Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. MD

Smimam & vicinas regiones Conculserat, historiam nobis exposuit D. . ν Galand vir candidus & Doctuc Paulo ante meridiem coepit, ab occasu in nom. ortum progres Ius, arcem primum , tum urbem evertit, quatuor illius musis dehiscentibus & in mare ad sex usque pedes demersis, quique antea Isthmus erat, versus est in insulam. Qui ab occasu Solis ad ortum muti erant porrecti, omnino sunt diruti ; reliqui a Borea in Austrum adhue sunt incolumes. Variis in locis hiatus visi , murmur intus auditum. Quinquies aut sexies terrae fremitus ad noctem usque saeviit. Quae a Turcis incolitur urbis regio, ab Incendio immunis fuit , quod tum solennis jejunii tempus esset . nec ignis in caminis arderet , quo absumpta est pars urbis magna. Per horae quadrantem domus ruina sepultus fuit D. Galand , inde extractus in mare se recepit , ubi quasdam succussiones sendit, uti & complures alii, qui tum in mari navigabant, quique existimabant navem in terram impegisse. Urbis solum duos pedes depressum fuit, quarta illius pars eorruit, quae rupibus insistunt domus , omnino illaesae permanserunt. Quaedam extant in littore loca , in quae antea ascensus erat, nunc ad ea est descensus. In ea regione ventus aestate circa decimam horam ab occasu flare ineipit , ad quartam usque horam crescit. Die ii & ra hora 3 alius terrae tremor isque vehemens , & die u decima Augusti eadem prorsus hora rediit. Die Io Septembris sulphureus odor nares seriebat, juxta maris littora. Iisdem temporibus insulae Chio, Metelina, Sacalina terrae motu itidem agitatae fuerunt , novos fontes eru- pille ex aliis audivit. Caelum turbidum erat & aer fervens , Is aut 2 o hominum millia urbis ruina sunt oppressa. Hic quidem terrae tremor cum horrendo motu qui nuper Siciliam pervasit & multas ejus insulae urbes evertit, nec diuturnitate temporis, nec urbium & hominum strage est conferendus.

CAPUT IV.

De rebus Mathematicis. I. T I Oc anno D. Cassini Dissertationem de quinque satellibus Saturni: Ita in Academia legit. . De satellitibus quoque Jovis alium tractatum

elaboravit & horum motus in tabulas digessit, priores correxit. Ista quidem inter opera Astronomica nuperrime in lucem prodierunt. Vatiis incongressibus hoc operis iuscussum fuit , de cujus utilitate ad Astronomiae ,

Geographiae & Hydrographiae studium saepe diximus. Ae nescio an is sit

.huius nobili, scientiae , quaeque prima fronte merae contemplationis vid tur , nec quicquam admotam utile generi humano polliceri, fructus longe errimus. Qua ratione citellitum immersiones ex tabulis inveniantur, idem

demonstravit.

II. Die 7 Februarii I satellitum Saturni configurationes uti ab eo

292쪽

1έ8 REGIAE SCIENTIARUM

A M M. paucis ante diebus fuerant observatae , in figura delineatas exhibuit. Dissera 16SS. . tationem quoque de solenni Paschatis die ex scripto legit ; uti & alteram

in qua respondet ClarisL Uossit Epistolae de longitudinum scientia. Quae

quidem Epistola B:bliothecae eruditorum in Batavia editae inserta fuerat. Hujus rei occasione D. Thevenot advertit navium Rectores qui a Promontorio Bon ς Spei ad Indias usque navigant, scio Leucas ab occasu in Ortum conficere , idque aestimatione quadam iudicant. & ex Versorii variata declinatione. Nam in medio itinere variationem esse 28 graduum , tum sensim imminui aiunt, adeo ut quo in loco versentur, hinc conjecturam

capiant.

III. D. Cusset machinae cujusdam typum protulit, qua marmor secari facile potest multiplici serra, uno & eodem tempore , idque moletrinae

Ope cujus molas aut ventus, aut aqua versat, eam usui esse posse visum fuit.

Iv. D. Couplet pontis qui fluvio imponi potest, structuram proposui quique ad io usque hexapedas facile construitur & dissolvitur ι o homines non iunctim, sed partitis oneribus , quod magno caepe est usui , eum a portare possunt. Idem scalarum munus obire potest , si forte in muros irruptio sit facienda. Illius fabrica eo nititur fundamento , quod serri aut ligni secundum suam altitudinem collocati vis sit infinita ; pontem illum a duobus hominibus brevi temporis spatio aedificari posse aiebat, nee sulcro opus esse quo in fluvio, aut palude innitatur. v. Induciarum tempore D. Cassinus iter habuit in partes Galliae Boreales, ubi aliquot urbium positiones ab eo sunt observatae . Ambiani praesertim altitudinem Poli invenit intra aliquot secunda eandem prorsus cum illa quae a D. Picard illic ante aliquot annos inventa suerat, cum unius in terra gradus dimensionem captaret. In Abbatia Blangi aci in Artesia prope Hesdinum Poli altitudinem adinvenit gr. so. 26 min. Is sec. AbbaVillae gr. 12. 6. min. sssec. Deppae una eum D. Dionysio Hydrographiae Profestare eam comperit gr. 9. 33 min. ROthomagi ' gr. 2 min. o sec. V I. Cum Abbavillae altitudines Solis Octanti pedum trium sumeret, die prima Octobris observavit maculas prope ejus occidentalem

marginem recens obortas , eas D. Maraldus conspexerat Parisis in O servatorio die praecedenti 3o Septembri vespere , cum hora decima m tutina , & in ipso meridie nullae apparui ssent: ita ut minime dubium sit quin inter meridiem & horam secundam a meridie prope Solis occidentalem marginem , ad quem properabant. formatae fuerint. Octobiis die Io nee D. Maraldus Parisiis, nec D. Cassinus Deroae ullum earum invenere vestigium, ideoque jam in superius Solis hemispherium delatas esse palam fuit

Post dies autem 17 D. Cassinus ex itinere redux eam Solis marginis partem ex qua emergere debuissent, si fuissent se perstitas . pellustrans has non reperit : unde eas evanuisse censuit. Primo autem Novembris die observavit circa Solis medium aliam maculam exilem ex duabus conflatam , quae intra tres dies evanuit, deinde alias duas vidit prope Solis ortivum marginem , quae indies prςnotatam inter se distantiam magna irregularitate v

293쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Li3. m.

plicem, sed compositum ex Solis revolutione circa suum axem regulari, de NUM motu proprio macularum irregulari instar nubium terrestrium. Die autem ca. decima Novembris cum medium Solis Vix essent praetergressae, evanuerunt. di in earum locum die I prope Solis marginem apparuit facula rotunda, quam nonnullae minores, sed clariores sequebantur , intermixtis obscuris areis quae e Solis disco brevi excesserunt. VII. D. de la Hire Geometricas demonstrationes exposuit, quibus propositionem a D. Τ schirnouse propositam de linea curva, quq in quadrante circuli per reflexionem radiorum generatur, expendit.

De Lia Ais anno I 689.

CHymicas operationes cum Physicis decurremus, tum ad historiam ania malium , & Anatomen gradum faciemus.

De Phsiris experimentis.

g runt continuatae. Bdellium , Gutta gummi, Tragacanthum, Gurni Ammoniacum & alia ejus generis in tua quaeque Principia sunt resoluta. II. D. Marchant observationes suas circa Sycomorum sectas abhine quadriennio commemoravit. Inciso trunci cortice, magnam aquae vim ex illa arbore stillare ipso AEquinoctii die comperit. Illud anter alia ab eodem animadversum video , E Cychoreo vulgari lac exprimi admodum acre &corrosivum , ac radicem Pelastes optimum esse sudorificum. III. Inter Physicas observationes illud primo loco λ D. Sedileau circa nivem & glaciem observatum ponimus, nivem quae sub idem tempus deciderat liquatam ad sextam sere lui voluminis partem rediisse r adeo ut sex nivis non prella aut densatae pollices ad unum aquae digitum redigantur. a. Nix ipsa non ut butyrum aut oleum & alia corpora quae calore lolvianatur, liquescit ε, sed priusquam fluat, in seipiam quasi contracta , & volumine suo, seu mole multum imminuta cernitur , neque ut in glacie pars summa primum liquatur. IV. Tum temporis D. de la Hire hexapedam ferream sic pavimento conclavis Observatorii lapidibus complanatis structo aptaverat , ut arueroso extremo murum attingeret, tum ejus longitudinem in pavimento accu-

294쪽

a o R E G I AE SCIENTIARUM

AN N. rate notavit, ardoribus Solis insequenti aestate per tres horas postea expo-δο39. sitam : unius lineae productam invenit. Mense Maio eandem regulam Solis calori in fenestra per aliquot horas expositam, tum ad eum locum cui rigente hieme admota suerat transs.itam Δ lineae longiorem invenit. Quare parte is oo aut circiter aucta est. Ex quo illud conclusum ab eo fuit tubos ferri os gelido aeri expositos sic contrahi , ut tubus I8 hexapedas longus , unius pollicis, iis hexapedas in longum porrectus, pede ii tegro brevior fiat, si gelido aeri exponatur. U. Paucis ante mensibus D. Faber Germanus novi & rari phrenomeni

quod anno superiori die ir Aprilis Heilbronnae ad Ne crum visum est , hora post mediam noctem secunda , linearem descriptionem ad Academiam misit. Coelo admodum sereno visus est globus igneus instar fulguris lucidus. per Cete &septimum gradum Arietis decurrere, quique inter Pegasi alam δe caput Cassiopeae progrellus evanuit intra quadraatis horae spatium , relicta

cauda non m nil versus ortum arcuata.

V I. Calculum e vesica hominis post eius obitum extractum exhibuit D. Dodari a libratum & unius unciae pondere, in medio velut nucleus erattei sius, crusta vero instar gypsi erat candida. VII. D. de la Hire arenota granula quae in urina per microscopium cons piciuntur dispersa delinea vit. Hςc magna ex parte denticulis incisa alia aliis inserta, & mutuis velut hamulis implicita in lapides formari satis est verisimile. Idem die Junii dissertationem de aeris pondere & quantum si aqua levior e scripto ligit : sed ea de re infra fusus.

VIII. Cum exeunte anno superiori distenteriae gras Iarentur, ex D. D attaccepimus complures sanatos elle per emetica aut purgantia. Quae tum temporis a D. Helvetio radix huic morbo feliciter dari coepta est , Ipecacuanhaapud Guillelmum Pisonem & Mai gravium ut singulare praesidium de Brasit liensibus usitatum commendari D. D. Thevenot & Marchant monuerunt.

Vit Clari T. pleuritidi buglossi succum utiliter adhiberi ab aliis accepit: cum de spiritu tere bynthinae sermo haberetur , nonnulli vestium maculas hoc spiritu elui, postquam spiritu vini leviter sunt perfusae, docuere: insectores Elle bovino uti tolent. Tum a Chirurgo Parisiensi aecepi hydropem curatum fuisse beneficio plantae quae in locis humidis invenitur , Eupatorium Cannabinum vocant.

CAPUT II.

De Hi Ebria Animaliam. I. TY PFc sere de Chymicis Ad Physicis rebus excerpta a nobis suere . a pluribus omissis quae longum esset & ab instituto alienum huic

operi inserere. Sequitur ut perpauca de his quae ad animalium cognitionem spectant, summatim breviterque dicamus. Multa hoc anno vertente anim

lium cadavera Versaliis allata sunt , quae magna ex parte iam incisa di Disitigod by Cooste

295쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 27 I

descripta suerant. Descriptiones ante factas relegit D. Gallori de annota- --tionibus suis illustravit. II. D. du Verney circa dentium formationem observationes suas proposuit. Priusquam foras prodeant dentes, in quadam mucilagine plurimis vasis conspersa iam esse delineatos ostendit , fibras complures per strata di poni, uti & alia multa quae peculiari dissertatione postea vulgavit. Tum simiae descriptio fuit recognita. Musculos caudae separavit D. da Verney. In hac cauda 18 o musculos invenit D. Mery. III. Mense Augusto musculos avium respirationi destinatos praeparavit D. Mery , qvieque antea in disiectione Anseris vivi observata ab eo fuerant, ex scripto legit. I. in ipsa inspiratione pectus dilatari , sternum

a vertebris removeri, costas sursum sublatas a se invicem recedere. 1. Quo motus ille magis conspicuus foret, rostrum & nares brevi temporis spati sunt occlusa , tum iis apertis abdomen intus compressium, sternum sursum magis elatum , & costae itidem sublatae magis inter se distantes apparuerunt.

