Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

XXIII.

292 HISTORIAE FIR ANCI CAE

Ergo a Rege populorum saltu, qui si nullus sit , nullam esse salutem oportet: etenim

misi: m esse calamitate temporum eo .it; nam Carolmper quid eo nomine censa

tur Z quem regi adhucst necesse, non regere, qui consulere aliis adeo non potest, Ut ne sibi quidem , qui traetare ferrιm dextra non potest , qua necdum cala m m i erit illi quidem honos stius, nee sivant superi ut Caroli magni soboles regno expungatur, at suo tempore ubi corpus 9 animus , vires s peritiam rerum asse quent ire Prosti redim interea qui Regem simul regnumqtie procuret , alterumqVeatteri semiet incolume , qui nec commodius neque honestim peti, quam ab ipsa Fraxesa debeat, nisi velit ipse a feroci Germanorum gente Arnu hiim arcessi, adolescentem , imperirnm re m , temerirrium , sua gentis fortuna , vctitque Franciam hactenus dominam ct regnoram fontem atque originem , alieno mancipari imIerio , contumeliose feruire , ct fieri accisionem levisimam , qua caput esset omnis dignitatis. Hertabantur itaque , pateretur se vel in Regem,

vel in Regni Regisque tuic rem inm gi; Regique si studeat, semet ipsi Regnum

secorum , postea, si superi velint, adeundum ; s patriam peristilis ereptam velit ipse eripiat, nec pudore suo vel contumacia , praecipitem trahi in ruinam sinat. His similibusque Elido pulsatus, nondum tamen victus , Finiacis adactus est regni curam suscipere ; & ab Gualterio Senonensi Archiepiscopo inunctus est , indigno Procerum ipsiusque facinore, cum Carolo Rege lcgitimo nemo alius inungi debuerit: verum audaciae & ambitioni, cum aequitate & iure non bene convcnit. Eudoni in Regnum prouecto primus labor in Normannis fuit. I iamne Sequana usi in Neu striae calamitatem, unam urbem Parisios amni impositam ut claustrum atque repagulum reuellere atque euertere , omni ope Secrant antea connixi, & eo anno omnibus viribus contendebant. At frustra posita opera , fortitudine ciuium urbim admirabiliter propugnan- rc , experiuntur , utrum euadere per amnis aggeres possent, & relicta

urbe a tergo, t quae posita in insula, duo intcr sequanae brachia j aduerti, fluuio in Burgundiam penetrare , quam ut intactam & suis praedationibus illibatam, maximopere ingredi & percursare armis cupiebant. Verum & id consilium irritum fuit, nam Parisienses,vel rati hostes permisso amne admoturos ad murum machinas, vel explorato consilio stiperiorem amnem, unde commeatus largior, praerepturi; objiciendo qua munimenta , qua aggeres , qua nauigia, qui seipsos repulsis semper Barbaris, noui consilij necessitatem fecerunt. Nec protelatum diutius , initurque inconditum ex temeritate de robustis viribus facinus r nauigia e fluuio in siccum retrahunt, & imposita partim plaustris , partini ipserum vehentium humeris, longo circuitu duorum millium, supra ipsam urbem in alueum apertum & incustoditum deserunt, nautae exim ij, quibus dorsutri& humeri pro ventis forent &' nauig. abili amne , quique vere vectores nauigia veherent, non veherentur. Ita libens in utramque ripam excursionibus, ad Ica unam fluuium , unde in Burgundiam aditus nauigaiit, eoque similiter superato, ad Senones validam & opulentam urbem te applicant, spe facilis oppugnationis, qua perfecta, via amplissima in Burgundiam totam patesceret. Castris illico fossaque latissima urbem claudunt , moxque lenta

302쪽

LIBER SEXTUS. 29s

obsidione, omni machinarum g e re aggrediuntur: Cives egIegie navat 1 opera, munimenta propugnant tam fortiter, ut post semestre in oblidionem, Barbari abiecta spe expugnationis recellierint; B triglindia tamen direpta misere & incensa. Inde amne secundo Iursiim I)arilios deferuntur, S nauigatione intercludentibus molitionibus ciuium, iterum iram & indignationem

in muros expromunt, tandem fatigati obsistentium viribus , rursiim aduer- se Sequana nauigantes, Matronam amnem ingrediuntur, totamque Campaniam de uastantes,Trecas vi bem capiunt atque inccndunt, vagatique longius Tulli & Virdunt suburbia populantur. Tandem praeda graues nauigia

repetunt, iamque tertium vecti Parisios, omnique adhibito ad aperiendam viam conamine, cum si audquaquam proficerent, iteriuri doli uarii remiges terrestre iter emensi nauigiis, se receperunt in Sequanam,ac versi ad laevam, Constantiensibus igni & ferro tantumnon deletis; ad Aremoricos daturi tandem tot caedium poenas diuerterunt. Aremoricos duos inter principes Alanum & Indicheilem, factiones geminae dirimebant; eo periculo iius,quod de imperio contendentibus, mortem inter atque imperium , nihil cisci me- dis. Eam ob rem priuata utilitate restinguente publicam , neuter in communem hostem vires exerere; opportunius rati si aemulum publica pestis inuolueret. Ita obiectae Barbaris copiae impetu primo caeduntur, ac late agri diripiuntur. Donec comperto quanta utrique immineret pernicies, clademque alterius ad cladem aemuli viam sternere; per internuncios reconciliati , stati iunt hostem communem viribus ivlictis repellere, atque imperium, de quo lis postea foret, conseruare. Vcrum & Indicheilem aemulatio gloriae rapuit: Quippe ut victoriam aemulo praeriperet,cui ut aetate, ita & prudentia concedebat, illis in hostes ducit, primaque acie fundit ac sternit: At eos persequutus incautius exceptus a fugientibus interficitur. Alanus iam sine controuersia Britanniae princeps, viribus utriusque factionis contra stis , Normannos ab Indicticilis caede confirmatos aggreditur , vovetque, si victoriam reserat decimam bonorum partem Deo & sancto Petro Romae offerend.ura; toto exercitu in simile votum coniurante: inde coelesti ope fretus cum hoste confligit, potiturque victoria , quindecim millibus Barbarorum caesis,uix quadringentis fuga semiatis. Ita praedonibus ubi diu

impune fuerit, suum est patibulum, pilatisque saeuissimis scopulus suus. Ab

ea clade Fraiiciae a Normalinis aliquantulum oti, fuit, & in Lotharitagiam auersa calamitas; torrentis instar; ab altera ripa quam aggeres muniunt exundantis in alteram. Nec ideo Eudoni regnum tranquillum & pacatum fuit; statim enim arma in Valgari uni Comitem prompta. Is Eudonis Nepos aliquot Procerum conspiratione , adolescens nobilis, amplitudinis cupidus, in spem regni adductus; quod occupantis fore videretur, rebcllat

in atriinculum, Laudunumque firmam &in unitam urbem invadit, inde turbas propagaturus in caetcras : Quod malum auersurus Eudo, urbi confestim exerci tum admouet, obse llamque cogit ad deditionem, Valgario potestati suae contradito : quem mox euocato conuentu publico , damnatum conuenientium calculis, ut reum majestatis, truncavit capite solemni successu ambitionis infirmae. Supererant coniurationis reliquiae in Aquitaniam

Eudorium rebasiem

vincit. Laona

303쪽

XXIV.

Carolus Sim. ρυx in Re

19 HISTORIAE FRANCICAE

sparsae, Ranulphus, Gosbertus, & Ebulo Abbas sancti Dionysij ; quas

perist quuturus in eam prouinciam Eudo progreditur. Eudo ne in Aquitania agente ad exscindendana conspirationem , noua molitio longeque honestissima a Proceribus Francis excititur. Eius autor de ductor Fullo Archiepiscopus Rhemensis , demortui Hincmari succenser , vir pietate & prudentia ciuili conspicuus, cui adiuncti praeter caeteros, Heribertus & Pipimis Comites. His in conspectu erat Carolus Ludovici Balbi Post hunnis filii is, iam pubertatem nactus, annum a decimo quartum ina pleuerat; nullo honore , nulla regiae stirpis praerogativa, vilis propc modum ac despicatus , priuatam vitam vix tutam degebat: Ocear-rebi tu eo Martisti, Pipini ct magni Carali seges amplissima meritoram, quos

heres unicus referebat , miseri adolescentis occursabant animo Iugubres casis, iam orbi m patre in lucem edulim , atratis pannis pκstatisque cunis exceptum , regno natum semperque eiectum , tutoris nomine ei locatum Caratam patruelem , criti

pUilti bona diriperet; eo abdicato Praedonem nouum insιrrexisse , qt i e priuato σsubdito proditione turpissima in pares or Regem lsurpet imperium , ct Iitulo gubernationis latro thuaist in patrimoniam alienum. Sat patientia datum Rege impi bere , nunc ipso natura legumque placitis fui suarumque rerem potente , inritandem consilendam ct aquo, nec Uranno θυι endi moaum yrorogandum ulteritis. Eo consilio usi absentia Eudonis, Episcopi Proceresque haud pauci, Carolum in Regem cooptant, inungitque Fulco solemni ritu. Moxque dat litteras tum ad Amulphum Germaniae Regem, quibus facti rationem reddit , docetque Franciae Regnum a stirpe tradi non electione; Carolum Regem esse legitimum , Eudonem tyrannum ; tum ad Formosum supremum Pontificem , tum ad Vidonem Imperatorem opem a singulis ema-gitans ad vim opprimendam , iusque sanciendum. Eudo interea, rebus in Aquitania utcumque compositis, celeriter regressus, regni tenacior quam ius strret, longeque obstinatior in eo retinendo quam fuisset in recusando ; adeo piceum imperium, est adhaeretque tractanti, Roberto fratre adscito, cum exercitu valido mouet in Carosum, & aequitate firmiorem quam viribus dat in fugam, regnoque exigit. Carolus impos consilij ad Patrue lem Amulphum tunc habentem comitia regni Vormatiae , opem imploraturus se confert; dc delinitum muneribus, excusans quod iniussu eius regnum capessivissct , amicum praestat atque beneuolum. Tum ad eius gratiam plane expugnandam , regnum quasi antea incerto iure usurpatum, sibi ab Arnulpho conserri patitur, ut necessitatem asserendi doni siti imponeret,& mendaci beneficio verum educeret. Ita Episcopis, Comitibusque' Lotharingiae iustum, ut Carolo frequentes adcfleui, armisque pol sessionem Regni conficerent. Et quidem obtemperatum est , paratis copiis quae extorrem Regem throno reponerent , sed virtutis species imperari potest,

virtus ipsa non potest. Carolus cum Austras iis magno tumultu ad amnem Axonam in Campania penetrat ; tuebatur Eudo imam oppositam numerosis sortique milite , parata pugna si hostis transimitteret; Austras, confidentia Francorum perterriti, nec ausi decertare praelio, deserto Carolo, se in sua quique receperunt oppida,alienae iniuriae tam mali vindices quam sitae

304쪽

suae emendar seduli vigiles. Carolus omnium inops in Burgundiam fugit, icrebris excursionibus regnum infestans, quod tenere non poterat. Anuno i Carolo, noua Eudoni orta molestia , ex vicino potente de cupido. Arnul-pho erat ex pellice filius, quem Zuenti bolcium barbara voce inauditaque hactenus Franeis, de charissimi aulici nomine dixerat, is in primo ado- lescentiae flore, in publico Vormatiensi conuenta , a patre Lotharii Re- 'gno praeficitur , euocatis Austra si is, praeuioque consensu. Eum in convcntum Eudo dc Carolus certatim miserum , ad demerendam veteris novique

Regis beneuolentiam, tulit tamen priores Eudo , seu diligentia seu fortunae cursu, beatos potius quam miseros promouentis. Venit itaque Vormatiam perbenigne ab Arnulpho exceptus , donis magnificis cumulato,& postulatis ad stabilimentum Regni impetratis , succelsu exultans Franciam repetit, obuiosque sortuito legatos Caroli, Fulconem Rilemense ai& Adalongum Comitem , ad Arnulphum mistas , easdem ob causas ferro aggreditur, caeditque Comitem , eripiente fuga Antistitem. Nihilominus Zuenti bolcius regno admissus , & ab utroque statim expetitus , ad Carolum se se applicuit; praeclara in speciem & laudabili amicitia, qua calami tofum Regem sed legitimum , opulento & potenti, at inuaseri anteferret; sed ipsa re turpi & perniciosa cupiditate , ut pulso Eudone praetextu & iustitia Caroli, ius unius & possessionem alterius tuto inuaderet. Igitur eam

in laruam comparato magno exercitu, Laudunum urbem , qtiae tunc Franciae iis in partibus propugnaculum obsidet; totisque viribus oppugnatam, premit; votos ustratus , fortitudine obse librum , muros ipsissimis corporibus munientium: quocirca aduentante cum cxcrcitu Eudone , dc obsidionem soluit & incepto destitit; renunciatis tam Eudonis odio , quam amicitia Caroli. Nec alia spes assislsit Carolo , saepius deliberanti Norman-Hos euocare in opem, quando a suis proderetur laetarie , nisi intercessisset

Fulco, tam in Regem fidus quam in Deum, barbarisque auxiliis absterruistet optimum Principem , spe facti coelestis subii dij. Quod demum incogitanti oblatum est , fato Eudonis , quem morbus Ferae in Picardia rapuit; magnus vir haud dubie si minor fuistet, nec praeripuisset Regi imperium; seruatum illud quidem , sed sibi , quippe multum interest, iusta agere, de iuste. Sepultus est in Regum Mausolaeo , fortuna ipsum etiam

funus coronante. '

Eudonis morte omnium votis exceptus est Carolus , quasi sanata ocu- XXV. Iorum albugine restitutus passim visus Proceribus; nulloque renitente in posscssionem Regni admisitas est. Eo prouecto paucis annis Arnulphus iam Amulphi Imperator e vivis raptus est morbo pediculari; purpuram enim etiam insectorum vilissima amotum ; δc Ludovico legitimo filio 3e haerede in quo

postmodum Caroli magni stirps in Germania exaruit Zuent. bolcius nothus erat deiectus Regno Aultraliae , iuuenem impotentem animi corruptumque vitiis uniuersa gente eiurante.Eaque res conferebat in pacem Franciae, amoto principe audace & turbulento , alioque suffccto, cui praeter molestiam absenti procul, voluntas de facultas infestandi Franciam deforet. Ita aliquot annos praeteritis calamitatibus pace consultum est; donee

Norman

305쪽

HIs TORIAE FRANCICAE

Normannis magno & ita fenso agmine Ligerim de Sequanam inuadentibiis, iterum ad terrorem & arnia est ventum. Quae belli series quisve modus, incertum admodum ut reliqua sere, ad Hugonem Capetum : ex fine constat mutuas clades, & mutuam lassitudinem fuisse; siquidem Rotio aut Rodii l- pluis Normannorum Princeps, ultro, percussit foedus cum Carolo ; quo victoris partim , partim victi conditiones daret atque admitteret. Victoris

fuit, quod illi & luis Neu striae pars, quam supra designaui in Carolo, attributa est possidenda; victi, quod iure Beneficiario, & cum onere praestandi homini j, transiuitque praeterea in Caroli Religionem , bona fide sacris

undis ablutus, cum toto exercitu , Gisia Caroli tilia in uxorem accepta :ita crudelissimae gentis ferocia domita , consultum prouinciae , inani iam de vacuae, atque impositum nomen Normannia , ipseque hostis ad tuendi Regni necessitatem adactus. Imo iacturam rependerat Lotharingia, in Carolum hoc anno transmilla, quo Ludovicus Arnulphi filius e Caroli magni stirpe postremus in Germania sine liberis obiit; Proceribus Lotharingis Carolum appellantibus, dum Germania sbi dominum qitaereret. Verum Carolo calamitas grauior imminebat, reuiuiscentibus Eu- donis partibus in Roberto fratre. Dii dum ille priuatae sortis impatiens , instrucbat clam machinas , Episcopis Proceribusque abductis vi in Regnum inuaderet , si qua se opportunitas daret. Ea nata ex nimia Caroli beneuolentia , qua quendam Aulicum Aganonem prosequebatur ; huic

uni fidere, unum consulere , unum audire , uni arcana mentis , consilia rerum & prouinciam omnem committere, quodque Regum cst vel infirmorum , vel diffidentium , non modo unum anteponere caeteris , sed caeteros ne longo quidem interuallo in secundas tertiasve partes admittere. Id cum Proceres a Rege auerteret, potcstatis partem ambientibus p

rimum qui propius ab ea abscedunt, obseruatue Roberto , odii fomitem incendente, facta est statim defectio , ac Robertus in Regem inunctus

de coronatus. Carolum in hac rerum conuersione, nec destituerunt vires nec animus ; validum exercitum paraucrunt Austra si ij , quo suffultus ad opprimendam rebellionem in Franciam venit ; habetque hostes obuios ad Axonam amnem , haud procul Suessione ; ubi pugna atrox atque anceps conserta , quippe hinc Ducis , illinc militum victoria fuit. In aestu praeli j Robertus acerrime dimicans, ad stabilivndam nutantem coronam, peromptus cst ; scribuntque multi ab ipso Carolo necatum tyrannum , transfixo ore lancea Regis exsectaque lingua ; nec facinori tam praeclaro si uim praemium fuit; Roberti ducibus tanto ardore pugnantibus ut Austras, in fugam acti fiat, Rege ipso victore ne caperetur , partcs victi obeunte ; ita tuo tum ignauia, cui opima spolia debebantur , laostis spolium fuit. Nec in eo sortissimi principis calamitas stetit, nam Ob Heriberto Vero manduorum Comite Sanquintini in fuga exceptus & honorifice in speciem ; paulo post ab eodem coniurationis participe in custodiam datus est, ac Castrum Theodoricium ductus, vitam reliquam in vinculis egit : hoc uno facto agnomen Simplicis meritus,

quod perfido fidem habitasset: quanquam nec prudentis est suspicari eum Diuiligod by Corale

306쪽

qui nunquam, nocuit, nec impriidentis illi se tradere, qui in potestate Vol Cinoi . ,

inuitum habeat. SIMPLEX.

Rege capto deliberatum est inter coniuratos, iam sublato utroque capite , quid ineundum consilii; nec dubitatum , quin nouus Rex eligere- XXV I. tur , Francica gente Regum cupidissima , verumque optatura, si personato ,& adulterino destituta seret. In eo seligetido , anceps fuit consultatio ;inde Hugone Roberti filio ambiente natalibus, hinc meritis Rodulpho ista inua Burgundo Roberti siusdem genero; quippe Emmam filiam uxorem duxerat, dit. scribitque Glaber, Hugonem serorem Emmam millis fido nuntio consuluisse , virum mallet Regem , virum an fratrem ; illamqtie indubie pro muliebri indole, respondille ; malle se viri genu osculari quam fratris, gnara scilicet uxorem inter & sororem Regis quantum interest et , pararique Regnum trifariam, viro, sibi, & liberis. Vt ut si de Hugonis mente, siue is aetate siue modestia Rodulpho detulerit, siue praecellentes Rodulphi dotcs dubitationem omnem exhauserint, is in Regnum vocatus est, ac ab Seulso Rheniensi Archiepiscopo Suessione unctus & coronatus, Einina coniuge in eundem honorem admissa. Erat autem dignus quouis fastigio, tum di- Anno s13. snitate corporis, tum virtutibus animi, Richardi Burgundiae Ducis filius , paternaeque iustitiae aemulator acerrimus, nisi hanc dira iniitria , in Carolum illata foede maculallet; adeo facilius est, ab aliis ius quam ab se exigere , plerumque virtute austera in modicis, in magnis praemiis molli& facili. Interim Edgina Regis Angliae filia pridem nupta Carolo, audito

viri casu in Angliam fugerat cum Ludovico filio , in appendicem paternae miseriae , iam extorre, & fortunae , si Deus sineret, commodiori feruato. Attamen erat in vinculis Carolus , &tametsi orta Rodulphum inter Carali in& Heribertum altercatione, liberiori custodiae sit per milliis , tamen cito G tr Πρημredintegrata amicitia, nam utrius ite intererat non seiungi in odia ; iterum Corolus arctiori carceri redditus, in Peronae arcem millis est, ubi postmodum situ & squallore carceris obiit; dignus quem misereretur posteritas. Quippe haud dipnus miseriis, quas ab cunis in sepulcrum tulit, in Anno sis. luctu natus, in vinculis mortuus , medio tempore sine regno Rex , & cum Regno miser. Rodulphus administrauit regnum virtute maiori quam adierat, Normannis saepius prosti satis, ac Guillelmo Duce Aquitaniae , &Gilberto Comite Cabilonensi aliisque Proceribus, imperium detrech. antibus, sub iugum missis ; iustitiae tenax, legumque vindex acerrimus, ut 1 praedonibus, priuatisque caedibus ipso Rege immunis Francia aliquanti: per Auxene. quieuerit. Morbo obiit Anti si odori nulla prole inquam paterna inuasio

transmitteretur.

Iam Hugoni Roberti filio videbamur omnia ad Regnum occupandum XXVII.

prompta , corona ipsa caduca Dropemodum S: sine haerede , iuris qhiae- l

dam species patris & patrui hereditatem cernentis, Procerum maior pars sbi addicta , aetasque magnarum rerum auida & capax. Confra Procerum vota tuo. ambienti iura studia, saltem aemulantium ne in parem saepius transferretur sceptrum ; in quibus Heribertus quanqliam astinis , nam Hugoniau, inculus, fide ancieiti ue Hugo eraeterea li dulEhi in uasoris frater atque

307쪽

198 HISTORIAE FRANCICAE

hcres, iam ut patrimonium Regnum inspectabat; Adel statius Rex Angliae Odginae frater , nepotem deturbari throno haud passurus, & fortasse

pudor inniriae & moderationis intermedia securitas maior ad honestum &fas nutantem iuuenem inclinarunt: hoc uno facinore magni cognomen quod adeptus est postea omnino meritus. Habito igitur Francorum conuentu , autor clia egitimi Regis ex Anglia reuocandi ; PI irimum hactemo

contra im ct aqvnm noxarhin contracti. m , praterita calamutatibus temporum danda , exo; bitata ibus in vi. redeundum tandem , at quando legitimus Framciae Princeps superesset , Ludovicus natus e Ccrolo i vovi e nobiliysma stirpe Ca rosi Magnilac prope diuinit ηι e Regni procellis per naufragia Oceani ereptus oeseruatus ; eum in thronum oportere evehisiiccussum iam tempestatibus pluribus , statim iusto domino constabiliendum. Omnium allcnsu Hugo auditus; quis enim Regnum repudiante illo expeteret; praeterquam quod nunciabatur Ridestanus cum Guillelmo Duce Normanniae , Rollonis filio, agere, adiungendas vires , & Ludovicum auito solio restituendum. Decreta omnium calculis ad Angliae Regem legatio , cuius princeps Guillelinus Senonensis Antistes, qui factis, cum infecta esse haud possent, veniam flagitans, Francorum omnium aperiret vota sibi reddi postulantium Regem ; quem postliminio reducem , maiore post hac cultu, amore & reuerentia prosequerentur. Obita legatio ; nec apud Anglum elegantibus verbis opus fuit, ad impetrandum quod cupiebat maxime unde peteretur; duntaxat iusiurandum praebitum , & Obsides dati iii securitatem ; reductusque in Francia in Ludovicus cum matre; luculento exilio quod pepererat Regnum ; unde& illi Transmarini nomen adscitum est. Optimatos in quibus eminebat Hugo prae caeteris, exceptum Bonoitiae celebri pompa Laudunum deducunt ; ibique ab Artaldo Archiepiscopo Rhenacias Chrismate unctus est

Se coronatus. E tot proceribus detrectabat unus imperium , Hugo frater Rodulphi, Niger dictus , ut Hugo Roberti filius Albus nuncupatus , ad discriminandum utrumque ; isque Lingonibus factionem alebat; in eum igitur Ludovicus conuersus, oppugnauit urbem tam valide , ut sibi Hugo metuens, noctu fuga euaserit: parta inde Regi victoria, selixque iter Parisios coeptum. At Hugo uterque noua audacia Burgundiam partiuntur, Regique praeter victoriae nomen si perfuit nihil. Sensum iniuriae distulit Hungarorum in Franciam inundatio, barbarae gentis , uniuersam Europam habentis in praedam, quae Germania Italiaque vastata , instar incendi, longinqua per proxima rapientis , se effudit in Franciam. Ii pulsis Hunnis erumpentes ex Scythia , in Pannonia consederant, de praeter figuram nihil quod hominum foret exhibentes , per Leuissimam immanitatem in captos atque innoxios grassabantur. Imo δc figuram ipsam deformabant, nam matres longe saeuissimae , ut ad crudelitatem fingerent liberos, recens natis laniabant vultus plagis inflictis, ut sanguinom sugcrent, nondum poti lacte , assuescerent vulneribus , dc effundendam in alios immanitatem haurirent. Nec Francis praesidium aliud , quam patientia fuit, miscrorum atque inopum clypeus, toties Normannis oppositus ; & rursum abscedentibus Hungatis, in civile bellum futurus vlui. Etenim

308쪽

LIBER SEXTUS.

299 Etenim Hugo post iniuriam Regi illatam, gnarus minores obliterari

maioribus , duna maiorum metu levium sensus extingititur, cum Proceribus in Regem coniurat ; quorum princeps Guillelmus DuX Normanniae Tisi se Arnulphus Comes Flandriae stam a Balduino haec Dynastia radices egerat) ,- de Heribertus Viromandus : iisque accessit per imprudentiam & cupidi- . talem Ludovies, Otho Rex Germaniae, cuius soror iam Hugoni in gno xxviiii

enupserat. Postquam stirps Francica in Germania exaruerat ; Regnum opulentum , qtiod iure spectabat ad Carolum Simpliccm , gentis comitiis delatum est , primum ad Conradum Franconiae duccm; tum comortuo ad Henricum Aucupem dictiun, filium Othonis Saxoniae Ducis , ab Viti-chindo Saxone illo fortissimo arcessentis originem ι Henrico patri Otho successit, primus hoc nomine , idemque magnus rerum gestartim gloria Mamplitudine , isque est quem rebelles modo cum Lildo uico nostro componunt. Quippe Lotharingia Germanici Regni acccssio, regebatur nomine gubernatoris, a Gilberto Duce Othonis affine, cuius sbrorem GeΩberga in in coniugio habebat; is porro Othoni infensus, Lotharingiam Liidovico primum obtulerat quasi iustam atque lesitimam hereditatem; deinde bello in Othonem moto, & ab eo victus, Rheno submerstis perierat. Tum demum Ludovicus, Austra si is id summopere cupientibus , quibus Germanicum imperium graue esset, in Lotharingiam penetrat, reg-mamque occupat ; Otho in vindictain foedus arctius cum Hugone nectit, ductoque exercitu Ludovicum Lotharingi a pellit. Rex inter has angustias, cum bello impar est et, pacis artes tentat; Et Othonem expugnat, abicina Lotharingiae spe , ductaque uxore Gesberga Gilberti vidua; mox Guillelmum Normanniae Ducem aggrelliis , probum virum & ab omni noxa sponte auersum, firma & probata donatione Normanniae iuxta Caroli patris sancita, eum auocat a rebellium globo. Nihilo secius rebellantes in incepto perstant, urbeinque Laudunum , quae una dumtaxat Regiarum partium erat , graui obsidio premunt. Rex ad eam eripiendam cum in hostes duceret, conserto praelio, funditur fugaturque ; urbe nihilominus expugnatorum vires repellente.In eo rerum articulo, cum desperata omnia Regi,& abiecta forent, noua spes suscitatur; partim Aquitanorum in Principem fide, Guόllelmo corum Duce , cui capiti stupeo agnomon sitit, ob fauam prolixamque caesariem, praeclara subsidia deducente ; partim Stephani summi Pontificis diris in re ociles pronunciatis, sed maxime Othonis adolescentis a scedere temperantia ; quo dcmum authore de conciliante , redintegrata est Regni pars clamentia Principis condonante iniurias. Sane Othonis laude haud modica ; cui alienum detriincimim, ut plerumque aliis , non suum commodum foret. Nec tameia Diuina Iustitia in conspirantium p cssimo connixit diutius XXIX. in Hcriberto Veromanduo ne sario Caroli proditore atque carnifice; is cum M. HInii

graui morbo plurimos inter cruciatus decumberet,vita ad exitum exitium- r. d. i/risque verpcnte,moni rus a sitis,ut domesticis rebus, ac praesertim procurandaeaninnae mentem intenderet, interpellatus sepitis id unum respondebat,

duodecim fuimus, qxii in traditionem Caroli iurando consensimus : iisque

309쪽

Normanni

ananaum.

3oo HISTORIAE FRANCICJ

vocibus ingeminatis , nullo poenitentiae signo animam vomuit, fine magistcrribili , clitam cluc in commenti sunt de suspendio alii. Mox longe iniquior molestiorque caedes , Franciam nouis tumultibus conturbauit; Guil - lelmus Normanniae Dux Monstrolum in Picardia castrum , vi ereptum ab Arnulpho Flandriae Comite, receptum armis Eloino veteri domino resti- lucrat Icam ob rc in Arnulphus, caeca vitione in nefas raptus, Guillelmo innoxio necem machinatur: fingit sibi animum este licinandae cum Duce arctae amicitiae, petitque colloquium , quo indicto , conueniunt Pectuiniaci urbe, ad Somonam ; & prope in insula quam ambiebat amnis circumfluens. Post amica verba ultro citroque commutata, cinabula in ripam Guill cimus cnattigans, reuocatus a Flandro solusque in siccum prosiliciis,

illico a perculibribus Flandri perimitur; vel ut scribit Glaber a Theobabdo Catinucia si Comite , auerso ictu truncato capite ; frustra Normannis in obiccta ripa , ad tetrum spectaclitum reclamantibus. Erat Longus Ensis agnomen Guillelmo, quod praelongo ferro succinctus incederet, admodum religiosus S: coenobilicae vitae amator, repertaque in ipsius gaza cilicium, funis , de vestis Monachi quibus se deuotierat, expeditis ciuilibus robus. Eiusmodi caedes non admodum grauis Hugoni fuit, quod Nor-inannus a conspiratione primus defecerat, nec Regi praedam cx turbatione captanti. Itaque cum Guillelmo unus dumtaxat filius aetate tenera superesset Richardus , nec tueri paternam ditionem possct , confestim Rex Rhotomaghim aduolat, & puerum clientelare munus pro sessum Laudunum abducit ; honorifice in speciem ut dignius cum liberis Regiis

aletetur , reuera ut Regiae potestati obnoxius , Normanniam simili totam contraderet: secus tamen euenit quam meditabiatur ambitio. Arnul-phus caedis conscius Regem adit , placatrimque leni de sensione obtei 1a ad se traducit: inde Richardum sorte asperioribus a Rege verbis increpitum cum Osino animaduertisset, erat is Normannis educationi ducis Iositus , nosceretque arcana Flandri commercia , suspicatus malipiam alumno suo coqui; re cum eo deliberata, simulato morbo lecto decumbentem , intra fasciculum herbarum abdit; c cubiculo extra urbem , vetante nullo , delatum humeris , mox fasciculo explicatum , apparato ad ecura rem equo imponit, alioque ascenso cursu praecipiti Codiciacum, ad Comitem Silvane tensem ducis auunculum pervehuntur. Dux ab Comi

te perbenigne exceptus, Silvanechum ducitur , simulque Comes ad Hugonem mittit, oratum ut pupilli Ducis tutelam susciperet, & ab iniuria Regis defenderet, idque Hugo sponte pollicitus. Rex comperto sumto , palamque testatus fidei sitae iniuriam fieri, Arnulphum in consilium adhibet, tragrsiasque vindicta aut cupiditate , eo auctore ad euertendum 1 tutela Richardi Hugonem, qui unus consito pollet intercedere, misso nuntio , offert dimidiam Normanniae partem, quae ultra Sequanam porrigeretur , si deserto duce, ipsi adesse ad occupandam prouinciam vellet. Nec conditionem Hugo detrectauit, fide atque ossicio utilitati posthabitis, itaque expeditionem partiti , Rex ad obsidendum Rhotoma-

sum, Hugo Baiocas simul diuersi proficiscuntur. Administrabat prouin

ciam

310쪽

clim Bernardus Damis fide in Principem suum si ectabili, qui utrique L. novi

tempestati impar , eas ut diuideret, iustum & honestum dolum excogitat. e v x Regem aduenientem Rhotomagi excipit, ipsum proicitus se premum do- T A se minum, promptamque Obsequio proii inciam totam ; postea ubi penitus f M A κ 1 voluptate Imperi, animum imbuit, apud ipsu in conqueri Iur , quod par- N v s.

reni Normanniae opulentiorem atque ampliorem Hugoni ccssisset, cum uniuersam ipse prouinciam haberet nullo negotio dictis obsequentem. Rex illico praeceps in retia , cui minime omnium fortunae socius Hugo gratus ellet, ad illum mittit qui iuberet a Prouincia sua abscedere , neci lacere vexari qui sui forent: & is quidem in praesciuia patuit, sed moestissime , vindictamque in Regem meditans ; cuius Disto ipse sine operae pretio fidem fefellillit. Bernardus uno hostium amoto intendebat in alterum ; clam scripserat ad Aygrotum regem Daniae, Richardo affinem , in uasam pupilli, a Rege Franciae ditionem , & discrimen vitae imminere , nisi ferantur suppetiae , si ipse adesset cum nauibus, utrique damno posse

Occurri. Nec Aygrotus cunctatus cum nauibus vicenis binis Caesa roburgum appellit, copiasque exponit ; Bernardus velut totius fiaudis inscius, ficta trepidatione Ludovicimi monet , Danum exscensionem fecisse , remque versari in discrimine : Ludovicus contractis copiis Lauduno quo iam reces Ierat mouet Rhotomagum , socioque Bernardo , recta in hostem; ibi conciliante Bernardo , ipe concordiae facta , si Duces colloqueremur ; Rex comitantibus paucis, in colloquium venit; erat in comitatu Regis Eloinus cuius causa nex illata Guillelmo fuerat, id obseruans e Danis unus , proditionem homini exprobrat , quod in Richardum si ret, quem unus tueri maxime atque defendere debuisset, simulque stricta bipenni in eum irruit & caesum obtruncat, mox colloquio in dimicationem verso , Franci imparati ab expeditis Danis opprimuntur , Ber- nardo cum aliquot Normannis in Francos pugnantibus : Rex ipso dum adornat fugam a Dano capitur ue captiuusque a Bernardo Rhotomagum ducitur , primo Normannicae fidei experimento de iusta cupiditatis poena , per opulentiam ad inopiam redactae. Gcrberga ubi Regent captum audiuit, ad Regem Angliae, & Othonem stat rem adiciis enixe opem e filagitat, qua cunctante ad Hugonem versa , huius interuentuli bertatem Regi conficit , magno ad insertunium incremento , quod ab inimico & aemulo Rex tanto beneficio obrueretur : praeterquam quod Hugoni. in pretium operae Laudunum castrum Gerberga tradidit. Da

ii Bernardo pro Rege obsides Lotharius filius , de duo Praesules , iique dimissi, Richardo Duce suorum ingenti laetitia in ditioncm patris

restituto.

Hugo interim gloriam liberati Regis regno ante serens, quippe Marin XXX-telli instar ducebat amplitudini haud paulo maiori imperare Regibus LMOuiem inquam Regno , probata Richardi indole atque potentia , eum sibi deuincturus arctius, cooptat in generum , desponsa Agncte filia; hoc uno, vinculo aut horitate Regis missa in vincula. Nec id Regem latuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION