De gemellis dissertatio philologicolegalis auctore Scipione Josepho Casalio Genuensi

발행: 1758년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

23 D E GAMEL Lis semel uno partu tres filios edidit ius libeνο-

νum non consequitur e non enim ter peperisse ,

sed semel partum fudisse videtur , ns forte

per interυalla pariat . Iam vero quaestio haec nimiam quamdam leguleitatem sapit Nam si natura rion permittit , ut uno impe- 'tu duos Infantes sinui de uno utero Matris excedant, ut bene inquit Tr boninus L. . cbtusa F de stat. Homin.), quomodo dubitari poterit, quod ter pepererit, quae tres peperit λ Praeterea autem Divus Claudius , qui jus quatuor , & Tertullus , qui jus trium liberorum Matri ingenue detulerunt , non jam consideravere pluralitatem puerperii, & periculi Mulierum patientium' sed in spiritu non minus, quam in littera, tum imperialis Conis situtio , tum Senatus Consultus dumtaxat re-1pexerunt ad incrementum illud , quod ex multiplicitate individuorum Respublica capiebat ' ideoque non est, cur in verbis ludi deberet, ubi non magis ad pariendi vices, quam ad numerum partuum unice oculos intendere decebat Sυetou. in Claud. m L. a. F. ad S.C. Tertull.)II. Quamobrem non intelligimus cur do

taverint Decisionem ejusdem q. a. redigendam esse ad terminos solius exceptionis; Νec pa-

riter

252쪽

CAPUT XV. a3s iter percipimus quid sibi velint alii , qui

a junt Legem Ter enixa unice sertinere ad teris minos Legis Iuliae de Maritandis ordinibus ,& Letis Papiae Ponea de Procreandis Lib νis Cbaranea de Partu cap. 18. num. I. in . Melius enim fuit dicere Paulum I. C. in ἀ

heli. de Superso.)' vel cum eodem 'nocrate errare maluisse . Meritoque propterea Tr=phaninus, Uianus sanxerunt Arethusam liberam esse jussam ea conditiones ires peperisset, non minus liberam esse si tres diversis edidisset Partubus , quam si uno partu unum , secundo autem tres , aut vice versa primo duos, postea vero geminos peperisset. Semper enim

verum fuit, & est, quidquid Qeodem Η -

pocrate contradicat Caraneta, s Caran a de Partu cap. 18. num. 28. m 29. ) naturam humanam non permittere simul uno impetu duos, aut tres infantes de utero Matris excedere . Adeo ut cum pereque inter natos ordo prioritatis, & posterioritatis servandus naturaliter sit , jure conclusum a laudatis Iurisconsultis fuerit non solum . Gethusam liberam inde extitisse , sed etiam ultimum ex filiis in eo multiugi partu editum ς tanquam ab ea natum , quae jam liberarem fuerunt consecuta. III. Cum autem nunquam dubitaverint veteres multiugem Partum non minus ad Rem

253쪽

Σ35 DE GEMELLIS

publicam eonducere, quam Numinum benevolentiae , ac pietati, pudicitiaeque puerperae rein serendum esse ' ut declaravit Bromia Ancilla , quae non alias apud Plautum bitri Sec. I. v. 33.) bitruom probatam esse voluit iascumenae pudicitiam , quam ex gemino partu ab ea in lucem misso, hisce

versibus - ε

s ego faciam tu idem, tit aliter prae. dices, mphitruo piam , m pudicam tuam esse Uxorem ut scias. De ea re rina, oe argumenta paucis vera his eloquar. Omnium primum Alcumena geminos pepe

Hinc nihil magis testatum esse voluerunt , quam odia circa numerosos foetus restringenda , favores autem dilatandos esse Propterea Iustinianus antiquam. Libertate uni dumtaxat nascituro relicta, de controversiam praecidit lanciendo, quod si plures ab Antilla creati, vel creatae sint; sive Patronus unius fecerit mentionem, sive pluraliter nuncupaverit; nihilominus omnes ad libertatem a primis venisse cunabulis. Ante eum vero Ulpianus definiverat , quod exhaeredatione ita concepta Si

254쪽

m ibi Uius unus nasceretur exbaeres esto - I nDhilominus venter mittendus seret in possessionem se quia sita nasci potest , vel plures fi liis , vel flius m flia - L. I. suare F do Ventre in possessἰ mitten. ) ς Ex quo non solum fluit, quod in tali casu in odium exhaeo redationis masculinum non concipiebat semioninum , nec singularis appellatio eontinebat pluralitatem ' sed etiam quod duobus , aut pluribus natis, nullum ex enunciata sormula exhaeredationi subjectum remansisset . Et quidem etiamsi filius, & filia nati forent: Nam quemadmodum in odium exhaeredationis si filia unica nata fuisset, ea nequivisset sub nomine filii comprεhendi ; ita ob idem odium,

ac ob favorem multiplicis partus si tuta/filius, tum filia editi extitissent, dicere oportearet sub nomine masculino filii contentum suisse etiam femininum ' ideoque cum Pater exinhaeredando de uno senserit et Incertum autem tale casu sit , de quo senserit : Inde concludere oporteat neutrum ex haeredationis jacturam pati; quia in ambiguis humanior sequenda sententia est s d. L. cum inter C. de MeL

IU. Paucis circa haec immoramur,. quia nunc penitus inutilia sunt , cum ea vel coniat rariis usibus, vel 4mperialibus Constituit nibus penitus obsoleverint . Uerumtamen plu-

255쪽

rima si persunt, quae ex eodem fonte favori multiplicium partuum derivata , nunc etiam usu venire queant . Idem quippe inpianus eidem serviens fauordi; quo jura erga multipli cem partum in feruntur scriptu A reliquit, quod si quis ita legaverit' -- Si qua filia mibi genrtur ei, harees meus centum dato - , pluribus natis omnibus singulatim tantumdem dandum

quidem non' tantum valere debet si plures filiae nascantur , ted etiam si filiae , & filii . Nam quamvis semininum proprie non conci. piat masculinum ' attamen in favorabilibus istud per benignam quamdam interpretationem sub illo continetur; V. 'Quemadmodum autem favor erga multiplicem faetum multiplicati legatum, & institutionem' contra ubi illi magis intersit verba Testamentorum, ac Test toris voluntatem in angustum cogit , coarctque . Nam si Pater posthumo haerede instituto ei substituerit: pluribus natis evanescit substitutio sciνd. Tu.sc. Tom. 8. Litt. V. Cpuclus. num. I Σ. in substitutiones quippe, & fidei commissa odiola sunt; unde non alias sunt admittenda, quam iuxta sonum verborum. Verba autem in prO- posito casu singulariter loquuntur: Igitur singulariter sunt intelligenda . Id , quod adeo stricte , pres eque tenendum est , ut valeat , etiamsi

256쪽

CAPUT XV. 23 qetiamsi eausa pia fuerit substituta. Nam quamvis magnus sit , fueritque causae piae favor , nihilominus major , & favorabilior est eausa multiplicis partus , ad filiorum, quibus nulla alia quantumvis favorabitis causa praeponderare valet sciram a de Partu cap. 2. I. Iniar. I 3. sea. I. num. I 8.). Etenim cauta pia

a jure Canonico , & Civili suam repetit stabilitatem. Filii autem a jure natutae, & Gentium . Causa pia indiget Testatoris voluntate , ut aliquid consequatur . Filii paternam substantiam non Patris arbitrio , sed suo sibi jure vindicant ' quia ipsi vivente ipso Patrenunt bonorum paternorum condomini , & comis possessores . Et puto tandem excitabuntur

Principes , qui aequitati , & naturali rationi servientes communem efficient Legem illam, quae in Hispaniis dudum viguit , sancientem legitimam filiorum esse omnia bona , Parentum excepta dumtaxat quinta parte , de qua

hi disponere unice possunt sCamll. de usu-

fructu cap. 63. num. 13.). Seu melius impiam istis auferent testandi facultatem , quae tum

iis causae plerumque est injuste disponendi , tum filiis acerrime inter se, ac cum aliis litigandi. Satis prosecto discordiarum inter fratres plerumque solet esse, quin aliis indigeant incitamentis . At ingratus filius a Patre ex. haeredari non debebit λ Minime herese vero . Nam

257쪽

rumque nos decipere malumus, dem autur, est ex haeredatio nisi odii in filios teltimonium λAnne Sacratissimi Evangelii leges non su-bent, ut odia non solum erga filios, sed eris ga quoscumque deponantur , atque non tam

filii , quam diligantu e esiam inimici λ sint-

tb. cap. s. Luc. Cap. o. )OQuid quod ex haereadationis sus a Clyilibus profluit. Legibus , quae iis prodierunt temporibus, quibus ultio damnata non erat I Nunc autem cum haec criminosa sit , antiquata dicii debet potestas

exhaeredandi. ν .

VI. Restat nunc , ut 4e geminis dissera. mus pulcherrimis , Legibus , quae mculiarem inierunt de multiplici partu mentionem. Eae autem sunt Lex si ita se riptum s=s de Libe. Vis, o Po ibum. & Lex Clemens Patronus fide haered. Hsit . In prima his Legibus Iulia-nns ita fatur - Si ita scriptum si e Si mibi

Alius natus fuerit, ex besse haeres eso Qe reli qua parte uxor mea haeres eso . Si vero. mihi fila nata fuerit ex triente haeres eseo. Ex, realiqua parte Uxor mea haeres egio e m in Filitis, Filia nati essent o dicendum es assem A. Iribuendum in septem partes o 'ex his Alius quatuor , Uxor duas , flia unam partem habeat. Ita enim secundum voluntatem Testanis ris filius alte a tanto amplιus habebit, quam .. filia .

258쪽

. CAPUT XV, a Istia . Licet enim subtilis juris rQtilae conveniat ruptum feri Te mentum e attamen cum ex utroque Testator voluerit Uxorem aliquid

haberes o Ideo ad hujusmodi sententiam humanitate suggerente decursum est. suod etiam Iuυentio Celso aperti me placuit se. In secunda vero Paulus haec disponit se Clemens Patronus Testamento curaυerat , ut si sebi filius

natus fuisset heres esset e Si duo Ilii ex aequis partibus heredes essent e Si duae sitae se militer rSi stius, oe filia, filo duo partes, Ilia tertiam dederat et Duobus Iliis , m Alia natis .

suaerebatur quemadmodum in proposita specie partes faciemus cum flii debeant pares esse Ivel etiam svuli duplo plus quam Soror accipere' suinque stirur partes feri oportet I ut ex bis binas Masculi, unam femina accipiat. VII. Ea plane harum Legum Sanctio est , ut si Pater ventrem praegnantem instituendo de unico dumtaxat mentionem secerit, nihilominus si plures nascantur non rumpi Testamentum, quod alias per adgnationem Post- humi praeteriri rumperetur; sed immo omnes censendos esse institutos; Ea tamen ratione ut si Pater Post humum , & Post humam alaternative instituerit heredem ; seu Posthu mum una cum extraneo heredem scripseri

in divisis partibus ς si vel utrique , vel ge mini nascantur proportione partium , qua Q. Testa.

259쪽

Testator expressit , facienda st distributio .

quemadmodum latius explanat Fortunius Garis

etias in repet. in L. Gallus quid δε tantumnum. 13. β. de Liber. , m Pinhum. Ad veris tendum tamen hic est , quod Post humo instituto , si ex Gemellis subinde ortis unus sit mas , alia autem femina , haec in iis Regionibus , in quibus vigent statuta seminas exiscludentia , illi universam cedet hereditatem secundum dispositionem eorumdem statutorum . Quid tamen dicendum foret si Pater praeconcipiendo , quod Posthumus esset femina, huic relinqueret hereditatem Z Crederem statutum non obstare, quominus ipsa cum gemello masculo consuecederet . Quinimmo si Pater ita suae mentis arbitrium expresserit se Si filius natus , natave si , heres e so - Natis filio , & filia utrosque admitti debere ;Utrosque enim sub hae verborum formula non ex benigna Iuris interpretatione, sed mero jure haeredes esse concludit Caraneta locacitato sub num. - )VIII. Solent Doctores plurimos circa ab.

latas Leges efformare casus videndos penes Manticam de Conjecturis lib. II. Titui. IS. anum. s. ad fn. ς quos tamen utpote de geminis, ac multiplicibus partubus non loquentes praetermittimus. Ex iis tamen inserimus,

quod si Testator sic disponat -- Si filius masculus

260쪽

sultis mibἰ nascatur damnas esto dare centum Titio . Si femina hered ratem eidem Titio reis situat. -- Natis Masculo , & femina caducum fieri, tum legatum, tum substitutionum 'illi enim obstat nativitas feminae , huic masculi . Neque contrarium suadere debent allatae Leges I Nam eae & processerunt favore Testamen ri , ne scilicet rumperetur , & lo- quuntur in terminis dispositionis. In praesenti autem casu Testator, & prospexit per viam conditionis , & non agi rur de favore conservandi Testamentum , sed de onerando magis filio: Id quod minime permitti debet IX. Sed quoties Testator dixerit - Si mihi Mius nascatur hereditatem Caio restituar ,s fila sis se, quod dicemus si neque filius,

neque filia nascatur , puta quia mater abor tum secerit Z Casus hie non pertinet ad multiplicem partum . Eum tamen optime resolvit Mantica in citato Tit. IS. n. 7. Ad nostras autem Leges redeunti duplex

ab iis regula colligitur. Prima quod hereditas divisis partibus assignata certis personis debet , pluribus natis , inter eos partiti proportione Geometrica , non autem Artimeticas C ac. ad d. L. si ita scriptum ) . Secunda

quod casus mixtus sub simplici continetur Bruneman. in L Leg. n. so.)ς Id quod intelligendum tamen est , quando subest vel Q a m a.

SEARCH

MENU NAVIGATION