Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. IV.

De generum in cerris classes divisione.

I. TN hac stirpium eontemplatione vitari vix potest confusio , nis stir L pes ipsiae quasi milites exercitus in certos ordines disponantur. Unde non id satis visum est D. Tournesori plantas ad sua geneta, ex naturae ipsius praescripto , non ex alicujus arbitrio , ut plerumque fit, revocare : sed ipsa quaeque genera quasi in classes atque in ordines varios, quo dignosci facilidspossint, omnino tribuenda esse existimavit : adeo ut genus sit instar cohortis vel ordinis militaris , classis instar legionis. Classem aliquam aut ordinem plantarum assignare non aliud quiddam est , quam aliquid invenire in quo aliquot genera conveniant, atque ab aliis sejungantur; neque illud quidquid est , quod certum plantarum ordinem vel Hallem constituit , ex nostro pendet arbitrio , sed ex naturali quadam generum cognatione , quae ex floribus aut fructibus ducenda est , non ex utrisque simul iunctis: secus non classes, sed genera ipsa scirent. II. Jam utrum ex seminibus, seu E fructibus, an e floribus classes illae plantarum sint distinguende, dubitari merito potest. Uerum flores ipsi

colorum de partium varietate magis sunt sensibiles , Ae oculos in se magis . convertunt. Saepius cum ipsis fructibus cohaerent , atque illis succum nutritium praeparant, cum adhuc sunt teneri & formari incipiunt. Quanquam in nonnullis plantis, huic velut embryoni , aut ovo plantae flos non adhaerescit, nisi ex parte , ut in cucumere , melone , sucurbita et in aliis ex eodem pediculo flores & fructus oriuntur. sed separati , ut in buxo , de in arboribus, quae flores amentaceos serunt, seu num menta vulgo Charans. ut nux ipsa, corylus. Sunt in quibus pediculi quidam flores tantum . alii fructus esserunt, ut salix , populus . lupulus: nisi forte floris nomine do nentur filamenta quaedam colorata, quae ex tenero grano Vci embryone erumpunt. Quod si damus, multi flores sunt sine fluctibus, sed fructus omnes quidam flores comitantur. III. Quis autem si florum usus , jam innuimus e sunt quaedam velut viscera, quibus succus nutritius fluctui, dum adhuc tener est , destinatur. Dum enim succus intra folia floris circulatur , de percolatur in ipsis tubulis de sacculis, quod subtilius est Ac ovo nutriendo praevaratum , ab aliis partibus minas ad hanc rem idoneis & crassioribus secernitur , quae per stamina tanquam per vasa exteriora, & totidem glandulas in staminum apiccs expelluntur , & exsiccata in minutum abeunt pulverem. IV. Grana autem seu ova in suis tant dui primordiis succo adeo exquisito, de in florum foliis percolato egent , ut fibrillae quibus constant , &pattes plantae jam in ipso germine delineatae paulatim intumescant, ac juvem succi serant appullum , quem utique sustinete vix pollent, si partes cra Duotes illius succi una cum subtilioribus Jc rite praeea ratis assi .r.erent. Sed ubi

382쪽

I REGIAE SCIENTIARUM

ANN. flores iam sunt explicati, & prima fructus aut ovi intumescentia facta est, tumr63 . illaeso fluctu flores resecantur, non item si fructus in gemma delitescat: tum

enim floribus nudatus perit. V. Cur autem flores brevi tempore tabescant, triplex hujus rei causia flerri potest : r. vasolum tenuitas, quae flores pediculo assigunt, ut in ranunculis , fle anemone videre est. Haec enim adeo filiit subtilia , ni flores

cum pediculis cohaerere videantur : ubi pediculi vasa in flores pene integra sparguntur , ut in variis ellebori nigri speciebus, tum flores diu perstant. I. Ovi ipsius in omnes partes accreti 6 vasta in floris basi posita sensim arctant, ae flos ipse alimentitio succo fraudatus perit. 3. Vasa in emiabryone flaccida & complicata paulatim eriguntur & tenduntur : unde de siccus facili iis per ea motum suum continuat, de folia , quae hinc inde ad latera posita sunt, deserit. Tum vero succus in solo calice, in parenthymate& pelle fructus jam adolescentis praeparatus in grana ipsa defertur, quorum

gratia c erae partes videntur ab Auctore naturae fabricatae. Quod nutritioni minili est idoneum, per coecos meatus aut tenues velut holoserici pilos exhalat , aut instar floris subtilioris qualem in primis recentibus cernimus, paul

tim excernitur.

