M. Antonii Maioragii Dissertatio apologetica, in qua plurimæ corruptæ & vitiosæ locutiones Gaudentii Merulæ notantur et castigantur, nuperrime inter veteres auctoris schedas Mediolani reperta et nunc primum typis descripta

발행: 1664년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

c a praetermittis, nihil enim, utopinor, unquam . praeter Calepinum, perlegisti. qirem Grammat corum soles emporium dc divitias appellare. G: Mediolano publico proclamate est ejectus.

M: O miranteruditionem Merula tuam ' nesciebam certe te tam peritum esse, aut tam diligentem ut etiam norariorum, quos vocant, verba scrutareris. hoc nimirum est delectiam habere verborum, quaerere quae etiam causidici vocabula soleant usurpare. atque equidem primo aspectit obstupui, quoniam talem nunquam antea dictionem audiveram. quid, inquam, hoc monstri est quid est, publico proclamate ejici. ac primo suidem esse mendum in scriptura arbitrabar, deinde postquam intellexi notarios pro edicto publico solitos dicere si cum proclamasson potui scientiam& acumen tuum non vehementer admirari.ostendis en m mehercle mirificum ingenium. nam si dicimus poema, poematis cur non etiam proclama, proclamatis sed vereor ne i sti Juvenes, quos ego latini candoris amatores esse scio, tuam inscitiam videant, qui non intelligas, haec omnia Graeca esse nomina quae ita declinantur,ut thema, epigramma. Hoc Vero tuum proclama ex barbarorum colluvione profinxisse. Quid igitui tibi fa-

52쪽

- ης M. ANTONII MAJORAGII

ciam' etiam si velim defendere non possum. nam auditores illi non adeo obtuse gesti spectora, ut non facile agnoscant, te omnino delirare. G: Citra controversiam principes. M : Hoc quidem modo loquuntur plurimi,sed

felici illa Ciceronis aetate, nemo unquam citra controversiam dixit, pro sine controversia. G: Vicariatus titulo Caesar ornaVir.

M: Respicite parumper quam sit selix hic noster Merula, nullo enim timore legum , nulla superstitione imbutus est, quicquid in buccam venit illud evomiti nec tam studiosus est latinitatis quam libertatis. vult sibi licere potius evomere quIm diccre. ild ad me, inquit,ia vicariatus non est latinum vocabulum. Satis est quod mihi placet. At ego tib r contra dico, cui placent haec barbara vocabula , non illi posse Ciceronem aut Terentium placere . quare non meo judicio damnatus est Cicero, nequc Terentius, sed tuo. C: Dominium Urbis restituere volens. M: Neque dominium Cicero dixit unquam, neque tricenarium numerum.Quod vero dicis: habebant &. vitae, & necis auctoritatem, absurdum est, & improprium .dicimus enim habere vitae &necis potestatem non auctoritatem, ut Cicero pro domo

53쪽

domo sua .late P. Font usi litae neci ae potestatem haberet . ρ Salustius in Ciceronem, ex pta libertate omnium nostrum riuae ne inquepotestatem ad te unum revocaveras. G: Quam sit nostra civitas antiquissima. M: Quam recte memoriter tenet institutiones suas videtis ne,ut etiam hoc loco quam pro quantum superlativo adjunxerit ξ sed advertite flosculum elegan iorem. . G: Et quia aestus intuentissimus urgebathi M: Quis vestrum adeo fuit oculatus unquam, .ut aestum intuentissimum, pro maximo calore, vel in Terentio, vel in Tullio notaret ' At Merulano as locutionis Veneres excogitat. dum e

nim nos in Ciccrone notamus, nimios ardores, Ec

catores maximos, ille nobis aestus intuentissimos adducit. Cicero de Natura Deorum Ethesilaium flatu

nimii temperamur. calores. ad Quintum fratrem: ego ex maximis caloribus, non enim maiores meminimus, in Arpinati summa cum amaenitate fluminis me refeci ludorum diebus.

G: Cum lebes sit vas coquinarium. M: Omnino Gaudentius noster Tincae Placentini similis est, qui duos in uno verbo solaecismos committcbat. nam neque coquinarium vas latine dicitur , neque .id unde deduxit hoc vocabulum, hoc

54쪽

8 M. ANTONII MAJOR AGII

hoc est coquina reperitur. dicimus enim culinam non coquinamJuvenalis: captum te nidoresce putat illecuta. e. Cicero in epis olis. oblitusne esse orum i lorum, quos apudNkiam, O ingentium culina n cumG-phioeptimiae unum etiam addant flosculum, deinde finem dicendi faciam. neque enim est animus omnia persequi. G: Nihil tamen adaeque fuit admirabilius. M: O locutionem notatu dignissimam adaeque admirabilius. dic mihi Merula, quomodo possit hoc fieri in si admirabilius, quomodo adae que & si adaeque, quomodo admirabilius ξ noli

tuam sapientiam occultare. repetunt a te omnes isti Juvenes diIcendi cupivili mi hujus rei rati

nem. est ne aliquid quod eodem tempore ad aliquid aliud collatum possit esse magis & minus aut par&majus certe negabitis. ergo qui dixit nihil adaeque fuit admirabilius, insultissime locutus sit, necesse est. Restat illa ultima sordidorum verborum, &obsoletorum, & barbarorum farrago , quam quoniam affectasse dedita opera videtur,hoc tempore non tangam. tantum admonebo

Dragiletum illum quicunque sit, non enim agno sco, qtsi in extrema parte Dialogi Lectorem ali quitur, ut hunc Merulam,quamvis fortasse civem

55쪽

suum, odio novercali prosequatur, & suas injurias ulciscatur, quod eum induxerit tam conto te, & barbare loquentem. Nam endecasyllabum illud hujus Dragheti, quod Dialogo praefixum est, adeo politum ac venustum est, ut pluris sit faciendum , quam totus Dialogus. Nunc ad vos me verto candidissimi Auditores, qui me patienter, de benigne tamdiu loquentem audivistis ,rogoque atque obtestor; ut quaecunque a me dicta sunt, ea vos in bonam partem accipiatis, de existimetis etiam honorem in hac re vestrum agi. non enim me solii in offendit, sed vos etiam omnes, cum ab hac civitate pulsas ac sugatas esse bonas litera ric. Qirai: Iob; em unusquisque vestrum lix cogi tet, me non meam tantum sed vestram etiam &publicam esse ultum injuriam, meque respondere voluisse, non lacesserm ut ait Terentius j b dictis si certasset, audisset bene, quod ab ipso allatum est, sibi esse id relatum putet, Deinde quoniam non pugnis inter nos, sed doctrina contendimus , si qua in re se laesum arbitratur, respondeat,

ει utatur ea modestia qua nos usi sumus, ut de eruditione tantum verba faciat,mores ac vitam ne a tingati quamvis ita vixerim ab ineunte aetate, ut, .

neu cupiat quidem, possit in mores meos quic-

G quam

56쪽

quam vere diccre tamen non Vos latet quam odio- sitim sit falsis criminibus accusari. De vobis autem nihil dubito, quin me omnes ex animo diligatis quemadmodum ego totam Mediolanensium nationem non solum diligo, sed etiam vehementer amo. Itaque spero me brevi tempore publica oratione declaraturum quantum huic civitati debeam, & quantum Vos omnes colam atque obse nem. Interim eam quam de me concepistis opinionem retinete, praesertim cum jam aperte intellex ritis me id praestitisse , quod fueram pollicitus Non enim q squam, ut opinor, amplius dubit rinotest qtun placiti fecerim', ςum quirneoli1- di io Ciceronem ac Terentiurn damnatos esse fin- Ixit, impudenter esse mentitiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION