Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ACADEMIAE HISTORIA. L . IV. 3i7

dem vidi in Normania rusticos parato uti remedio adversus canum rabidorum morsus: exsugunt sanguinem & salem vulneri imponunt cum ligatura.

III. In quo positum sit virus viperae, an in succo flavo intra dentium cava Contento, ut videtur D. Redi, an in spiritibus viperae irritatis, diu agitatum fuit. D. Charas posteriori acceddibat sententiae, quam in libri sui de vipera postrema editione, ex iis quae sibi acciderunt uberius confirmat. Haec quaestio multum & diu ventilata fuit, atque ex variis experimentis illius solutio quaesita : qua de re superius egimus. IV. Nec minori animorum contentione de respiratione in foetu & in testudine , ac de usu ovalis foraminis, quod patet a ventriculi dextri cordis auricula ad venam pulmonum, de canali qui ab arteriae pulmonum trunco in Aortam descendentem desinit, inter peritissimos Anatomicos disceptatum fuit. Utrum ii ductus circulationi sanguinis ita sint destinati, ut scelus de testudo diu vivant pulmonibus omnino cessantibus , quod canguini per hos diustus liber pateat aditus a vena cava ad venam pulmonum, de ab arteria pulmonum in Aortam 3 an sorte alium habeant ulum Illud quidem circa usum respirationis D. Mery in Achis mensis Martii p. 3 contendit foetum

in utero matris conclusum per matris pulmones respirare, neque ad circui tum sanguinis minus necessariam esse respirationem in sce tu , quam in matre ipsa ; siquidem ille per placentam uteri materni fundo adhaerescentem una cum matris corpore ita connectitur, ut per funiculum umbilicalem , cujus extremum unum in placentam , alterum in umbilicum desinit, finguinein excipiat per venam umbilicalem, cujus radices in placenta sunt distulis , aevicissim sanguinem per duplicem arteriam in eandem effundat placentam. Vena sanguinem ab arteriis uteri excipit, atque ab utraque arteria umbilicati sanguis laetus in placentam , hinc in venas uteri renacat.

V. Id vero uepe suit a D. Mery observatum , in parte funiculi ita

compressa , ut non possit sanguis ab utero matris in foetum commeare, statim infantem extingui, si caput intra uterum vel illius canalem conclusum teneatur. At si foras exierit caput, non propterea moritur infans, quantumvis laniculus prematur a reliquo corpore in ipso transitu arctatus. Atque hujus essectiis vix alia asserri cauta potest, quam respirationis in foetu ut in matre necesi tas , adeo ut aer una cum sanguine materia o permistus circuitum sanguinis in sextu promoveat, dum pulmones omnino cessant.

Cum autem in partu cor infantis setis habet roboris ut sanguinis circuitumesticiat, ut capite foras prolato spiritus animales hujus motus opifices vim suam exerunt, sanguinis circulatio non amplius a materno pendet sanguine. VI. Itaque is negabat in foetu hunc esse usum ovalis foraminis . e canalis inter arteriam pulmonum & aortam , ut respirationis de semim suppleant: siquidem una cum matre respirat & unum velut corpus cum illa efficit. Nam ubi aeri commercium in funiculi pressione intercipitur . statim is moritur. Quin etiam infantis capite foras prodeunte , & suniculo

ab omni pressione libero, si quid obstet quominus ore ducat aera , statim is vivere desinit . tametsi & foramea a vale & canalis diu patent postquam natus est iusans.

352쪽

318 REGIAE sCIENTIA RUM

AM M. VII. Quaedam tamen in testudine experimenta secerat, quq eontrariae Zera,s3. vulgo receptae opinioni videntur suffiagari. Testudo enim lublata pectorali testa , quae sterni loco est , adhue per septem dies vita produxit , cum canis sterno detracto statim extinctus fuerit : quod in testudine sanguis per ape

tos in corde ductus circuitum situm diu continuaret. , non item in cane,

cui occlusi sunt hi ductus : magno quidem indicio nec foetum aere indigere , ut sanguinis circuitus fiat, quod in corde foetsis sanguis ab uno ve triculo in alium recta commeet, nec respiratione illi opus sit. Sic utraque maxilla arcte conli ricta in testudinibus , atque ore dc naribus cera obsignatoria rite occlusis, illae nihilominus citra respirationis usum per 3o 3c amplius

da es vitam protraxere.

VIII. His utique respondet D. Meri in Actis mensis Augusti , aliam

ob rationem testudines diutius vivere citra respirationem , quod in iis alia sit cordis stria. iura quam in homine. Nam cor testudinis triplici ventriculo donatur , dextro , sinistro , de medio quodam inter utrumque interjecto. Dextrum a sinistro septum quoddam separat spongiosum, versus basim cordis amplum est foramen pene ut in humano foetu , sed in medio aliud est foramen quo ambo hi ventriculi dexter de medius inter se communicant. Medius ventriculus utroque multo est angustior , nec aliud quiddam videtur esse quam dextri continuatio, adeo ut tres hi sinus pro uno & eodem habendi sint, neque unus seorsum aut separatim ab aliis agere possit : quod utique ex vasorum dispositione liquet. Nam in sinu sinistro nulla est arteria quae sanguinem a vena pulmonum exceptum referat, sed necesse est ut sanguis qui a vena pulmonum in sinis.

trum sinum delabitur , in dextrum ventriculum transmittatur: sinus intermedius arteriae pulmonum praebet originem, ac nullam excipit venam. E sinu dextro ortum ducit Aorta, uti & arteria inter pulmonum arteriam Ec Aortam descendentem interjecta , quae in testudine cum Aorta descendente non eonia iungitur nisi juxta Ventriculum, non ut in foetu prope Aortae originem: sinus

Is dexter truncum quoque venae caVae excipit.

I X. Quare medius ventriculus partem duntaxat sanguinis in pulmones defert, quem sinister in dextrum sinum revehit, ex quo in arterias propellitur. Sic ventriculi omnes junctis viribus sanguinem e ventriculo dextro protrudunt, ac sanguis in duas partes dividitur. Pars ejus praecipua in Aortam& in alteriam illam quae est velut canalis communicationis; pars altera de minor pulmonum vegetationi & nutritioni destinata e dextro in medium ventriculum, hinc in pulmones deducitur, eorum venam subit & in sinistrum sinum effunditur, ubi nullam ostendit arteriam. inare per apertos meatus in dextrum sinum remeare compellitur. Non ita est in homine : nam septum

quod duos ventriculos separat, nullis pervium est foraminibus , ic inter ventriculos nullum est commercium; unicuique sua vena, sua itidem est arteria ;ambo separatim agunt, de sanguis non idem insistit iter. In testudine tres ventriculi in eandem simul actionem conspirant , ut sanguinem ex uno de

eodem ventriculo expellant.

X. Deinde longe major est in homine habita ratione corporis copia singuinis quam in testudine , uti ex vasorum multitudine de magnitudine

colligitur, Diqitigod by Cooste

353쪽

colligitur , quae in testudine de parva extant de numelo perpauca. Pulmones quidem in testudine mole sua vincunt pulmones caeterorum animalium: unde de vasis donantur longioribus, sed pauciores ramos & minores habent anfractus , unde & minus ii ponderant : cum ex amplis constent vesiculis quae vacuae sunt , quaeque venis de arteriis pene destituuntur , quod minorem sanguinis quantitatem excipiant : In testudine enim pulmones quartam implent corporis partem , in homine vix decimam. X I. Cum ergo in decima corporis humani parte longe major sit copia sanguinis , quam in quarta testudinis parte , reliquum humani corporis longe majori sanguinis quantitate persundi necesse est , quam testudinis corpus. Quin de ambo ventriculi eordis in homine longe ampliores sunt , quam tres ventriculi testudinis, nec tantum itineris conficit sanguis in testudine, atque in homine. In illa enim pars magna sanguinis in Aortam c ventriculo

dextro commeat, nec pulmones trajicit & in unoquoque circuitu semel tantum per cor transmittitur, cum in homine his cor pertranseat: nam uterque venae cavae truncus in ventriculum dextrum effusus longo itinere per pulmones in sinistrum cordis sinum transmittitur. Postremo ex cordis & arteriarum pulsu id liquet. sanguinis motum multo tardiotem esse in testudine. Atque ex iis omnibus emcitur, motum languinis circularem in testudine non adeo egere respiratione, quod cor illius satis validum sit, ut sanguinem parciorem breviori tramite, iunctis viribus & tardiori motu propellat: cum in homine ma or sit sanguinis moles , longius spatium percurrendum,& celeriori motu opus sit : unde externo acris lubstadio omnino indiget, neque eo carere potest. XII. Qua autem ratione aer sanguinis circuitum promoveat , paulo uberius explicat D. Mery loco citato qui consuli potest. Illud primum statuit, dilatato pectore ae a per os de nares subire, asperae arreriae ramos, atque ad vesiculas usque pulmonum penetrare. Constricto thorace patiemaetis pulmonibus conclusi de pressi e vesiculis in venas cum impetu pro trudi putat, sanguinem a tergo versus cor impellere, motum illius accelerare , qui alioqui torperet in pulmonibus. Inclusum in venis pulmonum aera cum sanguine misceri : siquidem in singulas vesiculas ramuli asperae arteriae , & venae desinunt, ac sanguis una cum acre exquisite irestus in si nistium cordis sinum & in arterias deducitur , quem aer leviorem & admotum magis idoneum essicit ; innumeras in sanguine bullulas creat, quae sanguinis molem augent, cor & arterias sic inflant, ut vel minima pressione sanguis cum impetu erumpar. Tum spirituum animalium acccssu cor

contrahitur . sanguis sinistro sinu dc arteriis contentus in extremas corporis partes protrusus per Verias in dextrum cordis sinum remeare compellitur Nam valvulae venarum eo versus sanguinis motum inflectunt de determinant. Spiritus animales systolen , seu contractionem cordis cssiciunt: cum enim fibras distendunt , limul ventriculos cordis aristantia Sed ut videt ut D. Mery, aer ipse diastolen procreat, dum suo elaterio ventriculos & a terias distendit, statim atque cessat pressio ab intularescentia fibrarum otia rverum aeris continenter nausti elaterium plus etquo auetiim circulationem

toma

354쪽

3IO REGI E SCIENTIARUM

A M M. ritus ipsi animiles ab elatere aeris victi cederent , nec cor i plum possene

contrahere.

XIII. Neque illud abhorret a verisimili hanc iniens bilem perspiratio

nem quae tardius fit in testudine, quam in aliis animantibus, ex parte causamelle cui ea tamdiu vivat citra respirationem. Nam aer diutius in testudine

conclusus vata distendit, & singuinem efiicit leviorem. In homine autem impedita respiratione sanguis fit craisior de gravior, cumque vasa sint eo o pleta . majori vi opus est, & pressione ut expellatur. XIV. Accedit illud quoque in testudine pulmones amplos et Ie, & vesiculas longe majores quam in homine : adeo ut sint quaed .im velut promptuaria aeris. Unde viperae & ranae , in quibus ea est cordis & pulmonum strue tura, ut diu vivere possint citra respirationem , in Machina Pneumatica vix tandem moriuntur , ut expertus est D. Homberg.

X U. Cum autem in foetu cordis ventriculi eodem snt modo disposti, atque in adultis, existimat D. Mery eum itidcm aeris respiratione, eo quo diximus modo indig re e tametsi foramen ovale & canalis pateant in foetu.

Veram is negat ob respirationem id esse a natura provisum, sed ob alios usiis de quibus suo loco. Haec quidem disceptatio de ovali soramine & illius usu in sextu paucis post

annis inter viros Anatomiae peritos aliquantulum eEerbuit, atque ex una parte prodiit liber D. Mery de circulatione sanguinis in foetu, ex altera tractatus D. Tiuvry de generatione & nuti itione scelus ; utrobique hoc argumentum suse de do te fuit pertractatum. Inter alia de structitra cordis &pulmonum testudinis , de ejus respiratione agitatae sunt variae quaestiones. Nam ex Analogia partium testudinis& earum usu in respiratione non infirma ad ovalis foraminis in foetu usum argumenta D. Mery deduc bat. Nec video inter eum & D. Tauvry quoad partium structuram magnam suille contentionem , tametsi in earum usu non omnino inter te consentiunt. Verum ea de

satis recondita auctores ipsi consuli pollunt. XUI. Mense Maio D. du Vern cy pedem Leonis incidit; musculorum struebaram & usum exposuit ; manum hominis cum pede anteriori Leonis contulit, & utriusque conformationem ; pedis quoque Leonis & Ut si inviaculos oculis subjecit D. Mery. XVII. Die Augusti corpus adolescentis a fulmine icti aperuit D. du Verney . atque illius historiam scripto tradidit. Sequanam trajiciebat

una cum Principe Emanuele a Lotharingia & ejus Praeceptore Doctore Theologo D. Chartier. qui in prora tedebant. Scaphae partem anteriorem fulmen leviter attigit, hinc reflexum in adolescentis occiput sibi obvium sic in currit , ut in eo duplex contusio & utraque levis appareret. Adolcscens sedens immotus iis qui agerant dormire visus est. Aperto post duas horas corpore, sana erant viscera exceptis pulmonibus qui omnino contabuerant , & multo magis concidilla videbantur , quam in ullo alio mortis genere. Apertis putamonibus tracheae rami ab igne illaesi, sed vasa sanguinea erant exinanita ; cor omnino canum . & ejus ventriculi admodum distenti ex copia canguinis liquidi. non concreti. Cranium ex ictu fulminis illaesum fuit, uti & partes omnes cerebri , nisi forte quod in parte lumina cerebri lympha erat congelata intra piae matris plicas coacta. Di iliaco by

355쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. IV. MI

Postea D. du verney structuram capitis in serpentibus, quidve habeat cum

viperae capite commune , ostendit.

XVIII. Ne illud quidem tacendum putem quod D. Merr die igNovembris nobis retulit se in pueri aperto cadavere invenisse crassiora intestina inflammata , dc gangrenae proxima , cum tenuiora intcstina sana omnino essent. Crebra Enemata cum corticis Peluviani pulvere parata huic injecta fuerant. Quae, ut ipsi visum est, causa fuit, non mortis in istan . nam ardenti febri is laboraverat, sed illius inflammationis in crassocibus intestinis vita. X X. Cum ex occasione quadam de colicis doloribus sermo haberetur, D. Tourne it allium his intestinorum torminibus optimum ait esse remedium. Ego quid Lm interdum vidi ventris tormina sedati l .iusto pulvere glandis una cum vino generoso. Pars interior glandis di quasi nucleus in pulverem comminuitur. Nec clam me est e diversis causis hunc oriri morbum inec eodem sanari medicamine.

CAPUT IV.

De νebus MaIhematicis. I. Ie 21 Januarii Eclipsis Lunae totalis Lutetiς observari non potuit, quod coelum nubibus esset obductum. Hanc Massilae obtervavit

D. Chaχelles : ex illustrium macularum immersione in telluris umbram , Scex earum emersione quae tum esset Lunae latitudo , subductis calculis a D. Cassino conclusum fuit, Eclipticam quae centrum umbrae pertransit 1 centro Lunae quarta parte diametri lunaris tum remotam fuisse. Cum autem disserentia meridianorum Lutetiam inter & MasIiliam sit ra horae minut. ut superius demonstratum fuit, observationes circa initium Eclipseos , imine sionem integram , emersionis initium de finem omni fere ex parte cum calculo a D. le Fevre ante inito consentire visae sunt. II. Cum circa septimum diem Decembris anni isyx , Iupiter in oppositione sua cum Sole reperiretur , D. D. de la Hire de Sedileau tempus illius oppositionis magno studio & cura observarunt. Hinc enim medii superiorum planetarum motus, excentricitares & Aphelia eruuntur , cum in iisdem Eclipticae locis videantur, in quibus ex Sole ipso viderentur. In conjunctione sui copiam non faciunt, extra conjunctionem de oppositionem cum Sole, apparenti inaequalitati ex annuo motu ortς sunt obnoxii. Unde ejusmodi observationes in oppositionibus accurate fieri solent in Regio Observatorio. Quae a D. Sedit eau diebus 6, 7 de 8 Decembris factae fuerunt observationes, in Achis mensis Februarii dilucide exponuntur.

I II. Die is Decembris D. de la Hire Jovis 3e Saturni oppositiones jam a multis annis factas cum tabulis Rudolphinis collatas exilibuit, Kepleti

Epocham circa Jovis 3c Saturni oppositiones correxit.

I U. Is ipse die u Martii Lunae per Pleiadas transitum diligeuter ob.

thema

356쪽

ni REGIAE SCIENTIARUM

AN N. servavit, uti videre est in Actis mensis Martii , ubi stellarum e quibus os . hqc constellatio coalescit, figura delineata cum numerosis stellulis quae matribus tantum telescopiis deteguntur , pulchre exprimitur. Atque hae stellae quae idemtidem cum Luna conjunctae eclipsim patiuntur, magno sunt

usui, ut Lunae motus accurate definiatur.

V. Eodem quoque tempore D. Sedit eau Lunae transtum per Pleiadas &Eclipses aliquot stollularum observavit, atque hinc longitudinem, latitudinem & parallaxim Lunae eruit. U I. Inter ob servationes Astronomicas quae factae sunt a P. P. Societatis

in Sinensi regno , & quas P. Govye hoc anno publici juris secit, illa insignis

est, Mercurii in Sole visi , a P. Fontenay facta die ro Novembris anni I 6so circa meridiem. Haec Mercurii cum Sole conjunctio Lutetiae videri non potuit: sed Norimbergς a D. D. V vultzelba ut & Eimari hora 8 matutina cum quadrante visus est in Sole Mercurius a Solis limbo semidigito

remotus.

U I. Ex utraque illa observatione multa collegit D. Casini speculatione digna ei rea locorum longitudines , orbitae Mercurii ab ecliptica disetantiam , seu latitudinem , nodorum situm & motum , de quibus consuli

possitnt Acta Academiet i die mensis Maii ; ae de iis plura dicentur ad annum I 698.

Atque ut ex iis perpauca delibemus , quae factae sunt Norimbergae observationes, indicant Mercurium hora 8. 27 min. 33 sec.' ε Sole omnino exi ille, cum Cantonii in Sinensi regno hora 3 post meridiem, i 8 min. 3 sec. prodierit. Unde longitudinum disserentia inter utramque urbem est hor. 6.so min. , o sec. Ex eclipsis Lunaris anno 168s die Ii Decembris ab si dem viris Doctissimis Norimbergae factis observationibus , cum iis quae Lutetiae sunt itidem factae collatis, Meridianorum disserentia Lutetiam in ter & Nor imbergim inventa est 31 min. seu dimidiae horae vel circiter. Quam disserentiam longitudinum si addideris disserentiae jam repertae inter Cantonium Je Norimbergam , habebis merid. differentiam Cantonium inter& Lutetiam hor. 7 , 21. Qualis er observatione eclipseon primi satellitis Jovis fuit explorata. 2. D. Cassinus nodum Mercurii, illius motum , & latitudinem ex his observationibus collegit, quod iterum accuratius praestitit , postquam ejus observationibus correctius exemplar post biennium nactus est. 3. Eadem Meridianorum disserentia inter Cantonium & Nor imbergam, quae ex Mercurii emersione e Solis limbo eruitur, quaeque per eclipses Lunae se primi satellitis Jovis est reperta , persuadet parallaxim Mercurii vixelle sensibilem. VII. Die 13 Julii stella illustris quae cor Scorpionis , & Anta res V. nominatur, a D. Cassini fuit observata, nec Lunae corpus eam obduxit propter Lunae parallaxim, cum Massiliae eclipsim passa fuerit : quod parallaxeos disserentia unius minuti & so sec. efficit. Haec per semihoram corpori Lunari astixa visa est. Quae ex hac Lunae cum ea stella conjunctione collegit D. Cassini circa parallaxim Lunae, ascensionem ejus rectam, & distantiam a terra, die i Novembris in primo post inducias congrellu legit. Disitigod by GOrale

357쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. IV. 333

Eodem die D. de la Hire observationem suam circa Martis & Jovis con- M junctionem quς mense Octobri contigit, e scripto recitavit. tb m. Die ai Novembris P. te Comte qui recens e Sinensi regno advenerat, una cum P. Floriot in Academiam venit. Ac primum observationes a P. P. Societatis tum in eo regno, tum in ea regione quae Ponticherrappellatur , factas exhibuit, x. Chartam Tartariς , cujus exemplum delineandum curavit D. Cassinus, 3. Stirpes raras de in Gallia plane incognitas accuratissime delineatas , cum multorum piscium iconibus , 4 varia P. P. Societatis itineraria , Imperii Sinensis statum politicum, religionem, mores, naturalem historiam , quaeque ad stum regionum spectant , duobus voluminibus eleganti stylo & candido complexus est. In iis libris, admirabiles Christianae Religionis progre ssus, propensus Imperatoris in Cath licos animus, bonarum artium studium, de alia bene multa continentur: ex quibus facile est intellige te Academiam non tantum scientiis & artibus, sed etiam promovendae Religioni non inutilem fuisse. Paucis post diebus D. Cassini Tarratiae Chartam protulit, in qua animadvertit Pequini longitudinem decem gradibus majorem quam revera sit, in ea tabula delineari. Longitudines de latitudines multarum urbium ex recentioribus observationibus ruam P. P. Jesultae miserant, postea emendavit. Ambo D. Cassinus & D. e la Hire existimant Sinense Imperium multo esse angustius quam vulgo

creditum est.

I X. D. Varignon diebus 3 o Maii & 6 Junii .r 69 3 , generatim cunei vires juxta quamlibet hypothesim tum figurae cunei , tum etiam directionis mallei in euneum impacti , demonstravit. Relatis enim quatuor hac de re Mechanistarum sententiis, quorum alii statuunt vim qua percutitur cuneus . semper elle ad resistentiam seu ad corporis findendi tenacitatem , ut dimidium hasis cunei isoscetis ad ejus altitudinem; alii ut est basis tota ad hanc altitudinem ; alii, ni dimidia basis ad latus; alii denique, ut maxima fisturae latitudo ad ejus profunditatem , quam ultra cunei aciem ponunt. His , inquam , relatis de cuneo sententiis, suam protulit D. Uarignon , generatimque demonstravit , OEquipollentibus cuneo ct corpore findendo. υιm qua cunem , ut libet, percutitur , semper esse ad resistentiam seu tenacitatem findendi corporis . ut proauctum ex senu totali perfnum anguli quem Andentia latera cunei, seu circumscripti etineo perpendiculariter ad Assura planum trianguli cujustas rectilinei comprehendunt, ad productum ex senu incidentia mallei in cuneum per summam snaum angulorum a l cunei vel trianguli hunc exhibentis basim postorum i vel si mavis in ut productum ex senu totali per huius trianguli basis, ad productum ex senu anguli incidentia per summam ceterorum ei uem trian guli laterum. Atque hine eruitur quid verum , falsumve si in superio tibus Mechanistarum sententiis. Idem die prima Augusti isy i plures Galilaei propositiones de gravium per inclinata plana descensu, planis contiguis accommodatas & universaliores fecit.

358쪽

RE G IAE SCIENTIARUM 334

De rebus Mashematicis anno I 6st . pertractatis.

AStronomica , Geometrica de Mechanica hoc vertente anno ut seperi ocibus proposita fuerunt & discutia : ab Astronomicis ducemus

exordium.

CAPUT PRIMUM.

De rebus inpronomicis. r. ' O minus Cassini dissertationem de stellae Polaris ab ipso mundi P

LO lo varia distantia in uno aut altero congressu legit e in qua obseria vationum Astronomicarum antiquitatem ex IIoo annis ante Hipparchum deduxit. II. Cum vetus Jovis macula circa II diem Januarii rediisset , observationes circa hanc maculam a se factas itidem legit mense Martio , atque insignem maculam in tertio Jovis satellite a se deprehensam admonuit. Quinetiam quantum variare possint eclipseon satellitum phases, propter eas qui bus inficiuntur maculas, peculiari scripto exposuit. Die 13 Martii observationes suas circa concursum unius E Jovis maculis cum umbra primi satellitis e scripto legit. III. Cum D. Charalles Hydrographiae Prosellor Regius, nunc Acad mlae Socius Mediterraneum mare Regis jussia lustraret , atque immersiones ζrimi satellitis Iovis accurate observaret, easdem Lutetiae & iisdem temporiaus d. Cassino observante , disserentia longitudinis Lutetiam inter & M litam Insulam inventa est ri gr. 8. min. s sec. collatis immersionibus ejus sitellitis Lutetiae, & Melitae simul perspectis. Latitudo Insulae Melitensis in Venta est 3s Er. 63 min. 3o sec.

multo id majus, quam revera sit, in chartis delineatum comperit. Altitu dinem Poli is min. majorem invenit Alexandriae quam a Ptolemaeo notata fuerit: longitudinum disserentiam Lutetiam inter de Alexandriam invenit unius hora: sI , ii, inter Lutetiam de Magnum Cairum unius horae 13, io, sed de his insta fusilis. Pyramides AEgypti eidem Meridiano subjectas , de a Septentrione ad Austrum dispositas invenit.

charitain, de perillustri Abbate Bignon, in Academiam adscitus tabulas ex hibuit a se computarat , quibus ad quamlibet stellae Polaris altitudinem Disit irod by c

359쪽

ACADEMIAE HISTORIA. L1B. IV.

racumque hora diei , & quovis die ubique terrarum ejus deviatio thori. Σontalis ad ortum , vel occasum dignoscitur , ut explorata habeatur acus nom. anagneticae declinatio , & Poli altitudo.

V I. Die rL Junii eclipsis Solis 1 D. D. Cassini & de la Hire, quaniam per coelum nubibus obductum fieri potuit, observata fuit. Lugduni aD. Cullet, Avenione a P. Bonia Societatis J Esu accuratius ea fuit ob

servata

Lugduni incoepit hora quarta 8,r6 ; desit hola sexta, I 2 , 33. Avenione Sol incoepit deficere hora quarta , si min. xl sec. Maxima obse ritas fuit 2 digit. - hora quinta 3 min. 23 sec. Finis hora sexta i9 min. sec. Lunae eclipsis die Julii circa horam primam a media nocte is D. D. Cas--sno & de la Hire itidem fuit observata. Hic vero advert It anno I 673. seu I9 ante annis Lunae eclipsim eodem die contigisse. VII. Suas in postremam Lunae eclipsim animadversiones D. Cassini ἡscripto legit, ac filius ejus rationem proposuit inveniendi diametrorum Solis Ee Lunae per obliquum transitum Lunae. Exeunte hoc mense idem D. Cassini .filius Chartam Geographicam exhibuit, in qua longitudines & latitudines juxta recentiores observationes erant dclineatae. VIII. D. de la Hire quae sit ratio diametri Lunae ad terrae diametrum peculiari scripto expendit , illam elle 17s partium millesimarum diametri

terrae comperit nempe

IX. Filius ejus mense Junio in Academiam cooptatus fuit, ut patrem in perficiendis observationibus adjuvaret. Paucis post diebus D. Maraldi, D. Cassini e sorore nepos itidem clectus sitit a D. de Potarchartra in , qui Academiae interesset, & avunculum juvaret in observationibus , uti de fidius ejusdem paulo autea eidem muneri praeseruis fuerat. Quo quidem om-mes egregi E suncti sunt: non multo post tempore D. Boul educ in Acade istam adlectus fuit a D. de Pontcnartinin , qui una cum D. HombergChymicos labores promoveIet. D. Cassini collectiones omnium conjunctionum Mercurii cum Sole, qu Tum Astronomi clim veteres, tum recentiores mentionem secerunt, e scripeto recitavit cum suis annotationibus, die is Decembris.

CAPUT IV.

De Rebus Geomuricis. q. T Nter alia quae sunt purioris Geometriae & Arithmeticae theoremata D. L Varignon illustrium quorumdam Geometrarum nostiae artatis opini nem circa longitudinem spiralis Archimedis refellens , ostendit eam este lon- rorem dimidia parte circumferentiae circuli circumscripti. Idem generalem lethodum , qua tangentes, longitudines, & quadraturae seiralium omni, generis parabolici, ac proinde etiam hyberbolici oc quarumlibet revolutionum inveniantur, palam exposuit.

360쪽

336 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. II. Aliquot post diebus soliditatem , & gravitatis centrum omnium , Ut

Iis . vocant, ungularum parabolicarum in infinitum usque demonstravit. Is quoque ineunte hoc anno Arithmeticam infinitorum explanavit. Haec a D Uvallis insigni Geometra per inductionem tantummodo fuerat demonstrata. I II. D. de la Hire generalem demonstrationem loci angulorum aequalium, quos tangentes sectionum conicarum esticiunt , novam quoque deceribendi scistiones conicas methodum tradidit.

IU. D. Rolle quandam Diophanti quaestionem solvit, de circuli quadraturam impossibilem esse peculiari icripto ostendit. Nec praetermula est pars illa Geometriae , quae cum Physica conjuncta

est.

U. D. Varignon generalem tradidit methodum qua mediae altitudines cujusque receptaculi aquarum , aut centra media cujusque orificii inveniuntur , generalem quoque regulam demonstravit , qua innotescit motus superficiei aquae vase, aut receptaculo quovis contentae, quandiu exinanitur. Idem postea rem ipsam longius persecutus regulam proposuit , qua eta fluxus aquarum, tubuli ipsi per quos e variis receptaculis aut tubis erumpunt, juxta specificam earum vel cujusque liquoris gravitatem, quaecunque ponatur,& ad quamlibet altitudinem, ad calculum revocantur. Sic calculum iniit ejus qui in machina pneumatica residuus manet aeris, postquam majori ex parte

est exant latus.

Idque demonstratum ab eo fuit decimam- octavam partem aeris superesse post tricenas exantiationes, cum receptaculum decies malus est ipsius antliae tubo ; atque universim rationem arris naturalis ad aera rarefactum in machina pneumatica juxta proportionem recipientis, tubi, antliae & emboli indagavit. V I. Idem rationem invenien 'ae altitudinum disserentiae in hydrargyro deae te qui eum premit in tubi inflexi parte ima , per calculum tradidit. D. Matiotte in Tractatu suo De Motu aquArum, ut experientia comproba rum docuerat, summam ponderis atmosphaerae, & Mercurii supra horizontem extantis penes altitudinem lumpti, ad solum pondus atmosphaerae eam habere rationem , quam extentio aeris naturalis in tubo habet ad extensionem aeris quem comprimit Mercurius in imo tubi. D. Varignon generalem

mulam praescribit, qua per litteras id ipsum quod quaeritur, statim invenitur.

Idem citra calculum per Geometriam silmplicem est consecutus Quin etiam modum proposuit inveniendi rationes inter aera diversis temporibus eodem in loco circumfusum , aut diversis in locis eodem tempore spectatum.

VII. Sub initium anni D. Moutons Lugdunensis eximius Mathemati e misit ad D. Cassinum Tabulas a se compositas, quas Academiae oblatas voluit. Has ita inscripsit Trigonometria artisicialis, sive magni Canonis LMgarithmetici supplementum exhibens LVMithmos 'uum ct tangentium singulis secundis debitos , tum in primis quatuor gradibus quadrantis . tum in earum complementis. De usu tabularum in Astronomia brevem disserta tionem contexuit D. Cassinus, atque ut eas diligenter asservaret , censuit Academi

SEARCH

MENU NAVIGATION