장음표시 사용
301쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LiB. III. a Tin Sequana constructum curaverant, smul & machinet exhauriendis aquis P0m destinatae typos attulerunt. Pons ille , D. Heberi , machina hydraulica ea. Λ D. Desbillettes fuit excogitata. Utraque machina ingeniosa & utilis visa est. XIII. Quasdam Heronis Alexandrini propositiones ex libro de spiritalibus decerptas, proposuit D. de la Hire, quae miti Is verae ab eo sunt judicatae, easque correxit. Hujus libri examen in aliquot congressibus continuavit. Inter ea quae annotavit plurima , machinam quae ab Herone gutta vocitatur, explanavit, quod aquam guttatim per Syphonem emittat, ubi calore Solis vitrea ampulla incaluit. Atque hujus machinae occasione qua vi, quave ratione succus per fibras plantarum sursum eluctetur , explicare ingressiis est. Quod argumentum postea uberius pertractavit. Die 1 Martii D. Commiers horologii portatilis figuram linearem dedit. cujus Auctorem ait esse D. Harquin in eo genere opificii valde industrium rstructura simplicior & a vulgaribus diversa visa est.
De rebus Phusicis O Mechanicis.
I. Ie 11 Martii D. Varignon systema suum de gravitate corporumo coepit exponere, quod hoc ipso anno publici juris factum est. Huic operi ingenioso , si quod sit aliud in hoc genere Philosophiae naturalis, hune
inscripsit titulum, conjecturae novae circa gravitatem. Neque aliud prosecto in re adeo obscura exigi debet praeter coniecturas easque verisimiles , & anatui a ipsa non abhorrentes , quales eae sunt quae in hoc tractatu distincte de disposite proponuntur. In praefatione systematis sui Ideam, & sormam exprimit, simul & argumenti dissicultatem, quae in eo maxime posita est , ut ratio asseratur cur corpus in medio aere positum, quodque ex se est ad omnem motum indita ferens , deorsum potius quam sursum moveatur. II. Ae ptimum ut certa ab incertis , concessa ab iis quae dubia sunt, seiungat, illud manifestum existimat lignum in aere suspensum non ab innato quodam appetitu, aut ab ingenita propensione deorsum ferri, cum ingeniti illi appetitus in rebus inanimatis sint Omnino commentitii. Attractionem quoque omnem jam super rejecimus , neque alia hujus motus causia asserti potest praeter impulsionem a circumfuso fluido , quodcumque illud sit, aut aer crassior, aut aether , aut utrumque , vel si quod sit aliud, licet sub as pectum id non cadat. Non dubium tamen est , quin ejusmodi corpora quae oculos fugiunt, magnos procreent e fluctus, ut in Vento, in pulvere pyrio. in magnete & in aliis plurimis cernimus. Sed dissicultas in eo posita est , ut ratio asseratur cur lignum a circumsuis aere undique involutum in unam potius partem , quam an aliam pellatur; unde inaequalis illa aut pressio, aut impulsio oriatur.
302쪽
A s u. III. Corpus sit figurae cubitae propius terram positum ; promi terra raso.' fingamus animo fornicem solidioris materiae & impenetrabilis: hate postea
nobis erit anserenda , ut solent structores tabulata dissolvere , postquam ex usu esse desierint. Tum certe circumjecti aeris partes perpetuo motu agitatae in huius corporis superficies incurrent. Quae ex Oriente N Occidente, quaeque ex Austro & Septentrione in hoe corpus impingunt , cum nisus earum sint aequales, illud loco suo dimovere non poterunt, nulla adeo est ratio cur in unam potius partem , quam
in aliam lignum illud pensile in aere impellant. At si duas hujus cubici eo solis facies supremam & infimam spectemus, jam in his quaedam inaequa-itatis principia se produnt : nam majori vi impelletur corpus ex ea parte quae sursum dirigitur . idque adeo ἡescendat & ad perpendiculum necesse est , eum ad latera deflectere non possit, & ςqualiter pulsum nulla sit ratio cur in unam potius partem , quam in aliam declinet ; sed innumera velut fila incumbentis colum- . eaque E summo aere ducta indesinenter ferient corpus illud obvium , & deorsum trudent , cum columna aeris quae inferiorem corporis superficiem ferit, longE sit debilior , neque superioris
columnae ictibus valeat obsistere. At si corous in medio terram inter Ze fornicem , quam animo fingimus ad multa usque milliaria circumpositam, intervallo situm statuamus , tum illud in statu quietis futurum est , neque enim sursum aut deorsum tendet ;ulterius positum prope fornicem seu concamerationem sursum feretur, tum enim columna aetis quae infimam cubi superficiem percutiet, altior erit &sortior.
Hi ne luna quae corpus est non minus solidum ac compactum, quam terralpia versus terram non decidit. Iv. Itaque iam fornice ipsa, ut nobis inutili detracta . eadem prot suseontingent, si vorticem cujus terra est centrum, contemplemur e nam extra suos limites non excurrit, atque aetheris incumbentis fila, ut in lumini, propagatione ad nos usque perVeniunt, & graVia quaeque premunt corpora, adeo ut gravitas omnis aut levitas a circumfuso liquido , de ab illius inde si nenti percussione oriatur. Quo autem modo id fiat , capite primo fusus Auctor explicat. V. Ac primum quidem is negat gravitarem a motu terrς diurno proficisci, eo quidem modo quo Cartesius exposuit, de quo quidem iam supra
egimus: aetheris nimirum partes omnes vorticoso illo motu aetas continuomsu a centro recedere , gravia vero corpora ab iis repelli quae minori nisu a centro vorticis recedunt. Nam aether P repellit a se corpora , quae minori conatu a centro discedunt.
Sed rem ipsam paulo diligentius intuenti id liquebit majorem illam vim in iis esse corporibus, quibus plus inest materiae. Sic in funda circumacta lapis majore conatu a manu recedit . quam suber , itaque juxta hane hyp thesim levius esset plumbum quam suber , aut lana. Et quidem quo pa res corporis sunt magis compactae , & crassae, hoc iis plus inest materiae de
major partium copia ad eandem determinationem conspirant.
303쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 2τ'
aequatori parallelos describent, eo minores, quo polis sunt propiores ; neca tellure pars illius quetque discedet nisi per planum circuli quem describit. P. Quin etiam corpus grave secundum idem planum in suum locum substituet, de gravia quaeque corpora ab aetherea materia depressa secundum lineas huic plano parallelas descendent , adeo ut in polo nulla futura sit amplius gravitas. Imo gravia quaeque corpora non ad perpendiculum in terram dc Dcenderent : nam ρος pars , centro vorticis recedit, haec secundum tangentes rectas excurrit, ut lapis e funda circumacta ; illa adeo materia quae ossendit gravia corpora secundum rectas tangentes ad terram cogit decidere ,
di in locum suum Lueeedere. Quo quidem modo per tangentes lineas & horizontales ea corpora ad terram deprimentur. Accedit illud quoque juxta Cartesii hypotheum , materiam subtilissimam ad centrum cujusque vorticis niti, atque ea congesta tot soles emergere, quot sunt stellae fixae . cur igitur materia in terrae vortice acta a centro ejus vorticis recedere nititur , idque majori vi conatur, quam crassiora corpora quibus admiscetur V I. Quamobrem non diurnus telluris, aut vorticis motus hunc gravium
descensum efficit, nee alia fingi potest impressio praeter aeris a. liquidi
circumfusi motum. Hoc enim omni fluido commune est , ut illius partea in perpetua sint agitatione juxta omnes determinationum modos , uti alio loco probatum est. Hinc liquores tam facile cedunt, hinc sales de metalla dissolvunt, de in partes poenitus insensibiles comminuunt, quod undequaque in eas impingant. Quae cum ita sint, palam est eorpus durum in liquidum demersum , inodesinentet ab eo collidi de varias impressiones ab eodem excipere juxta numerum partium liquidi quae in corpus durum incurrunt, & in eandem colis lisionem conspirant, ac penes ejusdem motus quantitatem. Partes quidem silet corporis liquidi in eandem determinationem conspirantes ab aliis inte ei piuntur innumeris quae in transversum incurrunt. in quas tamen imprecsionem ipsam transmittunt. Atque ita in quocunque liquido quatenus plures ejus particulae in eadem determinatione conveniunt , innumeras efficiunt columnas quae varias habent directiones citra ullam confusionem , aut interruptionem , ut in lumine & in vento ipso cernimus , cum per duos aut plures tubos cruciatim serruminatos impellitur. Cujus rei periculum facere voluit D. Varignon : duos calamos lic incidit, & in crucis modum conjunxit, ut incisurq locum cera obsignatoria agglutinaret, sicque duo calami in loco incisurae inter se communicabant. Tum fumo chartae incensae per unum E tubulis perflavit, cum amicus per alterum calamum purum aera perflaret : fumus tantummodo per eum calamum quem implebat D. Uarignon , erumpere visus est. Sic vinum rubrum & aqua per eosdem tubulos ore simul in duos scyphos inspirati citra confusionem illam exierunt. Quocirca non solum ventus . aer, de spirabilia quaeque corpora . sed etiam liquores crassiores ex transverso sic possunt sese mutuo intersecare , ut sibi aut nullo modo, aut perparum obsint.
Et quidem duo flumina quae sibi mutuo vel directe , vel ex transverso sibi
occurrunt, directionem suam non tuentur, si utriusque profluentem aquam
in declive spectemus et sed nunc agitur de motu fluidi cujus parres quoquo Distrigod by Cooste
304쪽
A N N. versus a itantur, ac filamenta ipsa sibi mutuo occurrere posse eontendimus.'i o. & inter lecare citra ullam confusionem , ut in lumine contingit. Atque in liquido corpore nullus est locus sensibilis per quem fila , aut columellae non transeant in omnes partes directae r ut in cupa vinarii nullum est punctum sensibile . in quod ex omni parte vinum , aut aqua , & illud vicissim quoquo versus non tendat, non lotum ex proprio pondere, sed etiam
ex fluiditate , quae tot directionum quae sibi sunt oppostae principium
VII. Ex his itaque colligitur primo in aere, ut in aliis omnibus liquidis corporibus non alium esse motum qui descensum gravium esticiat, praeter eum qui , fluiditate pendet , eumque solum esse descensos gravium causam. Quocirca si corpus durum in liquido ejusdem naturae ita sit constitutum, ut ab extremis aequali distet intervallo , ibi stabit immotum ssin autem propius sit uni margini, quam alteri, ibi non manebit, nisi adeo resistat medium , seu liquidum ipsi divisioni , ut vincat vires columnarum liquidi inaequalium. Cum enim sit ad motum & quietem aeque indifferens, quae servor erit impressio , hanc sequetur. Sed ea resistentia ejusmodi esse sotest ut corpus variis in locis perstare possit, ut vires ferat longioris co-umnae incumbentis, aut pellentis : sed ubi percussionum disterentia liquidi resistentiam vicerit, quod divisioni sui obstat , corpus versus debiliorem seu breviorem pressionis columnam progrediatur necesse est.
Quae omnia in figura apposita fient dilucidiora : sit terra p a c b q in medio vorticis A e d E F g H , corpus B in aere pensile ad aliquam a
terra dist.intiam. Quandoquidem haec altitudo , qualiscumque sit, nullius est momenti cum semidiametro terrae comparata , quin & ipsa terrae semidiameter cum vortice telluris collata perparvi quoque est momenti, corpus B hoe in loco spectati potest ut centro sui vorticis proximum. Sic columnae aeris E B , & B H , uti & F B & BC nihil fere inter se disterunt ,
cum etiam terram in punctis a & b tangant , de distantia corporis B e , a terra nihil sit cum radio comparata , vix earum columnarum positio a p sitione columnarum horizontalium DB, & BG, discrepat. Hinc fit, non solum omnes columnas, quae sunt comprehensae inter sectores D B E & F B G , quaeque corpus B ex obliquo pellunt ex inferiori parte, pene aequales esse columnis intra DBC , & G B H contentis, quae ex parte superiori iis respondent; sed etiam columnis sectoris DBE, pene ex diametro oppositis columnis sectoris G B F, uti & columnis sectoria D B C, sectori G B H , adeo parvae restant vires, quae impressionem faciant in corpus B e , sive deorsum , sive sursum pellant, ut si quae sit inter eas disserentia, instar nihili haberi possit, quaeque sursum esse potest, impressio pro nihilo censenda est. Contra quae vis inest columnis sectoris perpendicularis CB H, adecisuperat vim , quς spatio B a c b continetur , ut hoc corpus undique
pressum ab his columnis multo magis versus terram , quam Versus quamcumque aliam vorticis sui partem prematur. Neque adeo id mirum est , si corpus ad motum & quietem omnino indisserens, actioni liquidi sui. quod aliunde tam parum divisioni resistit, relictum, ab eo deserri se sinat.
305쪽
ACADEMIAE HISTORIA. L . III. 1grεe hoe ipso, si liberum est, decidat, aut saltem, si quid ei obstet, deorsum P0sia
premat. μ. Verum id opponi potest , contrarium in aqua observari r nam lignum in aquam demer sum , ab imo ad summum repellitur, tametsi aquae incumbentis columna multo sit major & fortior columna aquae ligno sub ieeta : ex quo licet conjicere inferiores aeris columnas licet breviores, non propterea cedere columnis incumbentibus : nam quς lateribus adjacent , ut in aqua evenit , satis habent Virium, ut corpora sursum repellant , sicque superioribus satis resistunt, ne corpori subjecto pondus imprimant. Respondet D. Varignon , subtilioris aeris fluiditatem in eo esse positam , ut illius vetur filamenta versus Omnes partes ferantur , cum cratasiores aeris , aquae & aliorum liquorum partes descensum tantummodo assectent , unde alia corpora liquoribus immersa sursum repeliarunt.
306쪽
A N M. Sit eupa H O, quae aqua repleatur , pondus aquae essicit ut frustum
ligni D E sutiam resiliat versus superficiem e nam pondus aquae deorsum illud pellit, cumque fundus cupae resistat columnae Κ N , actionem omnem in columnas laterales HM , & LO refundit. Cum autem columna Loaequalis sit gravitatis cum H M , & Κ N, cumque H M minus prematur propter corpus DE levius corpore D G ejusidem molis seu voluminis cum corpore D E , columna Κ N tota reflectitur versus H M. Ad corpus D , sursum repellere nititur contra columnam H D , ea quidem ratione qua D G, seu idem aqua: volumen magis ponderat , quam D E. Contra totius aeris massa obstare debet, quominus idem accidat compori B ptiotis figurae. Nam filamenta columella A B , comprehensa , quae impressionem faciunt versus terrae punctum C, haec occursu terrae aut alterius obicis reflecti debent per viam columnarum quae sursum contendunt, non juvare parvam illam columnam ut corpus B sursum trudat: ibi enim minorem ostendunt obicem , quam si facto circuitu per corpus durum C B filamentis descendentibus occurrerent, quorum progressui Obstat cor pus solidum B. Itaque fila descendentia quae corpori B adjacent , nihil ad illud pertinent, neque id magis adjuvant ut sursum, quam ut deorsum
Neque aer crassior qui omnem suam gravitatem , a subtiliori , seu ab aetherea substantia mutuatur , & multo minorem quam lignum B, quod exempli loco ponimus in priore figura , ejus descensum inhibere non potest ; contra vero aqua quae majus pondus a fluiditate circumfusi aeris excipit, quam lignum DE in cupa posterioris figurae , illud cogit ascen
Jam ut propositum gravitatis systema prosequamur. priori figura repetita , circumjecti aeris nuiditas ascenium corporis potest efiicere , si procul a terra positum concipiamus ut in x , quod ultra dimidiam distantiam e Α& propius extremo vorticis margini statuimus. Tum enim singuli sect Disitigod by GOrale
307쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 183
res m x d , d x,h , hxn ubi sunt aeris columnae quae deorsum corpus x , impellerent, minimi sunt momenti, si cum sectoribus g x n, qx p, fx m, hute nom. directe oppositis comparentur : adeo ut corpus x pellatur fortius versus Α , quam versus e . dc prae sola aeris fluiditate corpus attollatur : cum autem sectores ΕΒΑ , FBA , semper inter se sint aequales , & quacumque a terra distantia corpus B , descendere incipiat, aut pergat ascendere, quamcumque impressionem excipiat a columnis quae dextrorsum aut sini se trorsum illud premunt, corpus in neutram partem declinare debet , sed perpendicularem lineam in descensu, vel ascensu semper describet. Punctum autem illud aeris medium inter extrema positum in linea perpendiculari A c , adeo angustum est , ut si medium divisioni nullo modo resisteret, corpus vel in minania ab eo puncto distantia descendere aut atacendere cogeretur : sed fluidi resistentia efficit, ut corpus manere possit
in diversis a terra distantiis, adeo ut satis amplum sit spatium illud quietis. Si e luna stat in sim quietis spatio in certa a tellure distantia ; quin & ipsa terra , & planetae solis vortice contenti in suis quique locis manent ex sola circumjecti fluidi pressione. Aet vero crassior ii subtili materia qua instar spongiae imbuitur , pondus omne suum depromit. Quod si tota aeris moles esset sui similis, nec levis
esset , nec gravis, tametsi ex aere crassiore tota constaret: nam partes ejus omnes ex aequo sese invicem , quoquo versium pellerent. Unde ex lubtilis materiae fluiditate pondus omne corporum oritur e sed aer crassicit proprio
pondere , & fluiditate sua subtilis materiae fluiditati sociata auget pondus corporum , aut minuit, si cum iis libretur , ut fit in Barometro , ubi in cumbentis aeris crassioris pondus cum hydrargyro est in aequilibrio. Atque ubi tubus brevior Barometri intra aquam demergitur , altius ascendit hydratis gyriis. Atque hqc de causa gravitatis. Quae autem ad ponderum disserentias,& accelerationem motus gravium spectant', capite 2 & 3 fuse persequitur, ut cap. prqcipuis difficultatibus quae opponi possimi, occurrit. Haec utique videri pollunt in ps dicto opere.
De Rebus a I. T Am ut a Mechanicis ad Astronomica veniamus . D. Cassini theo
J riam sitellitum perpolivit . N in variis congrcilibus logit. Systema suum circa inaequales satellitum motus expotuit , novas observatio 'nes circa Jovem , illius maculas & sitellites, atque eorum umbras pro
Nova in Iove macula se videndam praebuit , cujus revolutio sex minutis tardior quam primae jampridem cognitae inventa est. Multa circa hujus maculet situm & motum, necnon circa recentes Jovis ranas observata ab eo
308쪽
A M u. II. Cum die x. Augusti Rex magnae Britanniae illustria Augustodunen ioso. s Episcopo insinuallet, si Rcgium Observatorium invisere velle , id ipsum
a D. de Louvois D. de la Ch apelle nuntiatum est , ut Academici omnes die constituto, nempe 13 Auguiti co convenirent circa horam decimam: Principibus Angliae vitis comitatus Rex advenit. Turris Orientalis partem inferiorem primum invisit , ubi quae nocte proxima factae fuerant obser vationes circa Saturnum & illius satellites, est contemplatus. Illud imprimis obiter notatum e quinque Saturni satellitibus quatuor in hoc observatorio Hille repertos, praeter eum qui multis ante annis a D. Hugens Academiae socio una cum annulo ejusdem Planetae deprehensius fuerat, adeo ut nunc quinque illius Planetae comites in conspectum veniant, qui astra Ludovicae appellantur, iique cum Jovis quatuor comitibus , & septem errantibus stellis ab omni aevo cognitis juncti lummam I 6 Planetarum cH-
III. Placuit M. B. Regi horum systema & magnam motuum varietatem intento animo contemplari : qui postremo dc tectus est & Saturno proximus intra diem unum de ii horas periodum suam absolvit , quam quintus . quique a D. Cassino primo fuit deprehensus , intra dies 8o conficit. In quo illud est singulare quod in unaquaque sua revolutione cum partem suae orbitς Orientalem peragrat , per mensem & amplius sui copiam non fa ciat. Vix aliam hujus Phoenomeni causim asterri poste praeter extimae superficiei in hoc Planeta dispositionem , ita ut pars illius lumen Solis quo quo versus regerat, ex altera non item. Illud quoque est animadversiim hoc Phoenomenon nulli ex Planetis convenire , sed hoc illi elle commune cum stella fixa quae lita est in collo Ccti, quaeque per 7 menses conspcctum s sit , de per menses oculis subjici potest , ita ut II mensibus exactis consimili splendore recurrat.
Nocte praecedenti secundi satellitis Iovis eclipsis observata fuerat, quae eausem sermoni dedit de utilitate harum observationum , cum ad Geographiam , tum ad Navigationem. Hunc satellitum Jovis usum , ubi primam a Galilaeo sunt detecti, prospectum suisse monuit D. Cassinus, sed ante constitutam Academiam ilium exequi non datum , priusquam Ephemerides de tabulae motuum magno studio essent elaboratae. Iii id potissinium incubuisse Academiam , ac Regem Christianissimum , quantae id foret utilitatis gnatum misisse Academicos in varias orbis terrarum plagas. qui sivellitum imo mersiones & emeisiones explorarent , & suas obseivationes cum iis quae iisdem temporibus hoc in loco fiunt, conferrent. Nam inter se collatas inia veniendis longitudinibus seu meridianorum disserentiis magno usui futuras
I U. Rex magnae Britanniς se jampridem ea de re certiorem factum ait, observationes ab Academia factas quae navigationi sunt perutiles , cum D. Flamsted cui Observatorii Anglicani cura est domandata, ) & cum quibusdam aliis Regiae Societatis viris futile communicatas , D. Halleum
per integrum annum in Insula S. Helenae commoratum id comperisse, chartas maritimas magnis erroribus esse vitiatas, locorum situs de distantias non mediocriter a veris aberrare.
309쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. III. 18sId vero a D. Cassino eonfirmatum fuit ex disserentiis longitudinum quae in tabulis Geographicis sunt designatae , quaeque ab iis quas satellitum eclipses cum in hoc Sbservatorio, tum in Stamen si & in Sinensi regno observarunt Patres Societatis Iesu a Rese Christianissimo eo missi ut Ma thematici Regii, mirum quant tim dissident. Cui Rex M. Britanniae vchementer assensus adjecit , in id quoque Angliae Astronomos studium suum contulisse, ut tabulae Geographicae ex disserentiis meridianorum per satelli
V. Id operis in hoc observatorio susceptum suisse innuit D. Cansni, atque instar cujusdam speciminis planisphaerium terrestre in pavimento turris Occidentalis fuisse delinea tum quoad fieri potuit accuratissime. Placuit Regi illud intueri, cumque ex una in aliam turrim se conferret, D. Cassinus qua ratione vitra ontica sic aptari possint, ut res objectae clim in coelo , tum in terra citra tubos conspiciantur , exposuit. Qua quidem methodo usus suit in detegendis novis Saturni satellitibu . Vitrum objectivum Ioo fere pedum , fenestrae quae ad Septentrionem dirigitur a D. Halsou-xer Batavo elaboratum , sic positum suerat , ut per oculare vitrum in Australi porta erectum res objecta eminus sita in ut be ipsa cerneretur. Negavit illud elle necessarium , ut radius visualis ab uno ad alterum vitrum productus obj cctivo perpendicularis insistat ; sed multis eum gradibus inclinari polle . nec quicquam de perspicuitate rei objectae , aut distincta ejus visione propterea decedere : adeo ut in ea quam diximus vitrorum distantia, oculare per totam porticiti Observatorii latitudinem moveri loco possit, quo diversae res objectae dextrorsum de sinistrQrsum positae obiectivo vitro penitus
VI. Illud etiam Regiae Majestati insinuatum, quantae sit utilitatis hae evitra disponendi ratio in ipsis siderum observationabus. In hunc usium turris lignea alta rio pedibus Regis Christianissimi iussit Martiaco transsata est, ubi attollendis aquis inservierat. In ipsis turris angulis tigilla sunt disposita per quae machina ducitur, qua vitrum objectivum ad Astri locum dirigatur. dum oeulare manu tenetur pedi suo insistens, in quo liber E movetur penestaei ab objectivo distantiam. VII. Planisphaerium terrestre a D. D. Sedit eau & Charelles primum de lineatum juxta ejus emendationem ab Academia factam Rex contemplatus, limul & loca, cum ab Academicis in diversas orbis partes Regis Christiani nsimi iustu missis restituta , nimirum a D D. Picard , de la Hire , Richet , Ite ni a D. D. Varin, du Glos , dc Desbayes qui in Daniam , dc in extremas Galliae oras, in Promontorium Viride. Antilla ; tum a Patribus Societatis qui in Bonae spei Promontorio, in Stamen si regno , 8e Orientalibusti agis veras longitudinum disterentias multo minores este quam quae in ta-ulis sunt delineatae, compererunt.
glia exploratum esset, quantum spatii gradus unus circumferentiae maximi in terra circuli occuparet , multo id majus quam ante creditum suetat , inventum fit. Nam 7i Angliae milliaria uni gradui respondere compertum est, cum antea ad 6o tantum milliaria patere vulgo persuasum esset.
310쪽
A N N. Quae hac in re sunt usurpata milliaria so oo pedes Londinenses eonis
160 o. tinent. Ad haec a nonnullis qui tum aderant , responsum suit , jam ab exordio pene nascentis Academiae anno I 669 id negotii ab ea sulaeptum, ut quam accuratissima unius gradus terrae mensura haberetur. Quod per magna triangula sibi mutuo connexa factum fuit , atque ea ratione conclusum, unum maximi terrae gradum circuli 17o6ci hexapedas Parisien
I X. Cum autem Rex illud postulasset ut haec mensura cum ea quae in Anglia reperta sitit, conferretur, id se facturum recepit D. Cassint. Illud quoque subjecit hoc Academiae fuisse propositum, quo certior & magis explorata haberetur terrς dimensio , quantum pateat Galliae regnum a Borea in Austrum dimetiri; jamque lineam Meridianam Observatorii Dunxercam usque ex una parte , & in Boibonium tractum ex altera productam , 8c per triangula sibi mutuo juncta quam diligentissime dimensam. Qua quidem ratione octo circumserentiet gradus explorati habebuntur , neque in ea dimensione major invenietur error quam in uno gradu. Id vero permagni cesse momenti ad Geographiam de navigandi artem , ut certa & fixa habeatur mensura . quantum fieri potest , accurata, qua gradus in leucas Se milliaria. ae vicissim leucae in gradus reducantur. Id quoque Rex M. B. subjecit iussa suo distantiam inter montem trium rupium prope Dublinum de montem
dictum Plomontorium Sanctum in Anglia sumptam per triangulum , cujus basis nota erat & anguli ad tres usque rupes, distantiam praebuerunt 46 milliarium cum se mille. Tum veto subj ccit D. Cassim distantiam Caletum inter & Dubridis arcem a D. de la Hire indagatam quoque fuisse,
eamque inventam elle χi36o hexaped. tun etsi majorem tabulae exhibeant distantiam.
X. Rex M. B. in Planisphaerio loca designavit quibus navium s bernatores Angli iter in Indias tentarunt inter Boream de occasum Solis; nihil masis ob ille quam nebulas quae in iis regionibus de die coelum de terram subducunt oculis, ita ut nocte tantummodo ad stellas fixas naves dirigi possint. Id visum esse D. Vossio hibernum tempus navigationi opor-'tunius fore discussa caligine. Anglorum itinera per fietum Magellanicum commemoravit, de alias vias in mari pacifico tentatas , ubi in aequali ab
AEquinoctiali distantia longe acrius frigus experti sunt. Sic hremem magis saevire in Canadensi regione quam in Gallia sub iisdem parallelis animadversum: adeo ut aeris temperies ex sola climatis positione non sit repe
XI. Tum sorte quadam de Insula Taprobana veteribus non incognitasernao incidit. Hanc a nonnullis Geographis recentioribus in Insula Ceilan, ab aliis in Sumatra reponi. Situm illius qualis a Ptolem. EO di scribitur, cum Maldivis insulis magis convenire existimabat D. CalIinus : hae sunt insularum congeries de quibus nulla apud veteres fit mentio.Taproba nam insulam lux a Promontorium Cori Ptolemaeus collocat, quod in mare longius provectum inter Indum & Gangem vix aliud elle potest quam Promontorium quod Commorinum nuncupatur in eodem stu positum. Idem Taprobanam
lub AEquinoctiali constituit ab eo in duas partes inaequales sic divisam, ut Disitigod by Cooste