De gemellis dissertatio philologicolegalis auctore Scipione Josepho Casalio Genuensi

발행: 1758년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

z- Dr GT MELLI grum qualitas a communi usu jam ubique tuis mutata et Eo magis inter Gemellos , aequale habentes Ius, sunt dividenda. X. Hinc propterea non solum inter Gemellos dividua censenda sunt Feuda continenatia sub se plura oppida, terrasque, quae propterea commodius, & facilius dividi possunt, iam si ad jurisdictionem, & usum fructum spectes , quam si titulum consideres, data utriisque sua terrarum parte una cum titulo , &jurisdictione; sed etiam Feuda dignitatum in unico dumtaxat castro, aut oppido constituta; Nam tale Feudum aut ideo individuum est , quia dignitas est individua, aut ideo quia Iurisdictio est omnino incommunicabilis s de te. gibus quippe primogeniturae , quae in eo inditae sunt ab acquirente, aut aliquo ejus sucis cessore non loquimur . Non enim hujusmodi defuncti ordinatio magis arctat in Feudo , quam in omnibus aliis bonis indifferentibus). Enim vero dignitas parvi nunc omnino mo omenti res est . Verum quippe in tribuendis dignitatum titulis multum dispiciebant, multi sque etiam utebantur scrupulosis caeremo.n iis . Et merito : nam tunc Ducatus , Marchiae , & comitatus rei ; non nominis digni talem continebant , ita, ut in Italia, ille Ita. liae Rex diceretur, qui ab Episcoporum una,& Dua

s Distiiroo by Co le

242쪽

ti Dueum ι comitum, ac Marchionum suffraagiis, vel eligeretur, vel confirmaretur . Nunc Vero quorsum pertinet titulus, dignitasve λEquidem tituli nunc plebemque puri, ac meri sunt nominis dignitates. Quo multis in locis, qui nunc Duces, ac Principes vocantur, vix antiquitus Gastaldi dicti forsitan fui ssent. Oppida nonnulla vides, quae pauca numeran εVilli eorum diruta tuguria, & tamen Ducatus titulum , Marchionis praerogativam, comitatus splendorem suo praestant Domino . In istis igitur nostri temporis umbratilibus dignitatibus, quid confert Textus in d. cap. 1.

Praeterea, Ducatus , qui ob mutatam rerum faciem nunc quoad Feuda saltem dignitatum non regalia antiquatus est, vel certe de consuetudineinullatenus servari amplius promeretur , vel denique casui non aptatur Τ Nos enim non dicimus, quod ambo semiduces, semicomites. vocentur , ita ut exinde secta maneat . dignitas ' sed e contra volumus ambos Duces , & Comites vocari, quod absonum omnino non est , quia dignitas censetur esse tota in totum , & tota in qualibet parte 'Unde ambobus possidentibus Feudum ambo indivisam obtinent Dignitatem. XI. Si autem ad Iurisdictionem mentis conVertas oculos I utique Iurisdictio est in eommunicabilis , sed tamen ea dumtaxat ,

P quae

243쪽

115 DE GEMELLIS quae Regia est In genere autem non sc quia in Regibus publicis plurimi eamdem mo-

cierantur Jurisdictionem, quae licet utpote res incorporalis dividi non queat, ejus tamen diis viditur usus , 3t exercitium , quod maxime est inter plures communicabile . Quocirca non est cur , vel pro indiviso insimul , vel vicissim alternis annis , vel alia , quae magis arrideat, methodo ejusdem Feudi Iurisdictio, utrisque Gemellis non committatur. Nam quae in Regnis manere posset suspicio bellorum , tum si alternis vicibus, tum si etiam simul gemini fratres regnarent; hare profecto exuat a Feudis iubdititiis agnoscentibus vim superiorem , quae Feud istam in ordinem redigere , ac coercere valet. A quibus quoque exulat scandalum illud quod pro aempore, quo unus administraret adeo populi sanguinem exhauriret,. ut vix praecarium relinqueret spiritum ; quia Varil. li Dominorum violentiam a se ipsis medianis te recursu ad supremum Principem arcere commode valent . Rursus auteni Feudi statum rapacitas fraenari etiam debebit datis utrinque cautionibus de bene utendo, ac de se invicem in exercitio non impediendo.

XII. Quae res hic si utrique Gemini e dem potiri debebunt dignitate , tituloque in uno, eodemque Feudo, quis horum praecedet in sellione , nominatione, subscriptione, di

244쪽

CAPuT XIV. 227 id genus caeteris Τ Parva quidem haec est res; Quae potius quam a consulto de Iure respondente definiri merueretur a Luden Pythia , juxta ea quae narrat Ausonius hisce carmini

bus f Lib. 7. Sapient. )

Recte oIἰm ineptum Delpbicus lusit Deus suaerentem quisnam primus sapientum fo

ret Ut in orbe teret nomen incertum neide. ret

primus esset, nee vel imus quispiam . sed quia de parvis his, exiguisque tricis', ne dicam ineptiis mirum quantae , qualesve tur- hae soleant in foro excitari inter viros praecipue, quorum vitae ratio, & institutum a similibus eos abstinere omnino deberet I idcir- eo non ineptum est aliqua de hae profari . Imperatores quidam Romani tunc, cum universum regebant orbem haec omnino despiciebant . Saepe saepius ille, qui alium sibi collegam adsciverat primus nominabatur . Ubi ad plures ex Paterna hereditate Orbis devenit ille prior nominabatur, qui actum explebat , caeteri sine ordine inscribebantur . Sa tussime non eurato praecedentiae ordine mox unus , mox alius primus denunciabatur , ut spars min nostri Iussinianei Codicis Legibus cernere P a est.

245쪽

a18 DE GTΜELLI sest . Verumtamen si adeo debilis sit gemin M

am mens ingeniumque , ut nihilominus in his velint immorari necesse utique ipsis erit alternas sequi vices' Itaque si Iurisdictionem

alternatim regere , ut mox diximus , constia tuent, vicissim etiam eodem ordine sibi praecedentiam nominationis , ac sessionis comparabatur, si vero in communi Feudum retineis bunt ' Tunc quoad hoc praecedentiae momenis

tum oportebit ipsos omnino vicissitudini incumbere; taliter ut sors in principio deligat, cui prima , secunda , & sic deinceps tribuenis da vices sit ; Imposterum vero res continuetur in Orbem : Ita tamen ut Iurisdictio, &vices prius redeant ad primum quam absolutis omnibus ad Feudum jus habentibus ς Id quod licet de se perspicuum sit, nihilominus

meretur animadverti . Me namque non latet, quas dudum controversias inter Ianum Vincentium Gravinam , Franciscum Lorenet i praeceptorem meum Ioannem Marium Crescimbe-ni , aliosque doctissimos Arcades commoverit explicatio Legis tertiae Tabularum Arcadicarum, in qua XII. Virorum, seu Collegarum electio Custodi in Orbem demandatur. . XIII. Diximus de Feudis dignitatum, superest nunc , ut loquamur de Feudis simplicibus . Haec esse divisibilia nedum inter gemi- uos, sed etiam inter Fratres nativitate discre

246쪽

tos consentiunt omnes , & aperta sunt verba ipsiusmet Text. in d. cap. I. Praeterea Ducatus. At plurima ex his, etiamsi non de sui natura , adhuc tamen ob jus speciale , quo plerisque in locis vivitur, sunt indivisibilia . Licet enim de Iure Longobardorum omnes succedant , quia hoc Iure Feuda sunt di Vis. hilia , nihilominus Fraucorum jus plusculuna successionem coarctavit ' istud quippe primigeniis nimium favens instituit se Feudorum successione praerogativam sexus , & aetatis Giurba de Feud. Praelud. 6. num I 6.) Ιgitur ubi Francorum Iure vivitur dividi minime poterunt Feuda' inter Gemellos λ haud sequidem. Nam si Francorum jus dat praerogativam aetati s de sexu enim mox verba faciemus cuinam ex Gemellis potius dandum erit Feudum , si ignoratur quisnam prior sit in tempore nativitatis λ Ergo ubi Gemelli

concurrunt non secus Feudum considerati valebit in locis etiam , in quibus servatur Ius

Francorum , ac si successio moderaretur secundum Ius Longobardorum, quod omnes admittit ad Feudorum consuccessionem. XIV. Diximus mox de sexu nos verba K-cturos ; Nam si gemini disparis sexus sint ,

tunc sive in Feudis dignitatum, sive in Feudis Iuris Francorum solum masculum exclusa paenitus Femina admittendum esse probant,

P 3 quae

247쪽

sione in Primogenitura disputavimus ' Quae tanto magis hic faciunt, quanto scitum apud omnes est Feminas regulariter a Feudis excludi s Cap. r. Filia vero de success. Feud.). Et quamvis Francorum Iure Feminae etiam admittantur ' Nihilominus non simultanee , sed seorsim a masculis eas unice admitti hoe

etiam Iure decet ; ita quidem ut istis exi. stentibus illae perpetuo sint exclusae , nedum in Feudis masculinis, in quibus omnis penitus silet disputatio sed etiam in femininis , atque in iis pariter , in quibus pro Feminis quoque stipulata successio est Giurba ibidemnum. I P. XV. Properat ad exitum praesens caput 'sed antequam manum dimoveamus , animadvertendum rursus est quamlibet Feudi , siue multiplicis , sive unici divisionem inter Geminos perpetuam non afferre separationem 'Nee tale jus condere in Feudo , ut expirata unius linea hujus pars ad supremi Principis Fiscum devolvatur; quia cum in qualibet Iinea servanda imposterum sit individuitas , adeo ut utrinque Primogenitus in sua linea luccedat ; tum inter ipsos geminOS , eorum inque successores servandum est Ius reciprocae substitutionis ' ob quam per jus accrescendi , sive melius non decrescendi expirata unius li

248쪽

Aruae x IV. 2nea universum Feudum redeat ad aliam su. perstitem lineam . hoc namque praestat natura , & conditio Feudi indiuidui a pluribus possessi sive personis , sive lineis s Cardin. de

Luca de Feud. Dis. S. v. 16.). Quin in minimo ossiciat: eius patrata divisio quia harenon infringit , nec immutat Feudi naturam ,& conditionem ι sed dumtaxat materialiter sacta pro majori commoditate censenda est Bellon. de Iuri accrescend. c p. 6- γε num. 37.1XVI. Animadvertendum quoque est, quod ad hanc inter Geminos ineundam divisionem nullus necessarius est peculiaris assensus supremi dominantis ' etenim ea , quae de alienatione Feudotum irrequisito Domino non patranda sancivit Textus in cap. Imperialem de Probabrt. Fend. ali n. per Frνder. ι hie nihil faciunt. Novus namque Domini assensus tunc

exigitur cum ἱmmutantur leges investiturae , vel Feudum per venditionem , aut divisionem alienatur . Iam vero per consuccessionem ge melioruvi nulla fit Legibus Investiturae fraus . Quia si ad Personas admittendas ad successio. nem oculi convertantur , utrique plane Gemelli eodem sunt in gradu, eodem potiuntur

Jure , unde non est , quod dici queat adminsum fuisse aliquem , qui de 3 ure non soret admittendus , quin immo in dualitate personae P conin

249쪽

BEGEΜRLL Is consideranda est unitas successionis ob aequalem utrorumque Jus ob quod ambo sunt pei. mogeniti , amboque propterea in Lege Investiturae indiscriminatim continentur . Si vero consideres Feudi civilionem; haec utique non reddit dividuum Feudum alias individuum sed immo e contra ' servata naturali Feudi individuitate, aequali comulit gemanorum Iuri cuius ergo Feudum utrisque Communicatur ' minime autem dividitur; nihil enim est, quod , indiviso manente eius statu , Feudum communicari non valeat geminis eodem pri-im geniali indi fereto Iure fruentibus juxta mirabile mi doctrinam Baldi Consi. incip.

quod pro Regula, num. 6. lib. 2. Ideoque tunc Dominus directus ab uir iusque petere , ac recipere dumtaxat valet homagium, ac Iuramentum fidelitatisὲ s p. I Omnes Fliis sde Feudo Defuncti content, Oe.) ' ' i .s XVII. Ea quae huc usque diximus de Feudis , operantur. etiam in Iuro Patronatu constituto favore primogeniti, aut maloris nain tu ; Nam hoc etiam vocari quodammodo potest Feudum Ecclesiasticum ; ideoque sicut a Ρatronatu ad Feudum , & ab hoc ad illud ,

quoad modum praeter tim succedendi, valet argumentum s Lambertinde Jure patr. lib. I. art. 8. ita absonum non est, quod hactenus discussa de successione Gemellorum in

250쪽

CAPUT XV. 233Feudis , etiam in Iurepatronatu obtineant ,

atque observentur.

Varia de Gemellis , seu Multiplicibus

. . .

I. CParsm in superioribus hujus Dissertatio.'

nis Capitibus retulimus, quae de Gemellis agunt. Etenim licet in utroque Jure desit Sanctio , quae Primogenituram Gemellorum; ut in Proemio, & in Cap. Io. diximus, definiat; nihilominus non potuit multiplex Partus a Iurisconsultis. sub filentio praeteriri . Itaque incongruum non erit differtationem hanc concludere nonnulla recensendo, quae a veteribus fuerunt circa multiuges partus definita, de quibus superius disserere occasio non fuit. In primisque celebris fuit ea vetus, nunc vero inutilis disputatio , qua quaestum fuit, num ea mulier, quae duos, aut tres peperit, dicenda foret bis , aut ter peperisse , adeo ut consequeretur jus trium liberorum . In hac porro quaestione Paulus sibi constans non fuit. Etenim in Leg. I 57. 1f. de Verb. signis haec habet o Ter enixa videtur etiam, quae tergeminos peperit - Contra autem lib. 4. sententiarum Tit. d. 3. 2. haec ait se suae

SEARCH

MENU NAVIGATION