Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

ACADEMIAE HII TORIA. Li3. IV. 347 Quod in apposita figura sic demonstratur. Sit oculus G H C D , cuius Optia

centrum Κ vitrum convexum ER , cujus focus absolutus sit in FI , hoe est. radios quasi parallelos excipiens sic inflectat, ut concurrant in F I ratque ita oculus sit conlarmatus ut radios quasi parallelos non colligat nisi in eandem tendant lineam F I. Sit porto objectiim TU , ac radii 4 E . &T S ab eodem puncto T quasi paralleli exire , uti & V R , & V S a puncto V prodire concipiantur. Qui postquam Vitrum pertransierunt in punctis I & F concurrent, per radios praecipuos T S I, & VSF, qui per centrum vitri S transeunt. Atque tu duo radii T S , & VS issiciunt an-

X x ij

372쪽

3 8 R E G I AE SCIENTIARUM

AN . gulum TS V , sub quo videtur objectum T V , non habita ratione dicrantiae vitri ab oculo quae nullius est momenti ubi cum distantia obiecti eminus visi comparatur. Cum igitur hi radii paralleli , postquam vitrum pertransiere jam sint eon vergentes , & ad puncta I & F tendant, in oculum incurrentes adhuc inia Curvantur , ut coeant in G H , S: omnes coeunt cum radio qui per centrum oculi Κ transit , quique ut praecipuus censeri debet, habita ratione

oculi, nempe in I Κ & F Κ , qui ad fundum oculi in H & G perveniunt. ubi pictura rei objectae T U imprimitur. Atqui angulus H Κ G , seu I K F. sub quo videtur obj ctum , major est IS F seu T S U , sub quo videretur

nudo oculo citra vitrum : cum sit interior, & super eadem basi FI. AeTS v paulo major est T K v , sub quo videretur obicctum nudo oculo citra vitrum : nam praecipui radii a puniatis T & v prosccti per centrum oculi Κ transirent. XVI. Qui bene consor malo donantur oculo , res objectas ad unius pedis distantiam , aut minorem aeque persecte vident, ac magis remotas eadeo ut visus ille persectus magnam habeat latitudinem , quae hinc potissimum Oritur , quod pupilla facile ampliari ac contrahi pomi. Quibus retina est exquisiti sensus, uberiorem lucem ii ferre non pol Iunt. Unde solent pupillam contrahere, ubi objectum paulo illustrius se osteri , ita assuefacti arctam habent pupillam , nec minuta quaeque objecta vident nisi uberiore luce perfusa, licet presbytae non sint, ii tamen convexis utuntur lentibus , quo plures radii oculum subeant. Sed ne vitra radios nimium infringant. neve ii citius quam par sit coeant , oculum propius rei objectae admovere

coguntur.

CAPUT IV.

'uaedam virils phaenometis fropo uuior. I. Dostquam D. de la Hire triplex visionis genus sigillatim exposuit.

L quaedam visus phoenomena a viris eruditis proposita accurati has expendit. Hujus generis sunt radii quidam luminosi circa faces accensas hue illuc sparsi , quos Cartesius e rugis in supelficie humorum oculi exaratis , quaeque in axe ipso se intersecant oriri putat. Rohaltius aliam asseri hujus phoenbmeni causam . nimirum reflexionem radiorum ex utriusque palpebraeterso margine, cum pene conniventes propius sibi mutuo admoventur. Aliam huic e flectui causam tribuit D. de la Hire , quam fuse & dilucide explicatam longum esset hoc loco exscribere. Quae etiam de multiplici specie subjicit, cum de nocte candela accensa per oblongam in charta tenui factam fisturam conspicitur, praetermittin us et tui Lus phaenomeni rationem ex utriusque crystallini superficie irregulari quae radios in diversas retinae partes detorquet, apte deducit.

II. Sed illud minime tacendum videtur quod de pupillae in selibus Disit iroo by Gorale

373쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. IV. 3 η'

tam celeri & expedita contractione & dilatatione subjicit. Iridis apertura sp instar fi IIurae nobis apparet, in longum producta juxta lineam AB. Musculi ς .utrimque versus E & F eam diducunt; occluditur vero vel ab elaterio suo, vel ab aliis fibris C D musculosis. Hujus generis animalia quae noctu victum quaerunt eam Iridis structuram exigunt : nam ampliata admodum pupilla distincte res objectas percipiunt, cum tenui luce perfunduntur. Non ea est Iridis structura in hominibus t nam qui ad Lunae lumen , aut stellaruiu Iegunt, iidem dilatata admodum sunt pupilla , quae uberius lumc n ferre Dequit. Qui vero in obscuriori loco diu vixetunt, ubi pupilla multiim ampliatur , si repente ad magnam lucem convertant oculos , eo tum retina majore luce percussa laeditur, ae saepe visus ipse periclitatur. Simili quidem ratione qui per nives iter fecerunt, res objectas quasi velo capillari & candido obductas cernunt , quod retinς fibrille sortius concultae fuerint. Id vitii aliquando oculos invadit, quo pupilla admodum dilatata totam pene

Irim occupat : seu musculi hanc membranam contrahentes elaterio suo destituantur , seu alter musculus relaxatus contra antagonistam suum niti ampluis

non possit. Utcumque res se habeat, qui hoc oculi mo: bo laborant, ii lucem ferre nequeunt.

III. Illa pupillae de nocte dilatatio in cauta est cur candela accensa eminus videatur. Quod si forte in Solem oculorum aciem convertimus , tum partes retinae vehementius concultae varios exhibent colores, & quasi impressi manet Solis imago, quae obilat quominus alia contueamur obj ccta :1ed te illa fibrillatum motione imminuta Solis impretium vestigium , & colores mutantur, qui varii sunt, ubi cum circumjectis corporibus varie coloratis miscentur. Sic illud saepe evenit ut characteres rubet appareant, postquam in luce Solari diuti iis continuata est lectio , quod ex retinae paulo fortiori agitatione evenit ob radios Solis e candida cha ita re rixos. Atque hq li terae ob eandem rationem rubeo colore tinctς videntur , qua Mars in coelo colore itidem rubeo tinctus apparet, quod atris maculis obducatur. . Atque experientia ipsia ubique confirmat nigra corpora , si aliquantulum sint diaphana, rubere, cum uberiori luci exponuntur , etsi corpora candida in

374쪽

uo REGIAE SCIENTIARUM

area nigra videntur caerulea. Quae ratio vulgo assertur cur coelum caeruleum videatur, cur Sol & Luna prope horizontem rubescant. IV. Haec utique obiter attingimus , ut ad posteriorem hujus tractatus partem veniamus, in qua vir acutissimus multis demonstiat rationibus nomeas in oculo fieri mutationes quas omnes fere qui hoc tractirunt argumenis tum , excogitarunt, ut modum quo visio perficitur , explicarent. Oculi artificialis, aut tubi optici exemplo usi in ea fuerunt opinione retinam proinpius adduci ad crystallinum, cum res procul dissitas contuemur, abduci vero, cum res oculo propiores cernimus , uti fit in oculo artificiali. Sed cum retina admoveri crustallino aut vitreo humori, aut ab eo removeri non possit, in longiori prolpectu globum contrahi putant. Contra in rerum vicinarum, obtutu eum produci finxerunt, aut certe crystallini humoris figuram mutari credidere, ita ut magis complanatus fiat , cum res cominus cernimus idque fieti processuum ciliarium ope , quos musculos esse Volunt. His contractis N inflatis orstallinum utrimque trahi dc complanari, ut laxatis globosiorem fi ri albitrantur. V. At p::ritiores Anatomici nihil musculosum in hoe ligamine ei liari animadvertunt, atque humor ipse satis firmus ex multis pelliculis quasi

iam ilis conflatus non cjus videtur esse naturae, ut figuram mutet , niti su-

pei ficies eius rugoce fiant , rerum adeo imagines in fundo oculi perver

iant.

. Uerum non ex structura modo oculi, sed etiam ex hoc vulgari experime to probari potust nullam in oculi figura fieri mutationem , seu cominus , seu eminus res obj ct is intueamur. Illud ab omnibus pene Opticis traditum est, factis in charti lusoria aliquot tara minutis de ita dispositis , ut non amplius inter se distent, quam pateat pupillae foramen , rem objectam , ut

candclam accensam penes foraminum numerum multiplicatam cerni, dummodo polita sit extra locum , ubi distincte nudo oculo videretur. Quod si v. gr. res obiecta distincte videri nequeat nisi ultra sex pedes distet , multiplex apparcbit, cum propius sistetur e sed una & simplex videbitur, cum in ea constituetur distantia, in qua res distinctu cernimus. Τdm enim radii qui a singulis rei obiectae punctis per foraminula ad oculi fundum perveniunt , in retina singuli depingentur et par Vi quippe coni radiosi quotum apices sunt in singulis objecti punctis , dc bases in chartae solaminibus orpositos apices in singulis retinae punctis constitutos habebunt, simplex ade, visio tum futura est. At si non ea sit oculi consormatio , qua possit radios

in retina colligere , coni intra oculum tardius aut citius quam par sit, coibunt , eosque retina ante , aut post coitionem secabit. V nde singula objecti puncta retinam afficient in diversis locis , ac multiplex illud apparebit juxta numerum foraminum. Tum etiam singulae objecti imagines distinctiores cetnentur , quam si objectum sine chartae interpositu videretur ; quod coniradiorum angustiores habeant bases: nam ubi objectum simplici oculo videtur, coni radiosi basis est pupillae amplitudo : major adeo fit in retina sectio, & maior pictuiae confusio. Sed lux multo debilior est . cum objectum per foraminuta multiplex conspicitur , pauciores enim subeunt radii.

375쪽

ACADEM LE HISTORIA. Lis. IV. Vi

VI. In oculo artificiali idipsum licet experiri, si charta pertusa multis is ot

raminibus vitro anteriori. quod tunicam corneam exhibet, sic admoveatur, cin. Ut charta candida quae retins munus obit, in varia distantia a vitro quod crystallini loco ponitur, modo in ipso radiorum concursu, modo propilis admoveatur , aut longi ds ab eo removeatur. VII. Ex iis & aliis quae vir doctissimus subjicit experimentis, ut cumjusque visos noscantur vires ac mutationes quae in oculis fiunt , & utrum Concursus radiorum ultra , an citra retinam fiat s nam si altero ex duobus foraminibus chartae obducto , species rei objectae ex eadem parte obliteretur , concursus radiolum fit citra retinam : contra, si ex parte altera imago rei deleatur , concursus fiet ultra retinam : ὶ Ex iis , inquam , omnino conficitur diversam non esse oculi consormationem , seu propiora , seu remotiora intueatur objecta.

Quod si enim oculus ita sit consormatus , ut distinctὸ cernat objictum sesqui- pede remotum . mutanda erit ejus figura , ut idem objcctum sex pedibus distans conspiciat juxta eorum sententiam , qui has oculi mutationes propugnant. Iam ubi per chartam duplici foramine pertusam idem obi ctum aspicit, iuxta eorum h3pothesim unum & simplex videt objectum, cum aptam huic rei videnJae figuram induit, & tamen duplex apparet. Non igitur oculus novam figuram aut conformationem cepit, ut oDicctum sex pedibus remotum cerneret, atque eadem est cujusque distantiae ratio : nam ultra

spatium sex pedum radii velut paralleli subeunt pupillam. VIII. Nequ' id dici potest ex interpositu chartae fieri aliquam mutationem in oculo. Nam eodem modo de ipsa distantia judicamus , seu nudo oculo,

seu per chartae foramina res intueamur objectas. Et quidem cum nudis oculis bene conformatis utimur , ut obiectium sesqui pede remotum , & alterum sex pedibus distans intueamur, non ea est inter utrumque spatium disserentia , ut in concursu radiorum confusionem inducat: & tamen per duo chartae soramina obj cctum longi ds remotum vide bitur duplex, quae disserentia simplici visione non percipitur e nam ex utraque distantia aeque d. ltincte videri objecta arbitramur. Quod autem non sine aliqua dssi cultate & molestia oculus ante in obiectum propius in tenuis, in objectum longius remotum distincte intuendum Convertatur : hoc, inquam, non hinc oritur, quod opus sit aliquo temporis spatio, ut oculus apte se dii ponat ad remotioris objecti prospcctum: sed quia uterque axis oculi in idem punctum non sine aliqua molestia cst convert ndus. Quod otiam acci it, cum uno intuemur oculo : quod assueti simus oculoium axes in eum locum convertere , cuius distantia utcumque percipitur e cum per tubum opticum objecta varie dissita intuemur , eodem oculo , nullam propterea experimur dissicultatem. IX. Nec sola utriusque axis directio hanc dissicultatem parit , sed &pupillae dilatatio . cum remotius est objectum, & constrictio , cum est proopius , nonnihil momenti assert. Nam Iris tunica ex omnium p ne consensu musculus quidam est , qui pupillam a ictat , cum rem plus satis colluntratam intuemur, ne radii confertiores laedant organum. Quod experiri facile est in pueris, quorum p Uilla citissime dilatatur & constringitur ; a Dissiliam by Gooste

376쪽

3sa REGIAS SCIENTIARUM

moto obiecto angustior, remoto fit amplior. Quin de objectis varie disibiis intuendis haec pupillae dilatatio & contractio admodum utilis est i ita ut nihil necesse sit ad variam oculorum conformationem recurrere. Nam radiorum coni aut penicilli acutiores picturam essiciunt magis distinctam& accuratam. Quod si igitur ita fit disipositus oculus, ut rem objectam ex septem pedum dinantia distincte percipiat, quo eandem ex unius pedis distantia intueatur , pupillam contrahat necesse ost , ut pauciores radios adinmittat , qui conos acutiores essiciant, ne perturbata sit rei objectae figura radeo ut latitudo quae in diversis oculis occurrit, non ex diversa oculi vel crystallini consormatione quae subinde mutetur, sed potius ex varia pupillae apertura sit repetenda.

De Bolanica.

SUpetiori & hoc ipso vertente anno D. Tomne ri Elementa Bolanica in Academia legit, quae Tyris Regiis excusa fuerunt. Ac nescio ara quicquam in hoc genere magis elaboratum , aut melids dispositum , di et gantius conscriptum prodierit in lucem. Quod enim imprimis sibi proposuit, ut pulcherrimae hujus scientiae principia cxponeret, ac facilem traderet methodum , qua plantae in Varietate prope infinita ad certa quaedam genera , ac velut capita revocarentur, id omnium Eruditorum coniense sic perfecit , ut vix quicquam desiderari possit majori arte & diligentia compositum-

CAPUT P R. IMUM

. . . .

De veris Eoianica principiis generatim. I. Ur On integras stirpium figuras , id enim alterius est operis , quod

magna ex parte confecit Academia , de aliquando Deo duce prodibit in publicum ; non vires quae iis tribui solent, quod aliquando traditurum se recipit D. Τournesori, dc perfecit eo ipso tempore quo haec proelo mandantur : sed principia quibus plantae ad sua genera redactae facilius dignoscantur & cujusque generis characteres sic iconibus designavit, ut confundi non possint, si modo ad eas partes, in quibus cujusque generis esse tialis, ut ita dicam , nota est, intendatur animus. II Postquam Bolanicae ortum , de progressum paucis exposuit, Nussuum in tres dividit partes ; in prima quidem , qua ratione plantarum speciea in sua quaeque genera redigantur , inquirit 3 in secunda quasdam ille Diuitiam by Cooste

377쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIMI v.

ille praescribit regulas, quibus stirpium genera in certas tribuantvr classes ; in tertia de genera & clailes singillatim enumerat; atque haec primo v lumine continentur : nam in secundo & tertio icones partium , in quibus insignes notae generum omnium elucescunt, ad vivum expressae sunt , de aeri inci . III. Eodem genere censentur plantae, in qnibus similis est partium structura, & earum maxime , quae in ligni nota , de communi quodam charactere ab aliis secernuntur. Specie vero sunt diversae r, in quibus aliquid est singulare, quod ab aliis ejusdem generis eas discrimina t. characteres generici in unaquaque specie , quoad fit i i potest , sibi similes esse debent , &fensibiles, adeo ut adverti facit E possint. Atque haec genera certis signati

debent nominibus , quae e structura partium potius quam ex etymologia petenda sunt. Siquidem notationes nominum magnam saepe in generum cognitione pariunt confusionem. Atque ex occasone quadam , aut e qui-huldam notis, quae in una aut altera occurrunt specie , indita sunt plantis vocabula: cum tamen ratio habenda sit characteris cujusdam essentialis, qui omnibus aeque speciebus conveniat, de cui nomen ipsum , si fieritotest , sit illigatum. Sic Leucoium , si ad nominis originem reseratur, vio- im albam tantummodo, non genus ipsum designabit: idque confusam seneris ideam dabit. I V. Verum hoc in ea re caput est , ut csaracterem ipsum genuinum, non spurium de ementitum statuamus. quo specio quaeque ad suum genus resuratur , isque in stirpe ipsa, non foris quaerendus est. V. In planta vero sunt radix & semen seu fructus, unde & caulis in heibis, truncus in arboribus, folia de flores nascuntur. Singulet cujusque stirpis partes duplici genere tubulorum constant, e vasis nempe de tracheis, Vasa succum nutritium ad Vegetationem plantae de ferunt , Tracheas instar pulmonum esse , & arie impleri censet Malpia ius: haec duo tubulorum genera iii radicibus & ramis sparia in trunia eo & caule colliguntur, non sibi mutuo proxime cohaerent, sed inter lectu utriculorum , de quasi vcsicularum connexa . Vesculae autem illae suteo velut sanguine implentur, uti ex Malpighio alio loco dictum a nobis. fuit. VI. Tracheas stirpium aptissime delineatas habes in tabula si ii vj iis operis, hae vasa in spitae modum contorta, ac pleraque instar tenuis laminae diducta & convoluta partibus squamatim positis coagmentata cernuntur : eaque facile deteges , si ramulum rosae aut vitis, aut alterius stirpis tenerum disiumpas. Illud advertit D. Tourne fori eas tracheas , eum tanguntur, motu elastico donari : seu lamellae spirales productς pristinam formam sibi restituant, & conclusum aera excutiant. ac vicissim aer illaeas succutiat, de post aliquot itus & reditus pristinum situm recipiant; sive

exteriori cedant aeri : nam plus satis productae elaterio anuiso tabi icunt. Non etiam abhorret a vero haec vase elle excipiendo aeri aptata , qui sue es motum adiuvat & promovet. Atque hae tracticae plus minusve dilatantur , ut elaterium aeris fortius cst, aut debilius de die aut nocte , prς calore aut frigoie luxta vMiad anni tempestates. Aer quippe plus solito disten-

378쪽

REGIAE SCIENTIARUM

A N I . tus tracheas quoque distendit, quae circumjecta vasa sic premunt , ut sue I 69 . cum iis contentum in eam partem compellant, ubi minor est resistentia. U II. Uertim interiores stirpium partes hoc loco non persequiniur , sed exteriores tant dira , ac quaerimus unde character praecipuus cujusque generis si repetendus, an ex radice , vel e caudice, aut e foliis aut fructibus, aut e flori Sus, an demum ex pluribus una conjun iis . Radices quidem prae caeteris plantae organis videntur magis ad ejus naturam pertinere e nulla enim sine radice vivit, ne tubera quidem , aut cunctit . Nam in illis tenues velut capilli e rugis prodeuntes, uti de filamentae cuscula prodeunt.

Reliquae stirpium partes non in omnibus inveniuntur: tubera & plerique fungi scapo , seu caule, Ad foliis destituuntur, ac tiascio an semina omnisua omnino stirpibus inlint, ut in stragis atque iis omnibus quae in fundo maris nascuntur plantis: tametsi admodum probabile est ut animalia , sic stirpes

omnes e seminibus oriri.

V LII. Stirpium partes omnes non sibi solis , sed Ze aliis formaret videntur : radices succum e terra simulat, atque in iis primum elaboratur, quem scapus aut truncus excipit, de foliis parat, quς gemmis nutriendis eundem

exilurgatum tradunt.

Flores veto tanquam quaedam viscera succo excoquendo in seminis aut fructils usum videntur comparati. Semina vero velut ova, ut Aristoteles ex Empedocle docuit, censenda sunt: nihil enim tam simile est ovo quam semen plantae r in utroque germen ipsum partes omnes velut involutas continet.

Succus plantamm est mistura quaedam ex terrae humore , seminis lacte &farina conflata , quae in partes sensibiles paulatim explicatur. Plantarum uita in stieci nutritii, quo utriculi aut sicculi distenduntur , omnino posita videtur raccretio fit, cum illae vesiculae aut facculi producuntur ; unde stirpium magnitudo a natura est definita : nam sacculi ipsi disrumpentur, si ultra piae scriptos terminos distenti intumescant. I X. His praemissis jam D. Tournesori diligenti has examinat , an genera plantarum constitui oporteat ex mutua quinque illarum partium structura quadam, an ex una tantum, ea clue praecipua & insigni magis utrum ex pluribus inter se coniunctis. Ac primum non omnes illae partes, ac ne quatuor quidem ad constituenda genera conspilant: cii in ne duae quidem plantatum species in omnium partium consensu , vel in quatuor , aut tribus simul sun ptis conveniant. Nam tot sere genera , quot species ponenda erunt, si tanta partium cognatio ad generis alicujus constitutioncm requiratur. Sie quaestim ranunculorum species radices habent tuberosas , aliς fibrosas , aliae rumosas. Quod si partes quatuor ad definiendum geneIis characterem ut forem, fructum, caudicem & radicem exigas, plant speciem, non genus des gnabulit. X. Radicum & truncorum dissi remiae pauciores sunt quam ut generum varietatem inducant. Folia plerisque ad hanc rem magis. idonea videntura

sed ubi flores & fructus se produnt , tanta plerumque in iis apparet diaversitas ut planta, quae ob similem foliorum stluctu tam sunt confiniue

379쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Irs. IV. 11s

eodem genere censeri non possint citra magnam hujus scientiae confusio - βου-nem. Eadem est ratio florum quae huic rei non sussicit. Nam in plerisque niea. plantis diversi generis consimiles sunt flores, uti in leguminibus, convolvulis,

Campanulis.

Quare rationibus omnibus subductis duarum, aut ad summum trium partium cognatio in stirpibus requiritur ad earum genera definienda. Radicum cum foliis comparatio est inutilis : sic enim quae eodem genere v. gr. ranunculorum continentur . ad plura genera ellent referenda. Idem eveniets flores eum radicibus, aut folia cum seminibus comparentur.

CAPUT II.

De Plantarum in genera divisione.

I. Estat igitur ut flores cum fructibus conjuncti cum aliis floribus de

seminibus conserantur: insignes illae sunt cognationes , eaeque animo sortiils imprimuntur , ut in ranunculis & rosis videre est, uti & in campanulis, convolvulis, cariophillis. Quinetiam stirpium species , quς hactenus sunt constitute, maxima cx parte in flore & fructu hanc habent similitudinem. Superioris seculi Scriptores in eam sententiam citat D. Tournesori, Gesenerum imprimis , qui Epist. Iol. haec habet. Ex his enim potius quam estiis, stirpium naturae ct cognationes apparent. His notis a fructu, semine osore staphi grωm er consiliam regalem vulgo dictam, Acontist congenerem facile deprehendi. Idem sere in Epist. ad Occo celebrem Medicum Augusta num scribit; id ipsum Caesalpinus L. 1. de fructu aut semine docuit. Et -erito , inquit , ex fructisicandi modo multa emerserunt generia plantarum.

In nullis auis partibus tantam organorum multitudinem ct distini idinem na-

rara molita est , quanta infructibus condendis spectatur. Sed omnium clari sime Fabius Columna in parte altera Libri, cujus titulus Phylobasianos, idipsum declarat. Foliorum, inquit , effigiem in conferendis generibus pardii Diaeimus. Non enim ex fliis, sed ex flore siemini que conceptaculo , ct imo portus semine plantarum Unitatem diiudicamus, respondbnte praesertim suore in reliqua planta parte. Optandum illud esset, ut viri prςstantes ingenio &doctrina non solum ipsi genera constituendi rationem indicat lene, sed etiam ipsi ad ea recensenda singillatim descendissent, quod nostra aetate viri in haescientia peritissimi Morisonius & Raius praestiterunt. Cum autem GHa fructus & floris contemplatio plerumque non sufficiat earum generibus apte distinguendis r sic enim frumentum , secate , avena, hordeum & gramina pine Omnia eodem genere censerentur, cum in iis eadem pene sit fructuum& florum consormatio) longa nominum serie opus esset, ut species ipse de-sgnari possent. II. Quocirca ut huic incommodo occurrat Auctor noster, genera ipsxplantarum in duplici ordine constituit: in priori ea collocat, de quibus di.

380쪽

REGIAE SCIENTIARUM

ANN. mim est , quaeque ex sola floris & fructus struistura pendent. Hi quidem

169ψ. duo sunt velut ellentiales generum characteres ita plantis quae fructus deflores proserunt: sed in multis aliis non susticiunt: unde alter ordo statueniadus videtur , in quo praeter duas illas partes omnino necessarias, tertia quaedam ui subsidium vocatur, quaecunque illa sit, interdum radix ipsa r se liliorum genus erit secundi ordinis, atque a tulipa de corona imperiali proptet radicem squamosam genere ipso distabit. III. Sie soliorum numerus distinguendis generibus interdum utilis est. Quo quidem modo pentaphylla . Daga, pinus , abies . larix penes foliorum dispositionem genere inter se digerunt. In abiete folia separata in ramis dis ponuntur ; in pinu gemina tubulis inclusa prodeunt ; in larice quasi in serta quaedam glomerata cernuntur e penes corticem ilex δc suber distinguuntur ;penes florum cratices scor sonera & tragopogum vulgo Barbe de bouc, genere dissidenti in hoc simplex est, in illa squamosus. Interdum vel coloris habenda est ratio ut in Chrysanthemo de leucanth mo , Vulgo Margue ite; vel sapoa , ut in eruca de sinapi ; vel cujusdam quasi liabitias & externae faciei plantae, vulgo is Pon de la Plante , ut in ab snthio, abrotano de artemisia. Sie aeacia & glycirthieta in hoc tantom dis crepant, quod haec herba sit, illa arbor. IV. Atque haec de plantarum generibus tum primi , tum iecundi ordinis r in quibus illud intuendum , ut id iis constituendis remotae cujusdam cognationis , quaeque multiplici generi communis sit , ratio non habeatur , neve eodem vocabulo plura quςdam exprimantur genera , de Econtra ; cavendum quoque est ne ejusdem generis cognationes nimium scrupulose expendantur: sed iis contenti simus quae vulgo hominum ita videntur. Sic trifolium pratense purpureum trifoliorum seriere censendum est, licet ejus flos acrids intuentibus sit unius folii, in aliis multiplici folio constet. Quinetiam variant aliquando partes plantae essentiales e sed de his quae ut plurimiὶm eveniunt, & juxta consuetum naturae ordinem apparent, Omnino

est judicandum. i V. Species vero eodem stirpium genere eontentae ita sunt tribuendae, ut ejus quod magis est singulare in aliquarum partium structura , aut in m do . seu in figura, magnitudine, situ , si pore, odore , vel in cognatione

cum notiori aliqua planta habeatur ratio e ita ut communi nomine genus ex-

Irimatur, quaeque addendae sunt generis disserentiae quam poterit brevi verorum complexu, accurate tamen distinguantur ; nimia vocum congeries viis

retur , & gonera ipsa multiplicentur potitis quam arctentur. Nana majori Verborum compendio species ipsae describentur, si sexcenta plantarum genera statuamus, quam si multo pauciora numerentur, & complures plantas diversi characteris, ut degeneres aut irregulares ad cer a genera Ieseramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION