Ammiani Marcellini quae supersunt cum notis integris Frid. Lindebrogii, Henr. e Hadr. Valesiorum et Iac. Gronovii quibus Thom. Reinesii quasdam et suas adiecit Io. Augustin. Wagner editionem absolvit Car. Gottlob. Aug. Erfurdt tomus primus tertius

발행: 1808년

분량: 774페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

honore specie tenus adiunctus, percuriis Thraciis Taesum advenerunt: ubi ici ) luburbano, quod adpellatum Modiana a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites. Et a Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, IO vinus evenit, dudum promotus a Iuliano per Gallias magistor armorum, et Dagalaiphus, quem militiae rectorem provexerat Ioviauus: in Orientem vero sequuturus Valentem ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio Principis antedicti provectus, culiunetus eli Arinthaeus. Lupicinus enim 'ὶ pridem a Ioviano pari modo promotus magister equitum, Partes tuebatur Eoas. Tunc et Muttius Illyricia uo 3

Praeponitur exercitui, nondum magister, sed C mes : et Sereuiatius olim sacramento digressus, re- Cinctus est ut Pannonius, sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. Ouibus ita digestis,

et militares partiti numeri.

Et post haec eum ambo fratres Sirmium introis- 4sent, diviso palatio, ut potiori decuerat, Valentiis Dianus Μediolanum, Constantinopolim Valeus di cessit. Et orientem quidem regebat potestate prae- sfecti Sallustius; Italiam vero eum Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallias provincias 'in Germani avus. Agentes igitur in inemoratis urbibus Principes, s

sumpserunt primitus trabeas consulares: omnisque

hic annus dispendiis gravibus rem Romanam adflixit. Alamanni enim perrupere Germaniae limi- 7tes, hac ex causa solito infestius moti. Cum legatis

eorum missis ad comitatum certa et praestituta ex more munera Praeberi deberent, minora ei 'ὶ vilia

sunt attributa: quae illi suscepta, surenter agentes, ut indignissima proiecere. Tractatique asperius ab Ursacio tunc magistro ossiciorum, iracundo quodam

M s. vilia.

552쪽

et saevo, regressi iactumque exaggerantes, ut Contumeliose despectas 'gentes immauissimas conci

8 Et circa id tempus, aut non multo posterius, in Oriente Ρrocopius in res surrexerat novus: quae prope Kal. Novembris venturo Valentiniano ΡaHis sios, eodemque nuntiata laut die. 6 Et Alamannis quidem occursurum Dagalaiphum Pergere mature praecepit: qui, Vastitatis propinquioribus locis, longius discesserant incruenti. Super adpetitu vero Procopii antequam adulesceret reprimendo, curis ' diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod i morabat, utrum Valente superstite an exstincto 'in memoratus impe-ao rium adfectarat. Equitius enim rotatione Antonii

tribuni accepta, ageulis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat; ipsa quoque nondum Iiquida fide comperta, simplicibus verbis Principem gesto-1 I rum conscium iacit. His cognitis Valentinianus eodem Equitio aucto magisterii dignitate, repedare ad Illyrieum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus invaderet hostili excursis

Pannonias. Documento enim recenti impendio terrebatur, reputaus, Paullo ante Iulianum, contempto Imperatore bellorum civilium ubique vici re , nee speratum ante nec exspectatum, ab urbe iura Drbem incredibili velocitate transisse. Verum aris dens ad redeundum eius impetus molliebatur conis siliis proximorum, suadentium et orantium. , ne interneciva minantibus barbaris expone pet Gallias, neve hac causatione provi iacias desereret egentes adminiculis magnis: ') iisque legationes urbium accessero nobilium, precantes, ne in rebus duris et

553쪽

dubiis impropugnatas eas relinqueret, quas Praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi Domitiis sui Germanis incussis. Tandem deniqne utilitate rei perpensius excogi- IStata, in multorum se utensias nexus, replicabat aliquoties, hi mei Iuunt fratrisque solitis esse Proc Pium; Alamannos vero totius Orbis Romani: sta

Mitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum. Et adusque Remos progressus, sollicitus- a 4 que super Africa, ne repente perrumperetur, deo

herium, Postea consulem tunc notarium, ad eamdem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea conlideratione, quod diu sub patre Cretione quondam Comite educatus, suspecta noverat loca; hisque et scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem. Quia igitur uno eodemque tempore utrobique asturbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gelloium, deinde bella barbarica narraturi: quoniam Pleraque et in occidentali et in Eoo orbe iisdem mensilmssunt excitata: De, dum ex loco subinde saltuatim

redire festinamus tu locum, omnia confundenteS, squaliditate maxima rerum Ordiues implicemus.

VI. Ιusigni genere Ρrocopius in Cilicia natus et Ieducatus, ea confideratione, qua propinquitate I Iianum postea Principem contingebat, a primo gradu eluxit: et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et laciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus, iamque summatibus proximus : post Constantii obitum in rerum conversione velut Imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus Consortio Comitum: et adparebat eum, si

umquam potuisset, fore quietis publicac turbatorem. Hunc Iulianus Persidem ingrediens, cousO-a

554쪽

elato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida: mandaratque, ut susurravit obscurior sama nemo enim dicit auctor exstitit verus) Pro Cognitorum ageret textu, et fi sublidia rei Romanae languisso sensiliet, Imperatorem ipse se provideret ocius nuneupari. 5 Qui iniuncta civiliter agens et caute,' Iuliani letaliter vulnerati sunus, et ad regenda Communia comis perit Iovianum evectum : falsoque rumore disperso, inter abeuntis anhelitus animae eumdem Iulianum ) vero mandalle, placere sibi, Procopio elavos summae rei gerendae Committi: veritus, ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post Ioviani territus negem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum, cruciabiliter

4 didicerat interfectum. Et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum: quippe a ce, fiore statu deiectus ad inseriora, etiam edendi paenuria iis locis squalentibus stringebatur, hominumque egebat colloquiis) postremae neeogitatis impulsu cle viis itineribus ad ') Chalcedonos agrum pervenit. 5 Ubi, 'ὶ quoniam et illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quemdam ex palatino milito senatorem, Constantinopolim, quantum fieri poterat clanculo, saepe intermeans: ut iudicio Diusdem Strategii patuit, postquam saepius in tactionis conicios est in-6 quisitum. Ritu itaque sollertissimi cultisdam spe. eulatoris, ) ignotus ob squalorem vultus et maciem

555쪽

VALENTINIAN. ET v ALEN s. 565. 4 i5

rumusculos colligebat tune crebrescentes, ut sunt acorba semper instantia, incusantium multorum Valentem, quasi cupiditate aliena rapiendi succensum. Cuius diritati adiectum erat incentivum ex L 7tiale socer Petronius, ex praepolito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu : qui ad nudandos sine discretiona cunctos immauiter flagraus, nocentes pariter et ' iti-

ntes post exquisita tormenta quadrupli nexilius vinciebat, debita iam inde a temporibus principis

Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem. Cuius morum 8 intolerantiae haec quoque pernicies accedebat, iquod, eum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et in rabido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis tim quam capax: invisior Cleandro, quem agentem sub Im- Peratore Commodo praefecturam, sublata vecordia diversas legimus vexasse fortunas: et onerosior Plauiatiano, qui praesectus itidem Iub Severo, ultra moris tale tumens Cuncta confuderat, ni gladio perillet ultore. Haec lacrimosa, quae incitante Petrolato ssub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, ini pendentiumque spes atrocior, proviuincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant: et votis licet Obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope utiminis summi, Concordi gemitu poscebatur. Quae Procopius latenter a Iocipiens, arbitratusque, ubi selicius 'in aeciderit fatum, negotio Iovi ad apicem summae potestatis adlauit, sublidebat ut praedatrix bestia, viso, quod

capi poterat, protinus eruptura. Cui haec, quae it 'maturabat, ardenti, fors hanc materiam dedit impendio tempestivam. ConΙumpta hieme festinatis

ad Syriam Valens, ') iamque fines Bithynorum iu-

556쪽

416 AMMIANI MARCELLINI HUI, 6.

gressus, docetur relationibus ducum, gentem Gothorum ea tempestate intactam ') ideoque saevillimam, conspirantem in unum ad pervadenda Parari eollimitia Thraciarum: hocq e cognito, ut imis paepedito ipse pergeret, quo tendebat, lassiciens equitum adiumentum et peditum mitti iii sui ad I xaca, in quibus barbarici timebantur excursus. Diis moto itaque longius Principe, Procopius aerumnis

diuturnis attritus, et vel atrocem mortem Clemeritiorem ratus malis, quibus adllictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte: extremaque iam perpeti nequaquam timens, Praeeunte perdita ratione tacitius adoritur audacillimum, Divitenses Tungricanosque iuniores ad procinctum urgentemper Thracias inter alios celerare dispositos et Coti 1tantinopoli moraturos follemniter biduum, per quosdam ex iisdem numeris notos sollicitare properans: quia cum omnibus loqui Periculosum erat ei 13 arduum, fidem paucorum elegit. Qui pellecti spopraemiorum ingentium, sub consecratione iurisiurandi promisero, se, quae vellet, cuncta iacturos: favorem quoque polliciti conturmalium, tuter quos ipsi potiorem Iocum obtinebant in suadendo, sti 14 pendiis excelleutes et meritis. Utque Condictum est, ubi excanduit radiis dies, idein Ρrocopius diductus in cogitationes varias, Anastasinuas halu eas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi loca

ia noverat signa: ' doctusque per arcanorum Conscios, omnes ici eius studium consensisse societates coita nocturna, 'ὶ fide salutis data libenter adni insus, constipatione vendibilium militum cum hono re quidem, sed in modum tenebatur obsessi: qui ut praetoriani quonda in 'post Pertinacis necem lici lautem imperii praemia Iulianum susceperant, i pliquoque

557쪽

VALENTINIAN. ET VALEN s. 565. 41

quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt. Stetit itaque subtabidus excitum putares ab in- 1 Si seris) nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in P

Lein in paedagogiani pueri speciem, purpureis

opertus xegminibus pedum: hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scena limulacrum quoddam insigne per au-Iaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum. Ad hoc igitur dehonestamentum hono- 16rum omnium ludibriose ' ) sublatus, et ancillari adulatione beneficii alloquutus auctoreS, Opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primutias, procellit in publicum multitudine stipatus armorum: lignisquo sublatis erectius ire pergebat,eircuiticlauius horrendo fragore scutortini lugubre

CODCrepantium, quae metuentes, ne a celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis Conflictarentur,

densius ipsis galearum Cristis aptabant. Huic io timidius incedenti nec resistebat popu- t

Ius, nec favebat: acceudebatur tamen iosita plerisque vulgarium novitatis repentina iucunditate', ea re potius incitante, quod Ρetronium, ut praediximus, divitias violenter augentem, omnes eademinente detestabantur, qui sepulta iamdudum negotia , et redivivas nebulas debitorum in diversos oriadines excitabat. Cum itaque tribunal idem adscen- 18 disset Procopius, et, cunctis stupore defixis, time. retur silentium triste: procliviorem viam ad morialem ut sperabat) existimans advenisse, Per artus treis more distula implicatior ad loquendum, diu tacitus stetit: pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum

558쪽

susurro pretio illectorum, deinde tumultuariis suciactauiutiouibus plebis Imperator adpellatus incondite, petit curiam raptim. Ubi nullo clariΙsimorum,

sed ignobili paucitato inventa, palatium pellimo pede sestinatis passibus introiit. is Mirantiae quidam profecto irritione digna principia, incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari soriaci exemplosorum, haec accidille primitus arbitrantes. Si Adramytteuus Andriscus de genere quidam infimae sortis, adusque Pseudophilippi nonicu ''ὶ ovectus, bellis Macedonicis tertium addidit grave. Sic Α - ti hiae Μacrino Imperatore agente, ab Emesa He- liogabalus exivit Aatoninus. Ita inopino impetu Maximi ui Alexander cum Mamaea matre confossus est. In Africa superior Gordianus tu imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus, vitam laqueo spiritu intercluso profudit. , et VII., Igitur cupediarum vilium Hercatores, Et qui intra regiam adparebant, aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inviti, alii volentes adsciscebantur: nonnulli omnia tutiora praesentibus r si, o civitate occulte dilapii, Imporatoris castra. petivere itincribas festinatis. ω Hos omnes Sophronius vivacillimo cursu Pra gressus, tunc notarius, praesectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam Prosecturum, ut vaporatis aestibus Cilietae iam letantiis ad Antiochiae percurreret sedes: textu narrato gestorum, spo dubia tu talibus percitum et stupeniatem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arreis

Pturum.

3 Qui dum itineribus properat magnis, attonti II ima cura Procopius in dies agitabat et uoctes , sub-

559쪽

ditivos quosdam ostentans, qui astutia considenti partim ab oriente, alii o Galliis se venisse, et Valentiniatium cibi ille fingentes, CunCta Patere novo et favorabili Principi memorabant. Et quia res 4nOVae Petulauter arreptae celeritate muniri solent interdum, ne quid sormidandum Omitteretur,

eum sestinatione Nebridius in locum Sallustii

Praesectus praetorio factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praeis sectus in vincula compinguntur : et iubetur civitatem curare solita potestate Phronem ius, esseque magister ossiciorum Euphratius, ambo Galli, tostiis tutis bonarum artium spectatissimi: et administratio negotiorum castrentium Gomoario et Agiloni revocatis in sacra1nentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor. Quia igitur Iulius co-5mes per Thracias copiis militaribus praesidens, op- . pressurus rebelles, si Comperisset Conata, ex propinquis stationibus timebatur, Commentum excogi tatum est validum: et quali iussi1 Ualentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteria adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinois polim, strictius tenebatur. Haeque callida fraudo bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae,

admini eula ausis tumultuariis maxima CO mPRTarunt.

Ρost quae ita eventu laetiore completa, Araxius 6 exambita regia praetorio praesectus accessit, velut Agilone genero suffragante : aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet ossarentesi cum praemiis . Utque in certaminibus intestinis usu ve-7nire contingit, emergebant ex Vulgari faece nonnulis Ii, desperatione consiliisque ductantibus caecis: contraque quidam orti splendide, a culminibus

summis adusque mortes et exilia corruebant.

560쪽

42o AMMIANI NARCELLINI XXVI, 7.

8 Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur

esse composita, restabat, ut abundans cogeretur militum manus: et impetratum est. facile, id quod in publicis turbamentis aliquoties ausa ingentia, vel f iustis exorsa primordiis impedivit. Transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum P ditumque turmae, hiandeque aceeptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum sitae, iamque exercitus species adpareret: promissis uberrimis inhiantes , sub exsecrationibus diris ici verba tutavere - Procopii: hane polliciti pertinaciam, quod eum xo suis ') armis defensabunt. Inventa est enim occalio ad alliciendos eos perquam opportuna: quod Constantii filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens, necessitudinem praeteudebat et Iuliani. Adeptusque est aliud tempori con- ruum: quod Faustina, matre puellae, Casu prae-ente, quaedam acceperat habitus insignia prinei-ri palis. Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum: et electi quidam stoliditate praecipites ad eapessendum Illyricum missi sunt, uullo praeter Petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi Principis, aliaque ad illecebras aptantes: quos correptos Equitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diverso IaPOeuarum. Pariaque deinde metuens, Obstruxit tres aditus angustis imos, Per quos provinciae tentantur Arctoae, unum per ripensem DaCiam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas , quem adpellant Acontisma. Hacque cautela,

vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis, magna perdidit inBrumenta bellorum.13 Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus, iamque revertens per Gallograeciam,

SEARCH

MENU NAVIGATION