장음표시 사용
331쪽
creatae evacuaverit, aptismus grariae percipiendae, ac dignus devotio. nis munere erit. Dat enim Dominus
ibi benedictionem uiam , ubi vata vacua invenerit . Et quantδ persectius infimis quis renuntiaverit , de. magis sibi ipii per contemptum sua moritur, tantb gratia celerius venit, copiosius intrat, di altius liberum
mirabitur , & dilatabitur cor eius in ipso; quia manus Domi ni cum eo, de ipse se posuit totaliter in manu eius usque in saeculum . Ecce sic benedicetur homo , qui quaerit Deum In toto corde suo , nee in vanum accipieanimam suam . Hic in vanum accipiendo sacram Eucharistiam, ma gna promeretur diving unionis gratiam ; quia non respicit ad propriam devotionem,& consolationem, sed ad Dei gloriam, & honorem. CAp. XVI. quadrires tates norat Chri Io aperire, εω ejus gratiam postulare debemus. r. Dulcissime , atque aman tissime Domine , queni nune devoth desidero sus
332쪽
cipere , tu scis infirmitatem meam di necelsi talem meam, quam patior; in quantis malis,& vitiis jaceo;quam saepε sum gravatus, tentatus , turba tus , & inquinatus. Pro remedio ad te venio , pro consolatione , & levamine te deprecor . Ad omnia scientem loquor , cui manifesta sunt omnia interiora mea , ct qui solus potes
me persectE consolari, & adjuvare. Tu scis , quibus bonis indigeo prMomnibus , & qutin pauper sum in
virtutibuS. 2. Ecce , sto ante te pauper, renudus, gratiam postulans, ct misericordiam implorans. Refice esurientem, mendicum tuum; accende frigiditatem meam igne amoris tui; iblumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae . Verte mihi omnia terrena in amar tudinem omnia gra via , re contraria in patientiam , om nia infirma & creata in contemptum, di oblivionem . Erige cor meum ad te in coelum , & ne dimittas me va-
fari super terram. Tu solus mihi ex oe jam dulcescas usque in saeculum, quia tu solus cibus, & potus meus, de gaudium meum, dulcedo mea, & totum bonum meum.
333쪽
praesentia accendas, comburas, di in te transmutes,ut unus tecum emciar spiritus, per giatiam internae unionis, & liquefactionem ardentis amoris. Ne patiaris me jejunum ,& aridum a te recedere: sed operare mecum misericorditer , sicut saepius operatus es cum Sanctis tuis mirabiliter. Quid mirum, si totus ex te ignescerem , dein me ipso deficerem ; cum tu sis ignis semper ardens, & nunqua den- cienS amor corda purificans , & inte, Iectum illuminans λ CAP. XVII. De ardentἱ amore, i vehementi as ritu fuscipiendi Chrisum. a m summa devotione, Se desidero te Domine suscipere, quem admodum multi Sancti , & devotae Personae , in commupicando te desi- ceraverunt, qui tibi maxime in san-etitate vitae placuerunt, & in ardentissima devotione fuerunt . o Deus' meuS , amor aeternus, totum bonum.
meum, felicitas interminabilis ' cu- , pio te suscipere cum vehementissimo desiderio, & digrussima reveren
ardenti amore , cum toto eordis affectu, & iervore,
334쪽
tia Ru m aliquis Sanctorum unqua habuit, di sentire potuit. Σ. Et licEt indignus sim omnia illa sentimenta devotionis habere . tamen onero tibi totum cordis mei affectum , ac si omnia illa gratissima inflammata desideria solus haberem. Sed & quaecumque potest pia mens concipere, & desiderare , haec omniλtibi cum summa veneratione , & intimo fςrvore praebeo,& offero. NihiIopto mihi reservare , sed me & omnia mea, tibi spontE , di libentim moimmolare. Domine Deus meus, da redemptor meus,cum tali affectu,reverentia, laude, & honore; cum tali gratitudine, dignitate & amore; cum
tali fide, spe, & puritate , te ariecto hodie sulcipere, sicut te suscepit, de
desideravit Sanctissima Μater tua gloriosa virgo Maria , quando Angelo evangelizanti sibi incarn tionis mysterium, humiliter, ae devote res pondit i Ecce ancilla Domini fiat mihi secundtim verbum tuum. a. Et sicut beatus Praecursor tuus excellentissimus Sanctorum, Ioannes Baptista, in praesentia tua laetabui dus exultavit in gaudio Spiritus sancti, dum adhue maternis clauderetur
xisteribus t At postmodum cernensi, inta
335쪽
12ἰber IV. Cap. XVII. his Inter homines Iesum ambulantem , valde se humilians, devoto cum asse ctu dicebat: Λ icus autem spons,qui
stat & audit eum,gaudio gaudet prQ- Pter vocem sponu:Sic & ego magnis in sacris desideriis opto inflammari, di tibi ex toto corde me ipsum prae sentare.Unde & omnium devotorum cordium Jubilatione , ardentes assectus,mentales excessus,ac supernales illuminationes,& coelicas vitiones tibi offero , di exhibeo cum omnibus virtutibus, & laudibus ab omni cre niura in coelo , & in terra celebratis, di celebrandis, pro me, di omnibus mihi in oratione commendatis, qua
tenus ab omnibus dignὲ lauderis , &in perpetuum glorificeris. . Accipe vota mea , Domine Deus meus, & desideria infinitae laudationis , & immensae benedictionis: quae tibi , secundum multitudinemqneffabilis magnitudinis tuae , iure debentur. tibi reddo, & redde re desidero per singulos dies , & momenta temporum , atque ad redden- eum mecum tibi gratias , & laudes, nes coelestes Spiritus, ac cunctos siriles tuos , precjbus, & affectibus inulto & cXoro. r. Laudent te universi populi .
336쪽
tribus ti linguae, & sanctum,ac merurifluum nomen tuum , cum summa rubilatione , di ardenti dovotione magnificent. Et quicumque reUere ter, ac devotδ altissimum Sacramentum tuum celebrant. , & plena fide Tecipiunt,gratiam, & misericordiam apud te invenire mereantur , & pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione , ac fruitiva unione potiti fuerint , di benθconsolati ae mirificε resecti , de sacramenta coelesti abscesserint, mel pauperis recordari dignentur. CAP. XVIII. Quod homo non si e riosus scrutator Sacramenti sed humilis imitator Christio
a se,& inutili perscrutatione huius profudissimi Sacramenti e si non vis in dubitationis profundum submergi. Qui scrutator est Majestatis, opprimetur gloria. Plus valet Deus operari ,quam homo intelligere possit . Tolerabilis, Placi humilis inquisitio veritatis, para ta semper doceri . & per sanas Pa-uum sententias studens ambulare. 2. Beata
337쪽
a. Beata simplicitas, quae dissici- 'les quaestionum relinquit vias,& plona , ac firma pergit semita mandatorum Dei . Multi devotionem perdiderunt , dum altiora scrutari voluerunt . Fides 1 te exigitur, & sincera vita, non altitudo intellect sis, neque profunditas mysteriorum Dei. Si non Intelligis , nec capis , quae infra te sunt , quomodo comprehendes quae
supra te sunt λ Subdere Deo, & humilia sensum tuum fidei, & dabitur tibi scientiae lumen , prout tibi fuerit utile, ac necessarium . 3. Quidam graviter tentantu
de fide , & Sacramento, sed non est hoc ipsis imputandum , sed inimico. Noli curare, noli disputare cum co- itationibus tuis , nec ad immissas aiabolo dubitationes responde ; sed crede verbis Dei, crede Sanctis eius, di prophetis, & sugiet 1 te nequa inimicuS.Saepe multu prodest,qubd talia sustinet Dei servus. Nam infideles,
ct peccatores non tentat,quos securEaam possidet: fideles autem devotos variis modis tentat, & VeXat. . Perge ergo cum simplici , &indubitata fide , ct cum simplici re- .
verentia ad Sacramentum accede. Et
quicquid intelligere non vales, Deo
338쪽
8 De In latioκe Chr Lisi ipotenti securE committe . Notusallit te Deus , fallitur qui sibi ni nil credit. Graditur Deus cum simplicibus,revelat se humilibus dat intellectum parvulis , aperit sensum puris mentibus ,& abstondit gratiam euriosis & superbis . Ratio humana debilis est, ct falli potest, fides a tem vora i lii non potest . E. Omnis rario , & naturalIs investigatio fidem sequi debet , non
D cedere, nec infringere. Nam fides, & amor ibi maximὲ praecellunt, ct ocultis modis in hoe sanctissimo, α superexcellentissimo Sacramento operantur. Deus aeternus,immensus, infinitaeque potentiae facit magna, α inscrtitabilia in coelo, & in terra, nec est investigatio mirabilium operum eius. Si talia esient opera Dei,ut sa-eile ab humana ratione caperentur nec essent mirabilia , nec ineffabili dicenda .
