Inde pro Diaconis assistentibus Papae. In ista linea mille aliae erunt sedes: nisi forte Imperatoris, aut Regum: ssquis illorum esset interfuturus concilio. Sedes Imperatoris parabitur iuxta sedem Papae, quae habebit duos gradus coniunctos gradibus Papae. sed non tantae latitudinis aut logitudinis: erit ornata cum pano aureo post tergum, sed non supra eaput: habebit scabelluparuum ad pedes viridi colore pictu. Et aduertendum, quod locus, ubi se/det Imperator, non sit altior loco,ubi tenet pedes Pontifex. Si vero reges adessent unus, vel duo: paretur sedes pro eis cum postergati v si ad spatulas, et ornentur ut scamna Cardinalia um: habebunt tamen puluinaria excremusino, et scabellum viride sine gradibus, et stuabuntur hinc inde. noad lineam omnino sedis Papae. sed alia quantulum

124쪽

LIBER p

quantulum transuersae ut possint rei spicere ad faciem Potificis a dextris, deinde & a sinistris intra gradus se/dis Papalis. Per longitudine loci erue scamna pro Cardinalibus, Si praelatis cum posterga ti,& unico gradu, longitudinis octo cannarum, vel circa: sed media pars a dextris pro Episcopis,N praesbyteris,dc quarta pars a sint stris pro Diaeonis Cardinalibus erit liquantulu eminetior, videlicet quatuor,aut quinq; digitorum altitudi ne, pulchrioribus pannis ornata. Post scamna praedicta in transuersum an te faciem Pontificis ad lineam erigans tur quatuor sedes patriarchales di/stinctae , de separatae suis postergali bus,&gradibus ad similitudine scamanorum praedictorum &stuentur pa/ribus interuallis: ita ut quadraturam facientes, lineam transuersalem im pleant:& inter duas medias erit qua

ii ianua, ec aditus ad sedes primae quadraturae. Intra hanc primam quadra turam fient sedilia humiliora sine grardibus, & sne postergali per longi

tudinem cum transuersa usque ad adi m , qui debet relinqui latitudine unius cannae vel circa: post primam qua draturam fient de alia scamna post priora eiusdem fere altitudinis sine postergati tamen; quae complectan tur post etiam patriarcharum sedes: relicto spacio pro aditu,& item,si lo/ςus erit capax, fiat alius ordo sediliupost secundum.& tot quot loci amiplitudo,& praelatorum numerus exigit. Erigatur etiam in dicto conuentu altare aliquod cum Cruce, 8e sacra Eucharistia, siue reliquiis sanctorum in loco congruo ubi possit Pontifeκdorare, cum venit ad concilium, te cudicit preces pro synodo, illuc iaciem

Si autem papa non erit futurus praesens in Concilio:poterunt scamona praedicta fieri apud altare maius sine sede Papali. Et praesidens conci lii finita missa paratus sacris vesti

bus ac si esset celebra tur us sedebit infaldistorio posito ante altare, vertes renes ipsi altari.

IN conciliis autem illis venera n

dis ac sacrosanctis, quibus fides nostra,& recta vivendi norma purgata, ais firmata est: non legimus interuernis e statuendi causa, nisi Episcopos. de abbates, &ii tantum decretis se subscribebant. Episcopos appellasmus etiam Episcoporum principes: quoniam haec est suprema in Ecejesia Dei potestas. Inserioris autem graindus ecclesiasticos viros, 3e principes saeculares consulendi .ae instruendi gratia, non autem decernendi ante re/rant: qui ut periti alui consultiuam vocem habent in conciliis, non de fi nitivam seu deliberarinam. Aderunt igitur in conciliis ad statuenta. Romanus ponti sex tanquam rector, de moderator totius Ecclesiae . pastor gregis dominici, S omnium Episco λporum Episcopus. Sacer Cardinaliust natus, patriarchae,primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, quibus

non immerito Sc ordinum religioso, rum generales magistri additi suntide nil omnes praelati, qui secundum sornum iuramenti, quod praesi apteum ad dignitates promouentur. ad synodum venire tenetur. Alii autem,

ut diximus, disserendi, instruendi eos sulendiue gratia poterunt interesse: non tamen in sessionibus publicis in duli sacris vestibus sedebunt nes sententiam dicent.

125쪽

ACRARUM CERIMONIAR UM.

Dei uersis offlictabita concilii.

A Derunt etia diuers magistratus, 8e ministri concilii quos tamen Potifex summus si psens erit costi tuet: Alios, qui negotia pponeda suggerant: Alics qui venietes ad cociliuin volumine describati miliarii, acie gator u facultates examinet,& publi/ca documeta rimetur: Alios qui locucocilii custodiant. Gesta aut cocilii excipere,& in publica forma redigere, spectat pprie ad Pto notarios Api'iγcos, Clericos Camerae, dc secretarios Papae:qui in ante qua scripta sua pu/blicet .corrigenda illa exhibeant his, qui a Potifice, siue a cocilio eru i deputati. Sedes aut omnibus consignabunt eleriei cerimoniarum. Si papa erit in eoeiliis S eum dissicultas aliqua orietur,eonsulent super ea re summsi Potiscem. Sin vero summus Potifex abesset,constituerentur a cocilio, qui sedibus consignandis prae sin i,

ORdo aut se dedi in publicis sessio

nibus hie erit. Summus Poti sex

in solio Potificali sedebit, cui a lateribus super stabellis sedebunt Diaconi duo assilietes,& prior psbyteroν in

scabello et in loco magis eouenietI siue a dextris,sive a sinistris: put in eappella cu papa celebrat: sed nuc, Si quoties in diuinis ministrat, ut cappella nus assistes erit indutus pluuiali, non planeta. Imperator, si aderit, sedebit in sede sua ad dextera Potificis, et tu e Diaconi n5 sedebui apud sede Papae, sed ante ipsam sedem hineinde superparuis scabellis, ut erat mos antiquis: dc hoe ne Diaconus a dextris videaγtur sedere medius inter Papa & Im pe ratore. Reges sedebui i nominatu

sedibus suis Epi,& psbyteri CardIna

les in prima parte eminetiorI scamnoru a dextris: Diaconi Cardinales plerillos duos in prima parte asinistris.

Patriarchae quatuor Ecelesaru Con. statinopolitanus Anthiochenus, Alexandrinus, dc Hieroso limitanus sedebui in quatuor illis sedibus singulari,

bus contra faciem Pontificis. Et noxia, quod p dicti Patriarchae in missis 3 aliis actibus siue sint parati, siue non, sedent ante assistentes Papae. Alii Pa/triarchae, primates, Archiepi, Epi, Abbates parati sedebunt in scamnis post Cardinales hincinde:primum tam e locum habebit vicecamerarius, si erit praelatus paratus. Et ita seruatum legimus in cocilio Pisano praesidete Alexandro quinto,& in Costantiesi prae sdente Ioanne vigesmo tertio. Deins de oratores regum, & principuis erutparati inde reliqui praelati parati. Et impleta prima quadratura leamnoru, implebuntur reliquae post illa:postremi erunt Generales ordinum . Et adauerte,quod praelati omnes euiuscus

sint gradus, secundu Gregorii Papae

decretu, sedebui iter collegas suos seseundum ordinem, siue promotionem

sua. Assistentes Papae Prati sedebui super gradus thalami Potificilia ad sinistram partem: proto notarii Apostolici,& clerici Camerae ad dextramesubdiaconi vero, auditores rotae, de acolythi in parte a teriori ad pedet Papae. Sup planu sedebζt duo cubicula xii secreti Papae,deeanus auditorii, qui seruit de mitra, εἰ secretarius Papae si non est praelatus. Oratores autem Iaici, siue non praelati. sedet intra prima quadratura in sedibus illi, humi, lioribus pro domino ru se orti dignistate: ita ut digniores, sint propinquis res primis scamnis Papaer & si ades rit aliquis

126쪽

LIBER P

est aliquis magnus princeps, sedebit in scano Diacono ru post ora Diaconos, si alias cosueuit sedere in suo scanoratii iseriores Diti laici inter; vel

post oratores no platos . secundu eo rum qualitate. Caeteri vero sacerdo. tes,ia clerici, qui aderut,stabunt post scamna praelatorum, ut poterunt.

Orti rem gereniarum in concibis.

ORdinem autem rerum agendaruex antiquis cociliis propter eoru vetustate colligere no potuimus, nisi utum ad sessiones pertinet. in quibus discu sta comu niter proponebantur, dc per verbu placet a patribus firma bantur. Sed quonia nouissimoru concilioru Costatiensis, de Basileensa, res gestae diligetissime annotatae fuerui, de in ordine satis inter se congruunt: modu in illis seruatu perstringemus. Sed defuit in Basileen .congregatione multitudinis indanctos Episcopos reuerentia.& superab udauit temeritas, ait arrogantia: quando non pluetis fieret sentetia optimi cuius pantistitis, qminimi canonici,& id quod ad Epos

spectat, diffinire, et sancire, multitudo sibi arrogaret: unde Ecelesiam Dei, quam unita esse couenit, in diuturna,

εἰ perniciosam scissuram adduxit . Ordinem igitur profecto illius concilii, de procedendi modum laudare, si praelatis tantum, ut prisci voluerunt,de cernendi, te diffiniendi potestatem permisissent. Sed abstinebunt ut arbitror postea horum exeplo ab huius modi nouitate di bene ordinata id ne is ministris committent. Modu igitur hunc seruabant, qui absente Pon/tisce non incompetenter fortasse sera uari poterit, si praelatis tantum,ut diuximus, relinquetur statue di facultas.

De Constantiensi r Basileensi concitur.

P Rimum omnes ad concilium venientes, siue suo siue alieno nomine per cursores praeordinatos describerba turrium patres omnes per quatuor

nationes diuidebant. Italicam, Germanicam,Gallicanam,& Hispaniensem. In Constantiensi tamen synodo, quia Hispani eum suo Benedicto decimo tertio diu in contumacia pers stentes. non affuerunt nisi in fine. Angli ana quartum locum obtinuit, quae Basi leae cum Galicana est connumerata. Ex nationibus pati eκ unaquas nur

mero quatuor conuentus creabant,

quas sacras deputationes vocitabanta locis, vocabulis, & potestate discreatas. Nam in prima fidei catholicae: secuda de pace populi Christi ni: tertia de

resormatione Ecclesiae:& in postrea ma de alias emerget Ibus negociis agi tabat. Erat cuis couetui separata tri bualia,& loca, in quibus coueniret Pprii magistratus, Praesides, qui cocio. ne aduocaret,negotia P poneret, di se cudu maioris et is snias concluderet. Promotor, qui laq curator publicus ingereret negotia, instaret p. vi absoluerent. Scriba, qui gesta,decretas publicis documetis annotaret. Nuncius deinde, siue apparitor . qui patres conuocaret citaret edicta Pponeret, de similia. Coueniebat haec collegia ter in

hebdomada illae horis in .ppriis praetoriis ubi rediuina peracta,reous ge/rendis operam dabant. Et quatuor deinde sacris deputationibus duodecimvirorum collegium eligebatur, terani ex unoquos conuentu, Sc natiosne, viri doctrina, εἰ experientia cla, rit ad hos negotia omnia primum deserebantur: qui rebus mature dige stis, vel ea respuebant, ve i ii admit en

127쪽

SACRARUM C

da videbantur. ad collegium, cui competerent, remittebant rerati his postestas cum aliquid graue instaret. con

uocare quatuor conuentus etiam extra ordinem. Caeterum quae a duoder

cim virorum collegio ad quempiam e X quatuor'conuentibus remittebatur: proponebantur per praesidentem

illius conuentus, neq; licebat illa die de propositis quicquam decernere, nisi res manifeste celeritatem necessari am exigeret. Quod malor deinde pars statuisset,ad alios tres conuentus' de serebatur.& si sta minori parti vide re etia disserebatur eoru opinio cum rationi , te argumetationibus viri usi partis. Quod per tres conuentus approbatum erat, ad praesidentem tonellii publicis documetis deserebatur: qui statuto die in generali congrega/tione de ea re reserebat: nes licebat, praesidentem de aliqua re agere cum patribus in generoeli conue tu, nisi prius de ea deliberatum siue ut aiebant)eonclusum fuisset per quatuor, aut saltem per tres deputationes. Demuubi quippiam a patribus approbatum erat in generali congregatione, quae

octauo quos die frequentabas . in formam decreti redactu in publiea sessione ritu solenni statuebatur.

De generab congregatione in conciliis.

GEneralis cogregatio disserta pu

blica sessione, quod in illa res statuendae per quatuor deputationes discussae approbabantur hoe modo. Vbi in sacris deputationib' aliquid dectenendum censebatur, praesides illarum quin in suo conuentu id firmabat his verbis. In nomine Sanctae Trinitati, Patris N Filii,& Spiritus Sacti. Ego concludo in talem sententiam. Idem fiebat deinde in generali cogregatio

ERIMONIAR UM.

ne.Vbi vero praesidens concilii praesidentium deputationum vota cogno uerat, concludebat nomine totius tocilii. Oportebat tamen illum conclu/dere secudum praesidetium vota. Hia peractis, cum res ita exigebat, publi/ea sessio indicebatur. In omnibus lasmen supradictis, si Papa erit praesens, ipse erit rector, moderator,ac dispensator,& deputationes collegia, magistratus, & rerum omnium ordinem pro suo arbitrio costituet. Quae ideo recensuimus , ut posteri hinc capere possint, quae res publicae magis expedire videbuntur.

De publica selyme, tr secris precibus. Publicae sessiones his cerimoniis

celebrari consueuerunt. Antequaprima sessio celebretur indicitur Omnibus costiariis triduanu ieiuniu. Deinde statuta die Potifex eu omnibus praelatis & aliis, qui interesse debent,ae clero cu sacra popa, si placet,venit ad locu coeilii: ubi a ipsum Pontifice. vel altu praelatu catatur missa de Sancto Spiritu,& fit Potifici reueretia PCardinales,& omnes praelatos para tos. In aliis sessionibus no solet sempcatari missa solenis ante: sed Papa aurdita missa priuata venit ad 'concilium cum pluuiali rubro, de mitra preciossa.& facta oratIone ante altare,ascens dit ad sedem suam, di similiter omanes alii sedent in sedibus praenomi natis.& fit ei reuerentia a Cardinali/bus eum suis cappis laneis, si prius non est facta: deinde duo seniores Diaconi aeripiunt dalmaticas, & unus eorum stolam,&manipulum, quia est cantaturus Euangelium, subdiaconus etiam paratur: deinde accedunt ad Ponti Scem N imponunt ei sandalia.& dicitur psalmus . iam dilecta. In

terim

128쪽

LIBER P

terim Cardinales,& alii praelati acci/piunt paramenta sbi conuenietia omnes rubri coloris: 8c omnibus indutis aliquantulum quiescunt. Tunc silen/tio facto Diaconus a dextris surgens alta voce praefatur. orate. Et mox tam Pontifex super faldistorium sibi paratu , qua alii sine mitra in terra genuflexi diutius orant versi ad altare. Surgens deinde Pontifex solus , aliis prostratis permanentibus , absolute dicit hanc orationem in tono coma petenti videlicet. Adsumus Domi/ne Sancte Spiritus adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati: veni ad nos,& esto nobiscum,& dignare ilIabi cordibus nostris. Doce nos, quid agamus, quo gradiamur & ostende, quid efficere debeamus: ut te auxilia te tibi complacere in omnibus valeas mus. Esto salus , de effector iudicio/rum nostrorum,qui solus cu Deo pa/tre,& eius Filio nomen possides gloriosum et non patiaris perturbatores

esse iustitiae, qui summam diligis aequitatem non in sinistrum nos ignorans eia trahat: non fauor inflectat non acceptio munerum, vel personae cors rumpat. sed iuge nos emicaeiter tibi solius tuae gratiae dono: ut simus in te unu & i nullo aberremus a vero:quatenus in nomine tuo collecti sie in cuctis teneamus cum moderamine pie

tatis iustitiam:vt hie a te in nullo dissentiat sententia nostra: εἰ in futuro pro bene gestis consequamur praemia

sempi terna. Qua finita omnes respondeant. Amen. Finita oratione, Diaconus a sinistris surges versus ad patres dicit:Erigite vos:& omnes surgunt.

Et cantores cantant Anas.

Exaudi nos Domine r quoniam beni/gna est misericordia tua secundu mul

titudinem miserationum tuarum res spice nos Domine. Iterum Diaconus a dextris conuersus ad patres dicit Orate:& similiter omnes procubui, de aliquatutu orat secrete. Surges de intde Diaconus a sinistris diciti Erigite

vos:& omnes surgut Et Potifex omnibus statib' detecto capite dicit oratione absolute. Mentes nostras quae sumus Diae Paracletus, quia te Scedit, illuminet & in oem, sicut tuus promist Filius, i ducat veritate. Qui tecu vivit,& regnat in unitate eiusdem. uafinita iterum omnes genuflectunt, defit litania, quae per duos ex eatoribus pro nuciatur,& Omnes te spodent. 8c

post versum illum: ut donu Apollo/licum &e. surgens Pontifex cum mi/tra benedicit synodo dicens: Ut hane Sanctam synodum, & omnes gradus Ecclesiasticos benedicere digneris.Et

omnes respondent. Τe rogamus audinos. Iterum dicit : Vt hanc Sanctam synodum,& omnes gradus Ecelesia sticos benedicere, e regere digneris. v.Te rogamus audi nos. Et tertio: Ut hanc Sanctam synodum, de omnes gradus Ecclesiasticos benedicere, re/gere,& conseruare digneris .v. Te rogamus audi nos. Et proe umbente itearum Pontifice litania perficitur. Demde surgunt omnes. 8c Pontifex ver sus ad altare sine mitra dies t. oremusrDiaconus a dextris. Flectamus genua, 8c Diaconus a sinistris. Leuate. Et Potifex. Da quaesumus Ecclesiae tuae missericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata hostili nullatenus incursio/ne perturbetur. Per 8ce . in unitate

eiu idem S e. Tum Diaconus petit benedictionem pro Euangelio,& imponitur a Pontifice incensum more so lito.&cantatur Euangelium compertens rei, de qua agitur cum luminari γ

129쪽

bus,& cerimoniis consuetis, de in D ne Ponti sex osculatur librum, de in/censatur more consueto. Praesbyter

Cardinalis paratus cu pluuiali, seruit Pontifici de de libro,& de nauicula incensi. ac si Pontifex celebraret. Fini/to Euagelio omnes sedet,& Potiti κpatres hortae verbis couenietibus ad facieda decreta. assignas rationes curita sit facie tu deinde surgens s ne mi γtra incipit hymnu. veni Creator Spiritus. Omnes genuflectui, de ipse etiapol qua inceperit, genuflectit, procubes super sal distortu,quous p primus versus perficiat. Deinde oes surgui, dc stat capitibus detectis: cantores,dc patres, si volui, prosequutur hymnu. in fine Pontifex dicit vers. Emitte

Spiritu tuu ,&creabuntur.'. 8c renovabis faciem terrae. Et Pontifeκ. Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da norbis in eodem spiritu recta sapere, de

de eius semper consolatione gaudere. Per. D.&c. in unitate eiusde dee. De mum duo cantores dicunt: Benedicarmus domino .R. Deo gratias. Quibus

finitis Diaconus legit decreta facienda,& rogat patres, an ista placeat. qui incipiendo a summo Pontifice, respodent placet, vel non placet: 8c proto γnotarii Apostolici, Clerici Camerae,&alii Tabularii rogati decreta no tat,& in publica serma redigun t: quae deinde bulla , ac sigillo Apostolico muniuntur. Euangelia mutatur in sessionibus secudu materias,de quibus tra/ctatur. Si Romanus Potin X no ades set psides cocilii paratus cu sandaliis, Diacono, dc subdiacono omnia faceret, ut praedictu estmisi ea, quae ad summum Pontifice tantu spectant. Decreta legeret aliquis praelatus, de literaesignentur bulla concilii. Decretis fit,

ERIMONIAR V M.

matis omnes deponunt Sacras vestes,& tunc reuertuntur domum, quead modum venere. Si Papa est praesens, decreta in titulantur hoc moὸ o. Mar

tinus Episcopus seruus seruorum Dei Sacro apprCbante concilio &c. ut in Constat ien. Si aute abest Pontifex, sic scribi cut in Basileen. Sacrosancta ge neralis synodus Basleesis in Spiritu Sancto legitime congregata generale conciliu faciens,& uniuersale Ecclosiam repraesentans.&c. De morte, , exequetis Rmerentis orum Cardinalium.

losophia est assidua me/ditatio mortis, quia ni hil omnino certius, qua uis hora prorsus incerta sit: decet sua mos viros semper paratos esse quoad interiorem, & exteriore homine.

ne improuisi ab ultimo die opprimatur. Dum igitur mete: 8c corpore valebunt domini Cardinales, Salii praelati,& magni viri Ecclesiastici si sapiant rebus suis cosulat,& vltima vos lutatem, indulgete Potifice, legitimo firmabut testameto Quod si du sanus erat quispia, neglexit: salte du corporre laguet,& morte aduetare timet, id agere no ptermittat: sed tu recte anismae suae, familiae, dc suis haeredi, prospexerit: id peipue curet,ut ex numero Cardinaliu executores eos deligat sui testameti, qui integritate, & auctoritate clari habeantur,qui similia tueri,& legata, ais relicta testatoris ima plere velint,& possint. Caeterum qui aegrotanti assistent, si ille morbo opinpressus eius rei non meminisset: curet diligenter, ut in tempore Ecclesiastioca sacramenta

130쪽

LIBER PRIMUS.

ca sacramenta non clam, sed publice

administrentur: & dum in extremis laborare incipit, advocent Executos res, qui decedentem solitis officiis cosolentur,& bonorum omnium derscriptionem faciant, eas si dis minis stris, de in locis tutis custodienda co/mittant. Executores in domo decede/tis conuenientes,quae ad salutem, seu consolationem animae illius perti/nent, in primis procurabunt. Ordina/bunis ut viri religiosi psallentes, Norantes morientem circunstent administrationi,&curae domus praeficiat aliquem ex suis qui cum officialibus domus,familiam gubernet pacifice,&quiete ,3c necessaria prouideat. Indeγs ad deducendum funus, quae oppor

tuna sunt, statuant, Sc committant alicui docto viro, ut oratione funebremeditetur. Cum autem languens Spirritum Creatori reddiderit: ministri deposito ex lecto post morulam cadauere, illud calida aqua lavent, barbam radant, mundetur, dc ita curent opportunis remediis, ut corpus sine saetore

usq; ad praestitutum tempus reseruas ri possit . Significent executoribus horam transitus, ut illi de hora su neria deliberare valeant: quam deinde percursores aliis Cardinalibus, praelatis,& curialibus, atq; etiam collegiis, &conuentibus Clericorum, ac religio sorum, quos funeri interesse volue/rint, intimabunt. Sed nota, quod ante Sixti quarti tempora Cardinaries non eonsueuerunt ire ad domum Cardinalis defuncti, nisi executores tantum,mittebant autem familiassu

as, post ea vero tempora fere omnes

intersunt, quando vigiliae dicuntur: non tamen sequuntur funus. Quid magi et deceat:alii viderint. Ministri Cardinalis defuncti, ut corpus mun d .

dauerint, illud vestiant omnibus quo

tidianis indumentis usq; ad roch et uinclusive: deinde ornent eum sacris vestibus, ae si missam esset celebratu rus: Si est praesbyter ;.aut Episcopus Cardinalis, imponant sandalia , a mi

ctum,albam, cingulum stolam, mani pulum, tunicellam, dat maticam, chirothecas, planetam, mitram simplicem, annulos. Si vero esset Diaconus, supra stolam transuersam dat maticam tantum imponerent, de mitram starplicem in capite, ea scilicet ornamen inta, quibus uteretur,si euangelium es/set dicturus. Et ita indutum deponant in terra super aliquem pannum , siue

tapetucu cereis ardentibus a capite,& a pedibus: ponent super eius pectus

Crucem aliquam, quam manibus te neat. Interea tota domus nudetur or namentis omnibus. In maiori aula domus quasi in medio paretur lecticam tabulis , quae a terra distet circa sex palmis; latitudine decem, longitudi/ne duodecim palmorum ,aut circa: &super eam ponatur lectus ex Iana , si/ue pluma cum ceruicali longo,& ma gno pano aliquo cooperiatur Iectus,& lectica circa a lateribus, hinc inde

parentur scamna cum foraminibus,

ut ibi ponantur sexdecim, aut viginti intorticia. Ad pedes lecti erit mensu

la cu mappa munda, de super eam duo candelabra cum luminaribus, super pellicium reum, una stola cum pluuiali nigri coloris. Item vas cum aqua benedicta, dc aspersorio,& thuribulucum nauicella incensi,& libellus pro dicendis orationibus. Circumcirca per totam aulam ponantur sedilia pro Cardinalibus , praelatis, Sc aliis curialibus,qui veniunt ad honoran

dum defunctum. Familiares in istis vigiliis, di in deducendo funere non in

SEARCH

MENU NAVIGATION