In expiratione contra erant omnia, abdomen extrorsium intumescere, costaesbi propiores & sternum vicinius vertebris visum. Tum ventre dissecto ut vesicae in eo positae oculis subjicerentur , in expiratione sterno deprello abdominis saeculi aere impleri de duo septa seu

diaphragmata, quorum pars carnosa vertebris adhaerescit, a costis recedeia re ; contra inter inspirandum eadem ad costas accedere videbantur. Dei de pectore aperto ut sterno discisso superiores sacculi in conspectum venirent , costae sic nudatae sunt, ut musculorum intercostalium motus cern

rentur. Tum vero id palam fuit superiores sacculos impleri & exinaniri una cum sacculis abdominis. Quo autem innotesceret quando fiat respiratio , altera narium occlusa ;alteri objecta est plumula, tumque id observatum , elato sterno piloε plumulae narium intus subire, eo depresso has repelli , adeo ut animal depresso

sterno respirare videatur.

I U. Post haec Leonis cadaver dissectum fuit, musculos & tendines ea dae demonstravit D. du Verney , crurum quoque de pedum musculos separa tim paraverunt D. D. du Verney dc Mery eorum fabricam de usius exposuerunt, qDave ratione digitorum motus effetant.

V. Quae a D. de la Hire ineunte hoc anno saetae sunt observationes circa vesicae structuram, silentio premi non debent : hinc enim quaedam non scitu modo digna , sed Ac magni usus erui pollunt. Vesica suilla & re cens vento distenta , aperto orificio velut ultro subsidit: tum ea statim in versa est ut pars exterior fieret interior , aqua huic astusa est , sic tamen ut non omnino impleretur et statim perfluere multis in locis visa est , adeo ut intra ii horarum spatium pars illius dimidia esiluxerit, quae rubeo co. Iore tincta apparuit. Id vero satis est verisimile . e vesicae V.isis cum aere distenta fuit, sanguinem inter membranae fibras expressiim fuisse, quem aqua inter eas fibrillas effluens abstersit : nam membrana ipsa admodum erat candida post aquae effluxum. Quamobrem vesicae membrana innumeris foraminulis videtur pertusa,

quae suis sorte valvulis sunt munita, ut aqua libere subeat ; eaque exire

296쪽

, 1 REGIAE SCIENTIARUM

A M N. prohibeatur: nam aer intus conclusus & pressus per ea foraminuta erumpere I 689. non potest. V I. Vix ullas aptiores huic rei valvulas excogitare licet, quam eas quae ex papillis constant continuo ductu ita formatis , ut ductus ipse vel sus interiora vesicae sensim decrescat, & liberum liquoribus circumsi sis aditum praebeant in meatus ; sed iisdem negent per eandem viam reditum , quod Corporis vesicae incumbant. Coli intestini valvula in quibusdam piscibus sieconformata repc ritur. Ex quo quidem experimento hanc circa hydropis ge-cesim conjecturam fecit, hunc morbum ex vescae poris occlusis interdum prodire, quod aquam in abdomine effusam non admittant, qnae per ventriculi membranas continenter exsudat. Hoc enim expertus est D. Mery aquam ventriculo animalis affusam coecos membranae meatus penetrare. Hinc Drte aquae minerales epotet tam cito redduntur.

a. Huie vesicae lac aquae loco assu sum est, ut hinc liqueret an liquor cratius & pinguis membranam penetraret. Id sane cffluxit, sed lente admodum : nam intra Ii horas vix pars lactis decima exiit, sed liquor instar aquae erat limpidus. Circa vesicam plures guttae crassiores apparebant, cum reliquet vesicae partes siccae viderentur. Unde suspicio aliqua nine oriri possit in iis

tantum locis membranam esse pertusam.

VII. Interjectis aliquot diebus D. Sedileau vesicam suillam & recentem aqua implevit quς guttatim bidui spatio stillavit, tertio die aqua quae

supererat detracta , aere vesicam implevit quem illa retinuit. Vix tamen crediderim aquam vase contentam per membranam transmitti. Haec sane operimenta iteranda mihi videntur. Ingluviem quoque Galli Indici vulgaris aqua replevit, sed ea non em it, seu ingluvies in naturali statu, seu inversa aquam exciperet. VIII. Illud pene mihi exciderat, nec tacendum tamen, quod exeunte anno superiore a D. Mery in publica domo militum qui in bello membrismu'ctari sunt, fuit observatum. Nam militis 71 annos nati aperto cadave re partes omnes thorace & abdomine contentas suis locis emotas invenit ;ita ut quae in dextro latere extare debuerant, sinistrum latus occuparent.& vieissim. Cordis basis medio loco posita erat, & sinistrorsum versus , corpus ipsum & Mucio in dextram partem promota. Dexter illius sinus . auricula ejus major, vena itidem cava ad sinistram cordis partem , minotauricula & aorta ad dextram sita erant. Sic pulmonum arteria finistra cordis parte egressa dextrorsum deflectebar, ita ut & pulmones quoque stum naturalem commutarim : nam dexter in duos tantum, sinister in tres iob

divisus erat contra conssietum naturae ordinem.

Eadem erat Oesophagi, ventriculi Ze intestinorum inverso. Pylorus in parte sinistra , unde & duodenum initium capiebat. Jecur itidem in parte sinistra positum , lien in dextra ; Venae quoque di arteriae naturalem suum

situm commuIMam.

297쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 273

CAPUT III.

De Mathematicis.

tantur quae postremis his annis in Academia acta sunt , nihil est caul, cur in iis recensendis diutius immoremur quae magno studio & i credibili diligentia fuerunt elaborata. Omitto id quoque Cometem in Indiis visum fuisse a P. P. Societatis . qui in iis locis versantur , cujus motus , magnitudo, iter , caudae productio deseripta sunt in observationibus Physicis & Mathematicis editis a P. Govie anno i 691: visus est a P. Richaud in regione Ponticherr circa diem 8 D cembris , a P. P. de Bera & le Comte Malaeae. In his locis sub conspectum non venit, quod initio Soli ellet propior & sub finem ad Polum Australem

nimis accederet.

D. Rolle opus suum Algebraicum examinandum dedit D. Galloys qui rogatu Academiae illud perlegit, ae typis postea id mandatum est.

talis Astronomiae Fragmentum Siamo a D. de la Loubere Regis Lesato allatum ad D. Cassinum misit , qui in ejus interpretatione studium suum posuit , & rei difficillimae magnam lucem intulit , eamque in volumine nuper edito publicis juris fecit. Illud praeter catera comperit , Sinensium Epocham in annum salutis reparatae 638 incidere, quinto ante Persarum Epocham anno. Ea est Astr nomica Epocha novilunii quod in die AEquinoctii verni contigit, cum e dem die Sol deficeret, & dies esset Sabbati. Quatuor hae notae nulli alteri quam praedusto anno conveniunt.

quae longe faciliores visae sunt, quam quae a Clavio sunt ulurpatae. De pro jectione quoque corporum actum est ex occasione quorumdam operum D. de Robervat quae D. de la Hire cura tum praelo mandabantur. Post haec Tractatus a D. Picard elaboratus de ponderibus & mensuris lactus est, qui anno 16 3 inter opera posthuma Academiae in lucem prodiit : huic insertae sunt observationes D. Auz t. Pes cujusque regionis ad pedem Parisinum est redactus. Is vero in partes 71o divisus quarum Londinensis v. gr. est 6 s a Romanus Capitolii 6 1 1 & ita de caeteris. Consimili ratione liquorum mensuras cum antiquas , tum recentiores ominnium pene regionum persequitur uti & pondera. I U. In eodem opusculo aquarum emuentium rationem examinat. Illud prςmittit experientia comprobatum , corpus in aqua stagnante natans primum a pondere velocitate aequabili tractum ut I , deinde trahi velocitate ut et , seu dimidio tempore a pondere prioris quadruplo , ita ut velocitates sint ut ponderum radices quadrarae. Tum quς sit necessiria aquaestuentis declivitas, simul & mensuram aquae essiuentis ex variis experimentis

298쪽

2 4 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. colligit. Opusculum est paucis paginis comprehensum , sed quod multari Io. scitu digna complectitur.

SECTIO SEPTIMA.

Om ad Bolanicam spectant, descriptiones nimirum plantarum que ex variis regionibus & ultimis orbis terrarum oris D Marchant cura sunt allatae, ab eodem in horto Regio excultae, D. Dodari descrip. , ac demum a D. Chastillon delineatae & aeri incita silentio praetereunda arbitramur : nam hoc operis Deo dante suo loco de tempore in lucem prodibit.

CAPUT PRIMUM.

De rebus Phoseis se Historia ammialium.

- usium vitae aut corporis sanitatem referuntur, quς ut tulit occasio, collegimus , si fortὸ nonnihil utilitatis asserre possint. Inter Physicas observationes primo loco reponamus Irim quae Andegavi anno superiori die Julii fuit observara ; hujus descriptio a D. de la Hire milia est. Sol in horizonte positus, in occasu rubeus apparebat, Itis itidem tum vita omni ex parte rubeo colore tincta. II. Cum die is Aprilis ae fontium origine sermo haberetur , D. de laChapelle illud a se observatum ait, aquam pluviam ubi pinguem ossendit terram, in eam velut in craterem aut lacum coire , quae paulatim intumescit, & cepe ad extimam usque superficiem attollitur. Unde & alveoli in formam pedis anserini ducuntur aquis colligendis: sed multis in i cis , ut in Belsa aquae colligi nequeunt, quod terra sit levior & poris perinvia r ita ut nulla aquarum congeries, nullus crater essiciatur : ubi est aliqua declivitas , eo saepe aqua confluit. III. Eodem consesns die idem vir clariss quasdam a D. le Brun prae stantissimo nostrae aetatis pictore , lineares humani vultus adumbrationes factas coram exhibuit quibus omnes animi assectus & perturbationes pulchrὸ exprimuntur. Magnum quoque succini frustum protulit quo muscae quoddam genus concluditur. V. Hoc in vegetatione plantarum animadvertit D. Gallo's, radices in phiala aqua plena ante diffundi quam caulis crescat , ac ramos ea ex parte esse craviores, qua radices sunt Vegetiores.

VI. D. de la Hire dissertationem de plantarum nutritione legit taDigiti ou by Cooste

299쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. I smul & quaedem experimenta a se facta circa aereas bullulas qDae in phia- PD

Iis aqua plenis emergunt, cum iis plantae ad vegetandum fuerunt impositae. M. Lagenam vitream & amplam aqua impleverat per complures dies Soli expositam r sed cum id temporis coelum nubilum foret, nullae in imo vasis Dullulae visae sunt : ubi sereno aere lagena calore Solis incaluit, magna bullarum multitudo quae in fundo lagenae formabantur , circa horam diei undecimam emersit. Cum autem prae solo aquae calore tot bullulas sursum esserti non facile sibi persuaderet, ac suspicaretur subiecti lapidis c lore eas commoveri, lagenam loco movit, & ligno adhuc calidiori i posuit, tum vero bullae fere ut in lebete cum aqua mediocriter ebullit, iurmatim eruperunt. Deinde lagenae fundum sic intra vas aqua frigida plenum aptavit, ut non amplius quam unius digiti latitudine mergetetur , sed nullae fere bullae tum prodierunt , tametsi lagena Soli esset exposita.& aqua multum caloris contraxistet. Et quidem ubi primum lagena extra aquam posita est , tum bullae aereae quae prius parti infimae vasis adhaereis hant sursum elatae sunt. VII. Hoc experimentum alteri occasionem praebuit, quo muscum superficiei aquae innatantem in fundo aquae formari comperit : nam parum imi in fundo huius lagenae visum subsidere, quod forte aquae pluviae cum fontana admistae tribuendum 1 atque id advertit plantulas instar musci e fundo lagenae sursum niti, quae ab aeris bullulis una coeuntibus serebantur. Hae bullulae filamenta in fundo retinuerant. sed cum aliis , quae circa eas plantulas prodibant conjunctae . satis validae fuerunt , quae radices musti disrumperent, & secum ad superficiem usque abriperent. Unde aqua incalescente & partibus ejus vehementer commotis, aeris particulae in eoecis illius meatious antea conclusae una coiere & auctae sunt. Cum autem pars

vasis infima satis incaluit ut bullae dilatentur, tum eae sursum emergunt &mole fiunt majores , quam ut prementi aquae resistant: itaque super aquam

effferuntur.

VIII. Cum D. le Brun inter pictores nostrae aetatis percelebris mense Februatio obtillet, D. du Uerney aperto eius cadavere cysticum canalem Iapidibus plenum & vasa multum dilatata reperit , tumque D. Dodari illud advertit eos qui ex Ictero moriuntur. majori ex parte profluvio sinis

uinis extingui, quod prae bile effusa sanguis fiat ultra quam par sit fluius. Ego ipse tum narravi quod nuper videram , Nulliaci tertia ab urbe leuca, hominem hydrope vehementer laborantem , quem multum levavit Zona lintea sale bene exsiccato & contuso repleta , circa lumbos apposita. Is per biennium adhuc vitam protraxit , cum antea ex tumore abdominis

pene moriturus videretur.

provectos ex hydrope convaluille, postquam se se in clibanum post panem

extramim immisissent. Ne id quidem praetereundum existimo a D. du Verney testatum aquam stiplicam quam vir peruditus D. Lemer' nune Academiae socius in suo Chymico opere describit, vulneribus optimum esse remedium , atque ea dem esse cum aqua stiptica quae Argentorati cum felici successu usurpatur.

300쪽

i s REGIAE SCIENTIARUM

A N Μ. His subi eit D. Sedit eau gemmas rosarum aquae ardenti vini eum sae-I6Io. charo & cinamomo infusas, Soli per tres hebdomadas expositas, vulneribus. incisionibus & contusonibus mederi ; alii balsamum Perusinum in eundem usum commendarunt. Illud in universum fuit judicatum utile esse vulneribus remedium, quod vi leniter astringente donatur, ut anguinem sistat, Be satis est volatile ut extra vasatum sareuinem resolvat ac dimet, quod demum quoiadam vernice, ut loquuntur, seu liquore splendido & tenaci sic linit vulnus.

ut aeri occludat aditum.

Cum ea aestate cimices solito essent molestiores, idem D. Sedit eau hos parietariam herbam quaerere , eique adhaerere monuit. Sublimati solutionem huic insectorum generi infestam esse uti & pediculis comprobavit, cumque haec relegerem a viro fide digno accepi pumices soliis phaseoli ultro adhqrescere. Ista quidem omittere nolui quod uuii esse possint : tametsi noα

ignoro ejusmodi arcana a multis contemni,

IX. In id potissimum incubuit Academia , ut quae jam publicatae olim fuerant animalium descriptiones , ubi se se dasat occasio & eorum copia aderat, accurato examini subjicerentur, ac si quae forte deessent, supple

rentur.

D. Meri Cystim felleam Leonis exsiccatam subjecit oculis, in qua T velut sepimenta quasi totidem tabulet erant, suo quaeque foramine perviae . superiores vesiculae se se in inferiores per illa foramina exonerant. X. Die 17 Maii D. Teroude Chirurgus cujus jam fecimus mentionem , molem informem extra uterum puellae I 8 annos natae repertam attulit , in qua erant capitis rudimenta quaedam ; nam duae velut palpebrae

pilis & glandulis instructae apparebant , frontis quoddam specimen linea nigra , quae supercilii loco erat distinctum ; plures capilli satis longi in fu

nimium contorti supra frontem exstabant , qui laniculus eum fasciculo capillorum erat implexus. Sub majori angulo oculi , duo dentes duri &candidi instar molarium cum gingivis, s lineis longi eminebant , tertius, isque major sub prioribus nasci videbatur. Duo alii dentes velut maxillae inserti videbantur sub quodam foramine eo sere loco ubi aures collocantur. hae e moles informis membranae duobus in locis adhqrebat, hoc monstrum aD. de la Hire fuit delineatum. XI. Locustarum quae magnas Poloniae & Lituaniae regiones vastaverunt. formam 8e historiam typis excusem legit D. Gallo's. Paucis post diebus vir clarissi D. S. Ullan ejusmodi insecta ad se e Polonia milia coram exhibuit. Vulgaribus locustis non admodum esse dissimiles existimabat D. Sedit eau ; senis alis muniebantur , ternis ex unoquoque latere. Cum die Junii 3 mane D. Dodari versiliis Lutetiam iter faceret, incredibilem minutorun bufonum post uberiorem pluviam in via ossendit . qui omnes Ver- falias versus contendebant. Ubi nullae erant maculae aut soli ilae, ibi nec bu sones erant. Hinc concludi potest eiusmodi animalcula non ex pluvia , ut vulgo creditur, formari, sea ea saepe post uberiorem imbrem ante delite

centia prodire.

XII. Die 18 Januarii D. Des Bille tres nunc Academiae socius. & D. Hebertin supremo Senatu patronus pontis Versatilis, Pont ιοum x, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION