장음표시 사용
311쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lig. III. ' 18
pars major ad Boream , minor ad Austrum desectat : atque hae insulae ab Austro ad Septentriones eo fere modo porriguntur , quo Ptolemaei Tapro- ηεm bana. Illae referente Picardo vehementi maris profluenti sunt expositae , qui in rupes illisus interdum quasdam secum abripit, eaeque per angustos canales a se mutuo sunt disjunctae. Sic auctore Linscotio Malabaritς insulae olim continenti cohaerentes, vi currentium, ut vocant, sejunctis fuerunt, ac forte ex iis potuit Taprobana insula coalescere. XII. Planisphaerium deinde ex argento conflatum Rex M. B. inspexit
quod D. Cassini olim jusserat faciendum industrio artifici D. But ter feld Anglo, quo Astronomici calculi & operationes majori compendio & facili- tate fierent. Machina triplici sustemati Ptolemaei , Copernici, & Tychonis
explicando in parte posteriori sic aptatur, ut iisdem phoenomenis exponendis omnino inter se conveniant. Rex primum haec Considerans ad planetarum circulos advertit animum, qui in vero situ & in justa proportione posti longitudines a Sole & terra visas , distantias quoque a terra indicant , idque ope regulae in plures partes divisiae , cu us usum simul & trium systematum concentum approbavit. Cum annulum vidisset Astronomicum cuius diameter est unius pedis , quique horarum minuta simul & magnetis decli nationem exhibet, huic consimilem a se visum ait Rex M. B. neque aliud esse instrumentum indagandis horarum momentis in ipso itinere magis
XIII. Ex occasione Magneticae declinationis quae per annulos tam facile innotescit, eum de iis quae Lutetiae & aliis in locis factae sunt observationibus circa illius variationem sermo haberetur , quasdam in Anglia regulas circa illas deviationes inventas esse Rex M. B. admonuit , atque Ephemerides hujus variationis ad decennium usque suisse descriptas , quae
cum observationibus satis apte consentiebant. Has utique observationes in
magno hemisphaerio excavato , quod in palatio Regio v. mithac est collocatum , factas fuisse , in quo hemisphaerio regnante I acobo I. Linea Meridiana summa cura fuit delineata. Illud quoque subjecit , hoc hemisphaerio cum pendulis comparato nonnihil discriminis inter horas matutinas & vespertinas animadversum fuisse , quod refractionibus quae mane paulo majores sint quam vespere , tribui posse suspicatus est D. Cassinus , qui illud iudicabat dissicillimum certas variationum quae in acu Magnetiea contingunt, regulas statui posse : cum permagna inaequalitas Patisiis observata fuerit , ac longissimo temporis spatio opus sit , quo
variationum leges comprobentur: hanc tamen tentare viam laudandam se arbitrari. Cum multus ea de re sermo haberetur , tum Rex D. Neuton & aliorum , qui terrae figuram non omni ex parte rotundam ex variis circa Uei s rium experimentis esse judicabant, opinionem retulit. Hane utique D. Cassini ex quibusdam observationibus circa Jovem factis ortam elle existimat. Nam Jovis discus non utique rotundus interdum apparuit : sed tamen umbrae telluris pars illa quae in eclipsbus Lunam obducit, cum sit circuislatis , id fere persuadet terrae figuras a Sphaerica non multum abesse. De
312쪽
A N N. eruditi ab Academia missi in Antillas, de in viride promontorium secerime.
16so. confirmari utcumque polle : nam pendula quae secundis quibusque minutis vibrationes suas essetant, contrahere iis in locis oportuit. Sed fors est ut discrimen illud in aetis temperiem sit rejiciendum , cum eadem in regione aliquantum discriminis hyemis de aestatis tempolibus observetur. Illud vero quidquid eli discriminis , constituendum foret, ut pendula ellent certiores
X I V. Haec pendula permagni ussis esse posse in navigettione excepit Rex M. B. Anglum nomine Holms navis gubernatorem duobus pendulis inter se collatis usum esse, atque id bene processille. Hujus rei in Gallia fictum elle experimentum , a nonnullis qui tum aderant, insinuatum. Hoc enim D. Hugens faciendum proposuerat : etsi multae incurrunt difficultates, id tamen ciendum est , ex multis pendulis inter se collatis quiddam utile longitudinibus locorum in medio Oceano inveniendis ex
X v. His utrimque circa pendulorum usum dictis, Rex in eum locum ubi machinae reponuntur conscendit, ac praeter caeteras illa quq a D. Rome eexcogitata fuit de a perito ait fice D. Thulet fabricata, Regis oculos in se convcrtit. Eclipses omnes qua futuras, qua praeteritas nullo negotio in N viluniis de Pleniluniis demonstrat. Alteram quoque Planetarum motibus explicandis iuxta systema Copernicanum ab eodem auctore inventam non sine admiratione quadam est contemplatus : nam planetς unius de ejusdem motus vi circa Solem circuitus suos absolvunt. XVI. Hinc varios earum machinarum typos oculis lustravit Rex M. B. quibus graviora tolluntur pondera. Ex iis aliquot in navibus sunt usitatae &ad utiliorem formam redane, cujusmodi est illa machina vulgo Cabestandicta, quae ad Axem in peri trochio revocari potest : qua ratione illae machinae classibus quibus praefuerat, aptatae client, quave arte fuissent fabricatae exposuit, simul & docuit non raro id accidiste ut eiusmodi machinae male constructς homines interficerent. XVII. Hydraulicas quoque machinas aquis sursum tollendis Rex M. B. conspicatus, de iis quae ab Equite Moriant fuerunt ea cogitatae , ac de aliis quae ab Anglo nomine Gourdon inventae fuerunt, quasque caeteris anteponebat, dille ruit. XVIII. Hinc varia machinarum genera subvehendis ponderibus accommodata contemplatus , & illam maxime a D. Perrauit repertam ,
qua pondera libramine quodam sursum tolluntur ; deinde illam quoque intento animo conspexit quae tum temporis ab Architectis adhibebatur in construendo illius aedis concamerato fastigio , quae Regis Christanis simi solita munificentia in usum militum qui in bello membrorum capti regiis sumptibus aluntur, est exaedificata , idque singulari studio Marchi nis de Louuo is cui publicae huius domus cura fuit a Rcge demandata. Haec machina est ejusmodi ut vis motrix longissime a pondere subvehendo applicetur. Pontis quoque portatilis 1 D. Couplet excogitati formam Rex M. B. pendit : hujus pontis supra mentionem fecimus. Illius partem aut lignum males
313쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 28ρ
miles desert & in momento temporis figit, dum in fluvii ripa firmum sit Usolum aut saxum. Math. XIX. Rex Pl. B. occasione data cum de machinis ab Equite D. Morland sermo naberetur , duas protulit argenteas laminas , fere ut duo numismata , quae per multas aetates & quolibet anni die proposito , hcbdomadae diem indicant, una iuxta Julianum, altera iuxta Gregorianum Calendarium. Sed ipsemet advertit posteriorem usui eisse non posse, elapso hoc praesenti saeculo, quod illius diei qui exeunte iaculo subducendus est, habita ratio non fuerit. Idque D. Cassino praebuit occasionem de tabula ab eo constructa disserendi, quam in usum perpetuum Calendarii Gregoriani pertexuit, hanc postea Regiae Majestati obtulit. X X. Cum Meridiana instaret hora, ad Turrim Occidentalem secundae partis aedium itum est . in qua erat speculum ustorium ab industrio artifice D. Villette fabricatum , argentum in foco speculi in momento pene fusum est. XXI. Instrumenta a D. Sedit eau praeparata Rex M. B. invisit, tumque altitudine Solis Meridiana explorata , ad eam portatilia sua horologia ex sit ; unum ex iis quiddam singulare habet, quo horae de quadrantes horarum Citra strepitum iterantur, ubi certo in loco digito premitur.
XXII. Libella qua D. Picard usus fuit in librandis Versaliae locis
considerata. Rex in planam fastigii superficiem conscendit , ubi erant Nasa quaedam quadrata , quibus D. Sedileau ex mandato D. de Louvois jam ab aliquot annis pluviae decidentis , & illius quae in vapores dimatur quantitatem dimensiis fuerat. Isque pluviae quae abhinc biennio majore co pia intra x horas decidit , I 4 linearum altitudinem non superasse oste die ; vertente anno ad 3 aut 18 pollices sublatam , ac maximam qua a horarum spatio exhalationem contigerit , ultra x aut 3 lineas non excurrisse. In his colloquiis tantam Rex M. B. eruditionem & peritiam in magnRverum Varietate ostendit , ut nos omnes qui tum adsuimus , admiratione
simul & veneratione ob singularem ejus humanitatem & comitatem im pleverit. XXIII. Mense Decembri nova in Jove macula visa est, quae per aliquot dies a D. Cassini fuit observata , ut & novae fasciae quae in hoc pla Meta visae sunt ; postea observationes suas cum aliis ante a 4 annos factis, cum Iupiter in Perihelio versaretur. contulit, ac phases satis consimiles apparuerunt. Verum ea de re redibit sermo. Die io Novembris Mercurius λP. te Comte visus est in Sole instar nigrae maeulae , intra tres horas Am semille discum Solis peragravit.
314쪽
De iis quae gesti sunt anno Ic 'I.
AB iis ordiamur observationibus Physicis , quas miserunt Patres So cietatis: nam eae sunt si quae aliae, speculatione dignae.
I. D Atres SoeIetatis ex Indiis Orientalibus suas observationes cum Phyi sitas , tum Astronomicas miserunt quae anno I692 cum annotatio nibus P. Govie in lucem prodiere dc earum summarium in Acta Academiae die si Iunii eiusdem anni collatum. De his quae ad Physicam spectant hoe loco dicendum. Ptimum illud fuit observatum , P. Beze non omni ex parte verum esset quod vulgo creditum est , calorem acriorem esse in locis quae lineae AEquia noctiali sunt viciniora ; a liquorem in vulgaribus Thermometris cujusmodi D. Hubin elaborantur, non ultra 78 gradum Silami aestate ascendere, &ad sh usque gradum Hiberno tempore interdum deprimi. 3. Mensibus Martio , Aprili , Maio , Octobri, Novembri de Decembri aerior est aestus. Nam mensibus Junio , Iulio , Augusto , de Septembri aer in imbrem solvitur. Aquilo rum sere dominatur . Augusto imprimis de Septembri qui assueta praesertim huic coelo corpora maiori frigore as.
I I. Malaca quae duobus gradibus ii linea distat, satis temperato fruitur coelo r idem pene calor dc moderatus semper viget , adeo ut per γmenses spiritus vini in Thermometro inter so de Io gradus consistere visus fuerit. Illa temperies hinc oritur, quod unaquaque hebdomada semel aut bis largior imber decidat. Huic finitima Sumatra hanc vaporum copiam suppeditat : nam Ze imbres 8c procellae ibi crebrae sunt. Unde de tempe radis inter Tropicos stequentes quae non diu saeviunt, sed cum ventis acrioribus conjunctae sunt. Circumjectae Malacae regiones amoenitate sua aesoli ubertate commendantur ; omne genus fructuum proserunt qui bis in
III. Bataviae calor acrior est ; isque circa Promontorium Coromandet de in finitimis regionibus arenosis urit fortius, praesertim Junio de Iulio mensibus. Januario autem mense eum remissior est calor , qui Thermo- metro continetur liquor, ad co usque gradus ascendit , cum mense Junio ad 3 . usque gradum elatus esset. Solum plane sterile foret, nisi anniversarii Diqitiroo by GOosli
315쪽
'ACADEMIAE HISTORIA. Laa. III. 19r
imbres qui per menses decidunt, terris sertilitatem afferrent. Incolae in- Phrsis Citia aquarum receptacula aut lacus estodiunt, ex quibus rivi ducuntur in ea. jectas terras , ubi prae siccitate quae sex aut mensis us durat, valde imminuuntur. Unum ex iis receptaculis observarunt Patres Societatis . cujus ambitus tria palluum millia patebat; per sex horas reseratis ostiis aqua singulis diebus vicinas terras alluesiat.
dum molestum esse e praeterquam enim assueti homines hunc facilius se runt , ventus lenis continenter flat ab Aquilone , vel ab Austro. In iis regionibus qui ab AEquinoctiali linea ad Boream dc flectunt , Aquilo ab Octobtimense ad Martii extremos usque dies spirat. Tum ab Aprili ad Septembrem usque flat Auster hinc motiones v. les Mo ons, satis regulares recurrunt. Unde pluviarum stata sunt tempora , nec tamen in diversis regionibus , ii sedem plane temporibus decidunt. In Stamensi regno a mense Junio ad Octobrem continuantur: Bataviae a Novembri ad Martium usque ; extra haec tempora rarae sunt pluviae, nisi in Malaca.
hydrargyrus ad pollicum & s linearum altitudinem in Barometro suspen sus erat. Atque illud universim ab iis observatum fuit in majore aestu hydrargyrum nonnihil deprimi, etiamsi eadem sit aeris serenitas. Multa alia circa vim elasticam aeris in Barometro facta sunt experimenta , quae in publicum sunt emisIa cura & studio Doctissimi viri P. Govie , Matheseos in Collegio Ludovici Magni Professoris.
Academiae . aut Miscellaneis quae Gallico sermone anno insequenti edita sunt ab Ab Date D. Galloys. Nam ea diligentia & perspicuitate sunt expressae ut operam nostram minime desiderent. Hujus generis eae sunt quae D. Sedileau circa pluviae quae unoquoque anno decidit quantitatem observavit. Eam Lutetiae singulis prope annis ad I pollicum altitudinem esserti competit. Intra 2 horarum spatium non ultra ax aut Is lineas visa est ascendere. Vertente anno ad 31 usique digitorum altitudinem in vapores dimati solat ; maior fit ejus resolutio in angustioribus vasis quam in amplioribus, cum omnia sunt utrobique paria : maxima fuit exhalatio intra unitis diei spatium 3 linearum cum semille , cum mense Junio calor esset acerrimus. Sereno &gelido coelo sesqui- linea fuit imminuta intra 2 horas: adeo ut tandem pene omnis aut calore terrae & insensibili exhalatione d siletur.
circa vaporum qui e mari est runtur & in pluviam concrescunt , copiam, quae in memoratis actis & in iis maxime quae die 3 Maii anni i693 data sunt, copio e explicantur. Qua Methodo, quave ratione usus fuerit D. Seiadaleau in iis omnibus explorandis, acta mensis Februarii anni i691 dilucide
mina reperta essent in Magnetem conversa, quae ad D. de la Hire sunt missa : circa vim magneticam ab ea rubigine coiitaactam coniecturas suas
316쪽
A N N. proposuit, qlix in lucem tum prodiere. Multa quoque a P. P. Fontena' &Richaud circa declinationem Magnetis & ejus varietatem sunt observata. Ex quibus suspicari licet hanc ab universali causia oriri, quae cum analogia quadam ubique vim tuam exereret , nisi causae particulares intercederent rnam ab anno H, 35. ad annum I 688 Lutetiae & Siami aut potius in Oppido Lotivo eadem pene ratione est imminuta. D. Varignon suas de duritie conjecturas proposuit quae in Achis anni I 691. continentur die I Februarii. Res ipsa digna est , cujus mentionem hoc loco faciamus. Primum, Carialesio non assentitur, qui duritiem in quiete partium corporis sic positam esse putat, ut partes omnes sibi proximae omnibus obsistant, quae separationem ager re conantur. Is vero contendit in quiete vim ei te nullam , qua motui resistat : vis enim quaeque major & minor esse potest, quies autem non suscipit, ut loquuntur, magis aut minus.1. Neque in eorum sententiam concedit, qui corporum duritiem ex pre
sone subtilis materiς circumfuse duci opinantur. Nam huic producendo effectui jam duritiem aliquam vel in corporis, vel in materiae subtilis particulis ineste oporteret, idque ipsum est , quod quaeritur: utcumque res ea sit 3. Nullam quidem esse in quiete vim, qua motui resistat , sed tamen vi aliqua opus esse , quae motum essiciat, & eo majori opus est, quo motus major est producendus. . Quamobrem illa resistentia quam in disrumpendo corpore & partibus illius a se invicem divellendis experimur , ex eo oriri potest , quod motus ipse, quaeque omnia ad eum essiciendum sunt necessaria , aegre Producantur. Et quidem ex livpothesi quod omnia plena sint, ut corpus aliquod dividat ut , & partes illius a se mutuo separentur , necelle est ut aliae simul& eodem tempore in earum locum succedant, ac subito rimis omnibus, Zemeatibus corporis, quod frangitur , sese accommodent. Quod fieri nequie nisi hae novae particulae a vicinis sejungantur, & spatium relinquant aliis uae earum impleant locum , idque ex omni parte , donec hiatus qui interi videndi corporis partes essicitur, corporum quae circumjacent mapnitudini aptetur. Quamobrem corpus non dividitur, quin alia complura simul divellantur , ac motus tam resentini fiant, ut partes eorum avulta in ipsos hiatus fimul incurrant , quod Vim exigit eo majorem , quo plures partes sunt uno & eodem momento separandae , ac motu tam praecipita agitandae.
Quocirca durities corporis in eo posita videtur, quod dissicile sit tot divisiones simul emcere , ac tantum materi et ad motum adeo subitum impellere. Atque eo durius est corpus, quo plures essiciendae forent divisiones .& eodem tempore inter partes corporum quae sunt circumjecta e crebriores autem suturae sunt illae divisiones, quo in minutiores partes ea corpora at
teri nece lIe est , cum scilicet eorum pori sunt angustiores. Hinc adeo sequitur ea corpora esle duriora, quorum pori sunt alctiores , ita ut si pori
sint indefinite parvi, indefinita quoque vi opus sit , quo partes divelli a se invicem possint. Ac corpus quodque durissimum in vacuo facile franger tur , cum mille alia corpora in pleno sint dividenda. Diqitigod by GOoste
317쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 2 3
D. Dodari gemmas , quales tum temporis simi in arboribus. suis obductas plasia involueris palam exhibuit, fructus quoque attulit, qui ex una parte mala me- ea.
dica, ex altera erant mala aurea.
D. de la Hire quorumdam fructuum qui florum expertes vulso habentur, delineatas ostendit figuras, in quibus fiores omnibus suis partibus instructi conspiciuntur.
De iis quae ad i natomiam es historiam Onimalium Oectant.
I. Irea historiam Animalium Ae Anatomen complura in Academia a ia D. D. du Verney & Mery sunt animadversa , eaque speculatione digna. Hic partes generationi destinatas in histrice foemina , fibras culanei musculi & aculeorum motrices novo examini subjecit. Sie D. du Verney in struthione eadem discussit organa quae procreationi serviunt, eaque delineavit D. de la Hire , structuram oculi, trochleae& funiculi quae velo subducendo ante corneam inserviunt, artificium ostendit , quave ratione glandula lachrymalis inferior liquorem suppeditet e timis oculis partibus abluendis. Hoe singulare naturae artificium positum est in funieulo qui per trochleam ductus membranam illam seu interiorem oculi palpebram P, Q , instar velifenestiis appensi aut distendit, aut adducit. Ea quidem membrana extenta est figurae triangularis, ut complicata circuli segmentum exhibet: ejus basis vel origo interiori angulo oculi est finitima, in eo magni circuli margine. quem iclerotica tunica cum cornea efficit, sita est, eaque tertiam & amplius ejus circuli portionem occupat, & prorsus immota manet. Reliqua duo latera dextrorsum & sinistrorsum producuntur , idque se ope musculi , cujus origo est in eodem margine scieroticae posita , Versius majorem oculi angulum. In ortu suo amplus est , tum sensim minuitur . dum in tendinem exilem & rotundum P S , abeat sub nervo optico : qui tendo pertusum alterius musculi tendinem subit : adeo ut hic tendo S per-
318쪽
. foratus trochicae munus obeat. & obstet , ne alter major musculi tendo nervum opticum laedat, dum super eum incedit, isque inflexus posteriorem oculi partem decurrit. ac palpebrae interioris angulo inseritur. Alter & major musculus, I , cujus tendo est perforatus ex scieroti eae itidem margine oritur, sed ex parte priori opposita versus minorem oculi angulum, qui posteriorem oculi partem decurrens alterius musculi tendini oe- Currit , eumque ut diximus, complectitur. Hujus majoris musculi usus in eo consistit, quod sui tendinis interventu palpebram interiorem distendae qui corneam tegat. Hujus actionem adjuvat alter musculus : cum enim magna per corneam tractio sutura et Iet, opus suit longiori musculo, qui totus in oculi globo collocari non potuit. Quare tam longi musculi actionem per duos mediocres suppletam oportuit, quorum alter inflexus majorem in angusto spatio longitudinem occuparet.
Illud quoque ab eo fuit observatum pisces ova sua non projicere nisi postis
quam facta est sexuum conjunctio, quae in momento temporis emcitur. Aesimul id admonuit, glutinosum humorem quo ranarum ova inter se devinctu tur . in oviductu antea contentum fuisse, ac perparum hujus liquoris in aqua diffundi instat gummi Tragacanthi quo ova inter se agglutinentur. II. Multa a D. Mery circa tres cordis ventriculos in testudine marina ,& communicationem dextri cum sinistro sinu per foramen ovale animadvertit , unde pleraque deduxit circa usum ovalis foraminis in foetu quae in Mincellanea Academiae anni I 691 mense Martio collata sunt. Hinc quoque varias
misit conjecturas circa foetus & testudinis respirationem, quq inter petitissimos Anatomicos nonnullis disceptationibus iisque eruditis locum dedit, unde Iux aliqua huic scientiae asserri potest. III. Die 1 Decembris D. D. Toumesori & Homberg ab Illustii T. D. de Pontchartrain selecti sunt, qui inter Academicos cooptarentur, iique ab Illust tiss. Abbate D. Bignon sunt in consessum admissi. I V. Sub finem anni 16yo insecta quae mali aureae ramis & foliis adhaerent D. D. de la Hire & Sedileau observare coeperunt, quaeque postea sunt diligentius prosecuti. Primum maculae nigrae visς sunt, microscopio sub ectae viva animal la pedibus & antennis instructa apparuere et sub finem Decembris jam quaedam ex iis ad unius pene lineae longitudinem excreverant. Ineunte vere multum aucta sunt & arbori per exilia quaedam stamina sic agglutinata , ut vix avelli pollent: squamosa erant, nec facile dignosci potuit qua parte alimenta sumerent, subrubium quoddam punctum inter anteriores pedes, idque depressiam videbatur , quod oris loco esse suspicatus est Dominus de la Hirer
trium de amplius linearum longitudinem assecuta ineunte Iunio ova excludere coeperunt quae inter se erant connexa. Intra unius horae spatium ii fere ova emittebant. Postquam magnam Ovorum multitudinem excluserunt haec animalcula quae v. omices appellant, paulatim tabescunt: squama durior facta haec ova tegit, & ab injuriis aeris tuetur. Quo tempore coeant , Vix explora
tum haberi potest. Nam ab initio veris arbori per filamenta adhqrescunt, adeo ut parva admodum coire necesse sit. Horum diversos status & figuras in actis Λcademiae mensis Januarii anni Is x invenies.
319쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. acte
La I 6so mense Decembri D. Cassini novas in Iove maculas de fascias conspexerat, quas brevi post tempore publico scripto descripsit. Unde hae
fasciae fle macula: in Jove prodeant, quidve haec pnaenomena cum iis quae in terra cernimus habeant commune , quantum sivit subjecta materia adeo abstrusa, exposuit. Quod si, inquit, e coelo telluris orbem contueri liceret, Oceanus terrae circumfusus fere ut major illa australis fascia quae globum Iovis integrum cingit; mare Mediterraneum , uti aliae Jovis lasciae intemcisae , reliqua maria ut majores quaedam maculae, sed obscurae viderentur. Insulae speciem macularum, sed splendidiorum prae se ferrent, omnes eaedem semper apparerent. Nives quibus maxime terrae partes interdum teguntur, splendidius quidem lumen, sed instabile regererent : aestus maris reciprocus 8c crebrae exundationes alias subinde maculas interim exhiberent , interim oculis subducerent : postremo nubes & vapores atmosphaerae nostrae fascias illas Iovis ac maculas fugaces & incertae figurae variis agitatas moti
Ae sorte omnes illae mutationes quae in Jovis globo cernuntur, singulis Iovis circa Solem revolutionibus , hoc est is annorum spatio, aut saltem certis temporibus periodi 83 annorum , qua Iupiter eumdem cum Sole situm de iisdem in Zodiaci punctis obtinet, eaedem quoque mutationes recurrerent. Quemadmodum quae in terra mutationes contingunt , certas habent revolutiones, quique e coelo terram conspiceret, easdem statis temporibus reduces contueretur. Quae forsitan conjecturae temporum lapsu his phaenomenis nonnihil lucis afferent. II. Uariae ejus generis mutationes hujus anni decursu in Jove contigerunt quas summo studio observavit D. Cassini. E tribus fasciis quae propior est centro ad Boream deflectens semper sui copiam fecit , non sine aliqua sui mutatione. Duae in illa maculae a D. Cassino observatae mense Octobri, eaeque splendidiores i sub finem ejus mensis duae aliae sibi mutuo oppositae vita sunt, quae 9 horarum spatio de si minutis suas absolvebant periodos. Haec fascia paulatim contracta est , cum duae hinc inde positae fuerint ampliores . quau media fascia in alias se se effunderet & exundaret. Sub finem ejusdem mensis aut 3 versus Austrum obscurae & sibi proximae fasciae sub conspectum venere. III. Quibus ex causis eae fasciae prodire potuerint , simul de alia in Ioveshaenomena, novas itidem maculas & earum revolutiones conjecturis est per ecutus , quae pulchre exponuntur in Actis mensis Januarsi anni 1691, ubi earum figurae apte sunt delineatae : satis nobis fuerit illa leviter attigisse.
in Jove visas non esse maculas. Tum vero dupiter erat Perihelius , seu Soli
320쪽
A N κ. vicinus, & tamen oppositioni cum Sole proximus. In aliis hujus planetae pe-Iςso. riheliis D. Cassini quasdam mutationes in fasciis deprehendit: sed eae non erant tam variς δc multiplices quam quς anno i 69o visae sunt: sorte id contigit quod Jove longius a Sole dissito, quae in ejus globo acciderunt, ea conspicere non liceret, quemadmodum anno prςdicto cum Iupiter eisset Soli pene
oppositus & simul perihelius. Expectanda est consimilis Jovis oppositio , si
forte ead m macularum multitudo se prodat.
enim macula die s Decembris anni 169o inter mediam de Australim fataciam apparuit, die 13 ejusdem mensis in tres divisa est. Quae medio erat loco, periodum suam intra novem horas & si min. absolvebat , eaedem maculae de in eodem situ mensibus Januarao & Fcbruario se videndas praebuere. In hemisphaerio altero nova adhuc maeula inter duas fascias centro viciniores & Oblcuras prodiit , cujus revolutiones eodem temporis spatio 9 hor. & si min. peractς. Eodem mense aliae duae prodiere iis consimiles
quae die xi Decembris, & iisdem in locis positae, adeo ut easdem finite peruasum habuerit D. Casl ni. Quatuor maculas initio rotundas , tum sensim in longum porrectas mente Fcbruario conspexit anno 1691. Aliae centro Jovis propiores vita quarum motus erat celerior. Nam intra novem horas & ueo minuta revolutiones suas absolvebant; atque hae posteriores maculae in AEquinoctiali Jovis ste erant, cum antiqua macula quςque annor 69o , & initio anni i6si visa est . in parte illius Australi , ubi hiems sex
gis magna diligentia factς, dc ad Academiam miliae , postea publici jutis factet sunt, quae multa complectuntur ad Geographiae instaurationem , & navigationis 1 cientiam perutilia. Quantia ra Chartae Geographicae etiam accuratiores a vero aberrent, liquet ex observationibus factis a P. P. Richaud, Noel , Camille , Be M. Nam tabulae vulgares Indias de Sinense regnum quingentis leucis longilis quam par sit, ad Orientem promovent; Regnumd'Ava quod Gallia altero- tanto majus est , in tabulis adeo est deformatum, ut vix agnosci possit. Unde de peculiarem illius Chartam rudem adhuc flenondum absolutam P. du Chat E delineavit, sed multo accuratiorem . quam quae vulgo habentur : urbem S riam Metropolim regni Pegeu ad latitudinem 26 gr. collocat. Ava regni ejus nominis caput 3oo leucis ab urbe Srriam distat, latit. 1 gr. in medio inter utramque urbem itinere est civitas Promejusdem magnitudinis c d m Syriam . propius Ava est Ba xan, ubi aqua fluminis Ava per decem leucarum spatium vi lapidifica donatur , reliqua videri pollimi in observationibus editis anno insequenti.
publicatae Sinensis imperii tabulae , longe omnium qitae hactenus prodierant, sunt accuratissimae : de tamen partem Orientalem hujus regni plus ς quo I 1 o nimirum leucis proferunt, ut ex satellitum Jovis eclipsibus in civitate Hoaingam a P. Noel factis colligitur. Permultae observationes hoc libro continentur , ex quibus locorum latitudi-nεs de longitudines sic eruuntur, ut Sinensis Regio non mediocriter cognita Aeexplorata videatur. v III.