VI. Qui autem flores a teneris fructibus divisi sunt, aut ramulis adnas.cuntur stuli uum cxpertibus, ut sanguinis in animantibus, ita succi massam hsupei fluo humore fere ut renes expurgant. Atque ubi flores ultra foetum ip- sim aut ovum diffunduntur , ut in rosa, succus a pediculo in tenerioris frue tos pellem , dc ejus vasa commeat, tum ad flores usque conscendit; in iis di fusus S perpurgatus per vasa quae deferentia dici pol Iunt, in pellem remeat, inde ad partes interiores fructus transmittitur. VII. Atque hie est foliorum in floribus praecipuus usus, tametsi in omnibus floribusnon reporiuntur. Sed in eorum locum stamina , aut flamenta producuntur, ut in avena, pede leonis, & in aliis innumeris ; ac plerumque singula stamina suis donantur apicibus.

VIII. In his floribus qui foliis constant , plerumque e fundo assii gunt stamina , ut in liliis , tuli pis, quae in apices desinunt. Atque illa

stamina ut vala excretoria haberi possunt , quae succum superfluum vel ii, apices exonerant, cum adsunt ; vel per coecos meatus quasi per transpi rationem insensibilem exhalant i interdum pili in extremis staminum pulvere quodam, aut humore Viscoso obliti cernuntur. In plerisque apices in duo loculamenta , & cavitates sponte utrimque a latere dehiscunt, ac velut quaedam sunt receptacula , in quibus colligitur succus nutritioni miniti idoneus, ac credibile est grana pulveris , dum intumescunt , eas cellulas

reserar .

IX. Pars floris quae centrum occupat , & plerumque parte sui infimaerassior est, unde & nomen pistilli nacta est, tenerum fructum Rpe continet, ut in lilio ; interim ex ipsius ovi extremo producitur, ut in umbellatis, aliquando huic tanquam pediculo instar floris innititur ; plerumque instar panni seriei villosi pilis in parte extrema tegitur, aut vesiculis asperatur. Quae in apicibus pistillorum sunt rimulae, forte aeri praebent aditum , & visi sus laccus ex Malpighio inse arcet, ne obsint. Diuitiam by

383쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIa. N.

X. Quae pars exteriora floris aut involvit, ut in ranunculis, aut sulci i Botvi instar sustentat, ut in umbellatis, aut utrumque obit munus, ut in rosa, in m . malo & pyro ; sive foliis instruatur , sive iis careat, calix appellatur. Qui aliquando multiplici constat folio, nec diutius durat, quod ejus folia podiculo adhaereant penes pauciora vasa, eaque facile disrumpuntur. Interim unius est folii , quod e pediculi fibris producitur : unde & firmior est. Quae florum sunt folia, nunquam semini us involvendis serviunt: hoc enim proprium est calicis, qui post foliorum casum plerumque semina instar capiastiae recondit. Ex varia florum stuctura D. Tournesori plantas in viginti duas classes distribuit, quarum singulae varia genera complectuntur. In floribus majus quoddam naturae artificium, quam in aliis plantarum partibus se prodit, atquem earum structura minor mutationi patet locus. X I. Itaque in duo velut summa genera primum dividi possunt flores. in eos qui foliis seu petatis vestiuntur , & eos qui in stamina diducuntur. Hi fere omnes calice muniuntur e eorum plerique tenero fructui adhaeresiacunt, lique horum pistillus ipse est foetus , ut in gramine videre est. Quae nucamenta ferunt plantae, eae flores habent in stamina quandoque brevissima diductos. Atque hujusimodi flores non insignes prςbent plantarum di serentias , quemadmodum flores suis instructi λliis, quorum magna est de incredibilis varictas.

plices unicum habent florem uno calice contentum , neque ex iis partibus,

ruas flosiculos vulgo Fleurons, aut Sem osculos vocant, sunt compacti. Iimplices sunt flores qui unico folio, sive id regulari figura incidatur , sive irregulari ; horum flores alii campanulam , alii infundibulum, alii quiddam

aliud referunt.

Ex iis qui pluribus foliis vestiuntur , quidam quatuor in formam crucis dispositis constant, alii rosam , aut carioph lium , nonnulli lilium imi

tantur.

sunt varietate : flosculi omnes ut totidem tubi uno & eodem calice involuti idem velut sertum efficiunt, singuli flosculi embrione seu grano sunt innixi, e cujus fundo aliud filamentum prodit tubulo tanquam vagina conclusum. Hujus generis sunt flores absti thss , carduorum dec. Qui e simi flosculis: velut se ita quaedam , hi pluribus constant pallibus, qDae postea in folia complanantur. Hos flores cernere licet in Soncho vulgo LMitren e lactuca , de aliis. Flores radiosi ex utrisque floscul: s & semiflosculis ita sunt compositi, ni flosculi medium velut locum occupent, qui discus aut pelvis appellatur: semiflosculi instar eoronae ei rea pelvim disponiantur.

qui petatis seu seliis sunt muniti , vel unico folio continentur , iique ad novem species referuntur juxta diversas eorum formas. Qui multiplici folio donantur, in quinque species sunt divisi , quarum ultima est irregularis , qualis in leguminibus cemitur. Horum flores papillionares dici solent . quod papilionis volantis laimam utcumque relatam : quod superius ex

384쪽

3co RE G IAE SCIENTIARUM

A N M. tat solium , vexilli nomen obtinuit, ut inferius idque duplex carinae nomine I6 donatur ; interjecta vero alas vocant. Calix instar poculi aut corniculi, quoi

tesseris ludere solent, paulatim dilatatur, ex illius fundo pistillus assurgit vagina fimbriata conclutis , qui in fructum abit, & sliqua vocitatur: in pisis &fabis flores ita sunt consor mali.

CAPUT IV.

Irim argumentum continuatur.

I. N tertia parte sui operis D. Tournesori singulas plantarum spei cies in sua genera , & haec in classes ea methodo distribuit , ut discentibus pronum sternat iter ad hujus scientiae adyta. Vocabularium in eorum usum sub finem primi voluminis attexuit, in quo non soldm voces in Bolanica usitatas , sed illas etiam, quas ex aliis artibus mutuatus est, sic exponit..ut multa scitu digna circa structuram plantarum doceat, quae Physicae non

mediocrem asserunt lucem.

In eo quippe partes omnes stirpium, earum naturam & usum velut in transitu, sed accurate tamen & perspicue explicat. Atque ut e multis pauca decerpamus , stirpes omnes lignosas in tria partitur genera satis nota. i. In arbores, quae cum sint insignis magnitudinis, uno caudice aut trunco. in ramos diviso , in altum se tollunt. 2. In arbusculas aut frutices albo is ribus minores , quaeque ex eadem saepe radice fruticantur , ut ligustrum,. Tro ne, filaria &c. 3. In virgulta. Arbores & frutices seu arbusta Autumno gemmas sub axillis foliorum tanquam ova proserunt ; non item virgulta aut dumi, seu minores plantae quae subarbusta ab eo nominantur : cujus generis sunt Rosmarinus , Thymus Sc. quae ejusmodi gemmas fructibus foetas non proferunt. Herbae proprie dicuntur , quarum caules aut scapi maturis seminibus pereunt. Harum radices vel multis perstant annis , vel

eodem anno emoriuntur , ut triticum ; cum radices eaedem manent, postia quam fructus extulerunt, eae Vivaces appellantur.

II. Radix in unaquaque planta succum e terra excipit, & in alias partes transmittit: haec terrae, aut terrestri alicui corpori adhaerescit. In radicibus partium contextus, structura & figura spectantur. Textura ipsa vel carnea est , ut in lilio, vel fibris constat intertextis ; seu molles sint, ut in sceniculo, seu durς & ligneae ut in pFro, Quercu &c. Ratione structurae radices vel e fibris, vel ex aliis radicibus, vel squamis, vel e tunicis componuntur. Harum omnium Icones sub finem tertii Voluminis expressas habes. Sunt quae e fibris tenuissimis instar capillamenti , seu astitit iς comae constant, ut in tritico ; in aliis crassiores sunt fibrae, ut in viola. Quae ex aliis glomeratis coalescunt, in varias species diducuntur : squamosae sunt in lilio , bulbosiae & e pluribus tunicis consectae , ut in cepa ,

eaeque varias induunt figuras. '

385쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. IV. I

III. Radicula dicitur pars illa germinis quς primum se se explicat, Boi

di veram radicem in se eontinet ; ut pars superior germinis, in qua caeterae nisAE. partes continentur, pluma vocitaturo seminis germen inter duos lobos contaclusum his duabus eonstat partibus. Pars sum alia radicis quae trunco connectitur collum me collare , vulgoti Collet nominatur.

I V. E radice truncus in arboribus , caulis vel scapus in herbis, culmus in tritico ascendit. Partes interiores jam a nobis perstrictae sunt de alii, in locis fusitIs expositae, medullae nimirum, ligni & corticis. Pcrpauca videntur nobis de Alburno quod inter lignum & corticem in alboribus interjacet , ex autore nostro addenda. Id album est & tenerum , quod nondum ligni proprie dicti duritiem adeptum sit, atque ligni naturam intra unum aut plures annos in arboribus paulatim acquirit: nam fibrae ligno propiores paulatim indurantur , cum cortici vicinae intumescentes alburnum novum gignunt: adeo ut lignum arboris sit vetus alburnum, & novum albur num sit eiusdem arboris recens lignum. Hinc tot circuli concentrici, qui insecto transversim trunco conspiciuntur. Nam diversa alburni velut strata, cum lignota facta sunt, atque alia aliis inducta colorem variarunt, sive os texturae varietatem, seu nutritius succus singulis annis non aequabiliter eorum Poros impleverit, aut alia quaedam occultior causa e Sole vel e subtiliori materia quaerenda sit.

V. Foliorum incredibilis est varietas : unde ex iis potissimem genera: Ilamarum secundi ordinis distinguuntur , ubi characteres estentia Ies e florius & fructibus ducti dignoscendae stirpium naturae , aut nominibus imp

nendis non sussiciunt: nec tamen ex solo soliorum aspectu character generis rite deducitur : cum enim flores & fluctus erumpent, tum saepe mutanda eri

generis idea. Ac pauci stini, si qui sunt, qui e sola soliorum textura & figura: Certum de plantae charactere judicium ferre possint: nisi forte iidem sint usiuipso & longa exercitatione-triti. Sed antequam flores ipsos & fructus viderint, dubitanter de his pronuntient necesse est. Folia , ut de floribus dictum est, aut simplicia sunt, cum ex eadem vel ud auda nascuntur, aut caudici , vel ramo proxime ad nascuntur, vel in aliλdividuntur folia, ut in pyro ; vel sunt composita, seu in eadem cauda aud costa disponantur, seu in plura folia diducantur, ut in rosa, Apio &c. Sic folia aut planam habent superficiem , aut cavam , aut convexam, lae

vem aut asperam & pilis hirsutam , seu rotunda sit , sen in cuspidis formam conformata, seu stricta & oblonga. Interdum instar fistulae solium est excavatum ; tenue & subtile in multis plantis, ut in hyperico ; densum in alii stut in portulaca, carnosum in quibusdam . ut in sedo. Sic folia varie laciniata aut incisa, aut dentata in variis plantarum generibus cernuntur. Mitto λliorum varietatem ex situ & dispositione depromptamr: adeo ut bina, aut terna , aut quina eidem caudae cohaereant. Infinita in his inmnibus est diversitas , atque eadem discrimina in tertio volumine a tabula 413. ad tab. I. graphice expressa reperies.

VII. De gemmis, seu oculis tum foliorum, tum humaum diximus: hinc pendet vis omnis inserendi in scuti gentilicii larmam, quam emplastrationem vo

386쪽

3 si REGIAE sCIENTIARUM

ANN. Gemma arboris inseritur recentis rami ligno alterius arboris . Gemmi 169 . integra cum parte illius lignota qua ligno arboris adhaerebat , detrahitur.& cortici arboris in formam Τ fisso , dum succo tumet, applicatur: cortice ita fisso gemma seu scutum obducitur , & cannabe depexa alligatur. Succus rami per gemmam scuti delatus ovum in gemma conclusum lavat & excludit. dum ejus folia complicata evolvit. Si e ramo leniter fisso surculus inseritur, vulgo Gresser en sente. Trunco aut maiori ramo arboris ad libellam , seu horizontaliter secto surculus alterius arboris in hanc fissuram inseritur , in cunei sormam paululam incisus , de aliquot gemmis scelus. Ita surculus inseritur, ut cortex ejus cortici trunci respondeat. Truncus enim fissus elatere suo surculum insitum premit, & succus arboris vasa surculi subit, gemmas ejus explicat. Idem succus in poros surculi essusus fibras una conjungit & inter se mutuo sic agglutinat, ut e trunco & surculo unum

ti idem corpus coalescat.

VII. Tempus aptum est insitioni , cum surculi gemmae nondum sunt explicatae r Sic enim nova ejus folia alimento staudata facile tabescerent rnam succus arboris in vasa surculi facile non subit primis insitionis diebus , atque hoc temporis sic soli a possitiit marcescere. Sed tamen interdum evenit ut succus agitatus majorem sui copiam suppeditet , & insitio paulo tardius facta bene procedat: unde cum gemmae se se evolvere incipiunt, & trunci itidem succus in motu est positus, tum opportunum videtur insitionis tempus. Truncum sectum pice leviter obducendum censet D. Tournesori , &pars surculi, quae fissuram subit, tegenda : non probat cataplasmata quae ex argilla Se musco parari solent, cum aqua illa penetret & inlectorum pateant iniuriis. Postremo resecandi sunt germinantes in trunco surculi e nam succi in

eorum vasa proclivior est motus, ac deflectere cogitur , ut in novi surculi vasa commeet, fere ut in animalium vulneribus, idque cicatrices efficit , cum secta vasa non facile conjungantur, neque eorum extrema sibi mutuo respondeant.

Eadem est ratio insitionis inter corticem & lignum, aut illius quae inoculatio appellatur , cum detracto arboris cortici in fistulae modum , novus cortex cum oculo suo ejusdem cum priori figulae & magnitudinis applicatur.

CAPUT V.

De Arpium natura se usu.

I. Actenus de elementis Bolanicis quae D. Tournesori anno I ς' .L 1 tribus voluminibus complexus est. Paucis ab hinc diebus prodiit

in lucem aliud volumen non mole , sed eruditione, S utilitate magnum

387쪽

ACADEMIAE HISTORIA. L . IV. 363

eurrunt. In quo quidem non solum catalogum plantarum accuratum , & Bot criticem eruditione plenam , sed & plurimarum usum certo iudicio, delectu, nica. ratione, analysi & experientia cognitos sic tradidit ut summam eruditionem

cum magna utilitate conjunxerit.

Quae ad historiam pertinent , non sunt nostri instituti, perpauca dumtaxat de stirpium natura & viribus ex docta praefatione quam suo operi praefixit, hoc loco decerpam. Ac primum id prudenter observat exquisitas plantarum praeparationes abjiciendas non esse , sed vulgatas magis & simplices negligi non oportere: cujusque mixti principia, & eorum dolim natura ipsa sic constituit, ut remedia quaeque limpliciora exquisitis , di summa cura elaboratis pers pe sint anteponenda. Que enim sunt expurgata . seu pura sulphura , seu alcati, aut acida nominentur , morbis sanandis minus persaepe sunt idonea , quam quae cum aliis principiis sunt conjuncta. Sic sal absenthii summa cura reverberatus ventriculi morbis minus utilis est , quam idem sal succo limonum fi

liatus.

II. Nihil magis obest medendi arti , quam anticipatae coloris , frisoris , fermentationis notiones , quae sepe obstant ne opportuna ad hi beantur remedia : quasi humores in statum naturalem restitui possint citra aliquem motum qui partium texturam mutet , & noxiam materiem separet.

III. Non existimandum est illud ipsum quod magis est actuose in in

plantis, per solas qualitates, quae primδ appellantur, aut per configurationem partium , quae nobis perlaepe est incognita , aut demum per alcati tantummodo , & acidum explicari posse, cum major sit in plantis compositio quam ut per ea principia vires earum innotescant. Sed terr g quoque, aquae& sulphuris habenda est ratio, atque fales qui in plantis vigent, quique lunt magis compositi, ex collatione cum silibus nobis notis, cum sale communi, sile ammoniaco, alumine, vitriolo & aliis, quae certa sulphuris terrae Sc aquς portione sunt involuta, melius innotescunt. Illud enim palam est in plantis melle talem , sulphur, aquam & terram, quae innumeris permista modis alia

pene infinita formant corpora.

I V. De analysi plantarum , & principiorum , ex quibus constant, separatione disserit, quave ratione sales alcati, acidi , nitrosi , vitriolici, am moniaci dignoscantur , dilucide exponit. Heliotropii solutio , aut charta heliotropio tincta & aqua communi perfusa sales acidos piodit; spiti tus nitri , aut salis, aut sulphuris, sales alcati , cum quibus fermente iacunt acidi liquores . omnino demonstrant: sic salem ammoniacum , oleum tartari vel calcis solutio detegit ; sal nitrosus ex detonatione, vitriolicus ex infusione gallae, sulphur ex facili inflammatione deprehenditur. Alias omitto probationes in Academia usitatas. Mitto quae & D. Tourne- fori circa nitri , salis marini , vitrioli, aluminis, salis ammoniaci , tartari principia & naturam assert probationes. Ex quibus colligit in nitro nullam esse acidi notam , sed salem alcati in eo contineri , tametsi ex eo spiritus admodum acidus educitur ; salem marinum ex acido & alcati

coalescere ι in vitriolo multa esse aciditatis indicia , uti & in alumine ;

388쪽

REGIAE SCIENTIARUM

ANN. salem ammoniacum acrem esse de salsum ; tartarum salem esse essenti

V Itaque post varia circa hos sales experimenta eos qui e plantis extrahuntur cum notis de vulgatis conferre non dubitavit. Cum ex. gr. salellentialis plantae alicujus cum oleo tartari , vel calcis solutione permistus odorem amat urinosum , aut ubi sal volatilis de concretus per analysm educitur e stirpe , in ea salem ammoniacum analogum vigere indicium est. Nam sal ille volatilis non aliud quiddam videtur elle praeter partem salis ammoniaci urinosam , quam sal acidus dimittit liberam, ut ipse sali fixo tartari, aut calcis societur. Oleum foetidum uti de spiritus utinosus eo sale abundat. Unde ejusmodi plantae inter aperientes , detergentes, sebra fugas, & Vulnerarias habentur , quae dotes in salem ammoniacum cadunt. Consimili ratione quae sunt stipticae & adstringentes , quaeque multum acidi cum terra conjuncti per analysim praebent , hae stirpes salem alumini analogum continent. Quae autem prςter acidum & terram salem alcati plurimum suppeditant, hae sale non absimili tartaro vitriolato impraegnantur, Cumque Varia terrς Ze phlegmatis admistio varie modificat. V I. Cum eaedem plantae diversos procreent essi chus in humano corpore , ut varie est dispositum , hinc D. Tourne fori sumit occasionem pauca.

sed utilia de vi medicaminum disterendi, quae in praedicta praefatione Omnino legenda sunt: nam rei admodum abstrusae , & si quae sit alia generi

humano perutili, non mediocrem lucem asser re possunt. Primum quidem hanc a veteribus acceptam laudat medicaminum divisionem, in ea scilicet, quae sensibili quodam modo evacuant, & in ea quae humorum texturam mutando eos in naturalem statum reducunt, quaeque alterantia dici solent. Primi generis medicamina vel superne , seu vomitu , seu sprio, aut saliva, aut sternutatione noxios humores eliminant, vel inferne deliciunt, seu ea sint purgantia , seu diu retica, quibus addi postunt sudorifica , quae per cutis occultos meatus serosum humorem expellunt. Quae vomitum cient, & dicuntur emetica , per violentos diaphragmatis ,& musculorum abdominis motus potius quam fibrarum ventriculi contra tione vim suam exerere arbitratur percelebris Montis Pestillani Professor D. Chirac, cui allentitur D. Tourne sort. Nam fibrς ventriculi quas totidem elateria materiem ventriculo contentam deorsum trudunt per intestina, quaeque illarum actionem, & nisum intendunt , ut emetica , vim Illam magis ausere deberent, non vomitum excitare : si quidem fibrae irritatae inpiam pellunt quς intus continet ventriculus. Vomitus quippe uno tantum e tribus modo provocari potest. I. Cum qimbrarum motus, qui natura sua deorsum tendit, prae inflammatione, ain strangulatu invertitur. 1. Cum propter obicem ex duri corporis oppositis exitus humoris occluditur. 3. Cum diaphragmatis, & musculorum abdominis motus vehementior ventriculam exagitat, aut premit archius.

In vomitu autem qui fit ex hausto medicamine, nulla oritur inflammatio, nullus strangulatus, nulla demum obstructio ex materia quadam indurata de compacta. Qua in ob rem id reliquum est ut violenti diaphragmatis & mutaculorum motus vomatum aut nauseam excitent, dum instar torcularia ven

389쪽

AC AD EMIAE HISTORIA. Lia. IV. 36s

triculum & intestina sie premunt & succutiunt, ut liumores ventriculo con- Bot tenti per cesophagum remeare cogantur. I Ios quidem abdominis & di nica. phragmatis motus in vomitu expetimur, ac plerumque de ingenti pectoris dolore, & quasi ejus disruptione conquerimur. Id vero in canibus & fetibus cernimus , ventrem manifesto complana

ri , & diaphragma inter vomendum pelli deorsum. Quin & D. Chirae in

Cane, cui sublimatum corrosivum praebuerat, idipsum pene demota stravit. Nam ventre ex umbilici regione leviter scillo , cum ventriculum manu tractaret, nullam in eo convulsionem sentiebat aut motum violentum , sed diaphragma una cum musculis abdominis magna vi & celeritate contractum premebat manum qua ventriculum tenebat. Sic enim est a natura compara tum , ut vicinae partes in alterius quae vim patitur, subsidium veniant, eique opitulentur. Sic in sternutatione respirationis organa una conspirant, ut gravem capitis humorem aut molestas narium irritationes sublevent.

Crebrae diaphragmatis, & musculorum ventris succussiones noxios pro trudunt humores per glandulatum quae reticulo ventriculi copiolae insunt vasa excretoria , fere ut cernimus in linteis sordidis , quae dum lavantur . repetitis palmulae ictibus tunduntur. Cum itaque primae alimentorum viae sordida & seculenta materia scatent , aut humores ferocienteS tumultuantur, t orgasmum vocant ac nullus est in viseetibus abscessus, aut schirrus, tum vomitus est persaepe salutaris , quod graviorum morborum materia, quae stomacho inest , & in eo stagnat, per oesophagum via magis compendio a& tuta ejiciatur', quam per longos intestinorum anfractus. Addit vir doctus morbis qui paucis abhinc annis, multis in Galliae Provinciis magnam ediderunt stragem , emetica statim exhibita plurimis saluti fuisse. Humor enim ille acidus instar limonis succi , & viscidus vix excoquitur , nec aciditatem suam longiore mora exuit. Quin imo massam sanguinis magis ac magis inficit, dum funditur, ac frustra expectatur illius coctio , aut ab aliis humoribus secretio , sed persaepe opportuna medendi occasio elabitur, dum

moras nectimus.

v I I. Quae purgantia , aut catarctica dicuntur , in fibras ventriculi vim suam exercent, eas plus solito succutiunt, & ad contractionem provocant , tumque crassiores sordes primum excutiuntur , fibiae plus satis contractae glandulas reticuli premunt arctius, ex iis serum quo turgent, exprimitur e atque ea ratione via sternitur seroso latici, qui e sanguine in glanlulas continenter allabitur. Tum enim huic facilior est aditus in eas glandulas, & per earum cribra filaratur, & percolatur. Qui quidem setosi latices una secum evehunt sordes quibus inficitur anguinrs massa. Quo utique modo sanguis vi medicaminis commotus , dc quodammodo ebulliens expurgatur.

VIII. Non dissimilis est aliorum medicaminum ratio cum noxios expellunt humores, aut naturalem iis statum restituont e seu ipsa fusione seroti humoriscopi am suppeditent qua seces in visceribus stagnantes proluuntur , materiam seu humores ipsos a peregrina materia solutos sic componunt, ut per cribra sibi aptata commode & libere transeant. Cum enim majori copia in partes

male aflectas illabuntur , si quae sint, obstructiones expediunt. Et quidem

390쪽

3ς ς REGIAE SCIENTIARUM

A N N. si obst ruantur vase biliatia , illam non auferet obstructionem sanguis ube-I634. rior cujusdam medicaminis particulis aperientibus impraegnatus , cum sanguis hos ductus non pervadat : sed bilis ipsa per ea vara sibi muniet aditum , si sit uberior, aut fluidior. Unde quae dicuntur hepatica remedia . eadem vel bilem augent, dum sulphureas languinis partes liquant, ac bilem magis fluidam reddunt, quo facilius percolari & filtrari queat.

Sie diuretica sale acri ista majorem urinae copiam procreant, dum sula dunt sanguinem, aut ab eo serum separant. Cum utina est uberior , cribra sua proluit, & ductus per quos meat, melius abstergit, quam quivis alius humor. Quae autem inter diuretica sunt acida, dum sanguinem aliquantulum incrallant, serum ab eo separant, idque uberius in renes delabitur. Ab sorbentia vero eundem procreant ess ctum , dum imbibunt materiam quam um velut implicatum tenebatur. Eadem plane videtur ratio eorum quae sudorifica dienntur e nam sudorum materiam vel augent, vel ab ea sanguinem expediunt. Nec sudorum materia ab urina valde discrepat, eaque in renum glandulas vim suam ple Tumque exerunt. Hae quippe in iugi actione versantur, non item cutis glandulae quς sunt inertes & otiosae, nisi sorte cum piae labore & exercitatione sudor per eas exprimitur e unde rara sunt admodum vera sudorifica.

Sic alia prosequitur medicaminum genera quae apud Autorem doctum& diligentem legi possiunt: sunt enim non curioia modo , sed imprimis utilia.

SECTIO SEXTA.

De Actis anno 169 1. '

CUm hoc operis in majorem excreverit molem quam cogitatione praeceperam , hic gradum sistere mihi certum erat : sed viri graves Adocti mihi auctores fuerunt, ut hunc laborem ad tricesimum usque annum ab ipso Academiae ortu producerem , praesertim cum duobus postremis annis luculentae dissertationes & crebrae observationes amplam nodis suppeditent

materiem. Primum igitur quae ad Physicam generalem spectant quam brevissime fieri potetit, erunt perstringenda, tum ad sagulares obtavati

nes veniemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION