Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tradauri

HIS TOPIAE FRANCICAE

iam eii im rerum sacrarum institores erant atque commercia. Ea honesta in speciem atque utilia , nisi Gostini Abbatis sarichi Germani timor an ambitio perturbasset omnia atque per citisset. Erant ipsi cum Hugone & Theodorico inimicitiae , a quibus sub Balbo multa grauia toleraverat, eratque periculum ne sit Abbatiam , quod intentaveratri inuaderent; quem ut metum abs se discuteret, eo usilium init pcrniciosum iuxta ac callidum. Captus in pugna calamitosa ad Andernacum , qua Ludovicus Carolum Pa-muim profligauerat, ductus in Germaniam nerat , contraxeratque cum Regni proceribus ut erat ad Aulica obl quia factus , praesertim cum Rege Ec Luit gar de Regina , consuetudinis plurimum. Ex perspecta Reginae indole , ambitionis honorum que immodicae , prima telae ollus subtegmina; post ex dubiis regis natalibus totam contexuit. Adit Conradum Comitem, Primo semens,irgit inuidia , collecta in amklos toritate Regni si regem futant, tuan gratiem timorem incutit a Bosone Theodoricos potestatis summe compotes , haud ulla re modica contenti foremnnsia Irannide grauiori, quam qua in pares ab nouo imperis usurpatur , addebat ct religionem, quod shirq Ludoviciti ct Carolamannus furto suscepti , indigni essem Francia Regno, ea pestandum quidem Regina foetum , dum in lucem prodiret et tero, eique deferenaum Regnum si mas foret, sed interim ob bonum publicum, Ludovicum δGemmama prope arcessendum , qui pupilli tutorem ageret, auctoritate oe opibmfulciret rem Francicam, ct aboleret notam infamia , e Francorum fastis expuncta adulterina sobole. m. priuatas rosura agi in publicu hec Ludovicum immemorem beneficyfore, frequentem in Germania , res Francisas permissurum, quonum ope consequutum eas se meminisset; Iis Conradus haud cunctanter per-1uasus es moxque pluribus amborum ambitu , tum Episcopis tum Comitibus, in eand cm sententiam ductis; iis factionis suae hominibus Conuentum assignant, ut quando Rex fato citet functiis, ad citent de Resno, Regnique commodis de liberaturi. Facile Gossinus eo in Conuentu sententiam suam obtinuit, ut incerto Rcginae partu & dubio, spuriis ad haereditatem Regni imparibus, ad Ludovicum Germaniae Regcm mitteretur, qui nauis iactatae gubernaculum capiat, ac nascituri Regis , si placeret superis, iam- qtie nati dum adolesceret, vices impleat , publicae rei fructu amplissimo. Et missi legati verbis magnificis qui oblato Regno Germanum orarent ut Lietas se conferret, Proceres omnes ituros Obuiam , nulloque refragante euecturos in 1olium. Ita priuata utilitas fucat se publica, saepiusque fasti rgia turrium , late ruinam trahunt, si praecipitantur. Ludovicus Legatione ad mi illa , conculcato recenti quod contraxerat foedere, de crat iustitiae umbra vel species, cum exercitu Metas usque progreditur ; de inde Virdianum : rogantibus coniuratis eo acccderet, & excusitatibus quod adesse Metis non licui flet ; misera gentium depraedatione interim di feritate barbarica saeuiente milite. Repentino hoste perterriti Boso , Theodoricus , & Qcij , nullo parato cxercitu , statuunt corpus abscissione membii seruare ; legantque Vird unum ad Ludovicum, qui conquesti de foederis violatione , & implorata in Regum aetatem teneramitiisericordia, tandem in pacis pretium Lotharingiam Offerant, orentque - Regem

292쪽

Regem ne civili bello Franciam implicet, suique meminerit, quomodo Deus pupillorum Regum atque lugentium patrocinium tutelamque suscipiat. Hae conditiones ad Ludovicum perlatae bellum amouerunt; erat Operae pretium belli, ampla prouincia nullo periculo concessa & tradita, insumque belli praemium ante aleam largitum, & erat quaedam clementiae species, Principi si cum utilitate conuenit non aspernanda ; larua moderationis, pupillos patrueles non spoliare , & victricia arma cohibere. Ideo admissa conditio, reiectique Gossinus & socii, toto conatu urgentes ut bello instaretur, uniuersam Franciam Ludovici fore , suorum igia auia palmam infringi, praemioque leuissimo certam opportunitatem corrumpi: nihilo secius repelluntur , & accepta Austrasia , Ludovicus Franco furtum redit. Gossinus deturbatus hae spe nouam inceptat ab Luirgarde Regina ad quam profugit una cum Conrado , incendit cupidissimam seminam spe totius Regni ; conqueritur quorundam ignauia consiliis suis fidem non Drhabitam, factionem inuiolatam integramque affirmat, spondetque capi te, si modica sufficiamur auxilia, adulterinos Reges deturbari polle. Cre- 'dula mulier, nam quae optamus ea facilia credimus, virum reducem grati itis increpat, quod bene coeptis destiti sic t tam cito ; quod palliis esset tantum Regnum sibi deripi manibus, saltem arma expediret, ferrum educerct, tentaret aleam martis, non pro suorum se cordia rediret infecta re, sectos S foederatos delereret, primumque consiliuni poenitentia notia peruerteret. Haec Regi impotens coniux ; at Gostino & sociis augebat animos; ellent in propolita re conflantes , se nunquam si iamque operam defuturam ; Ludovico iter in Germaniam intimam suscipiendum , ob fratris Carolomani aegritudinem desperatam, rediturum confistim, & magno exercitu reuersurum in Franciam , seque ipsem Regi haesuram comitem pollicebatur , per se sturamque ut prima consilia perducerentur ad exitum. Quibus fide habita Goninus, & in maius augens, ut eandem fidcm consortibus faceret, integram factionem interea muit, aluitque Conradus , agrorum direptione pagorumque incendiis. Verum Franci Proccres Ludoviciabccssu , dinito spiritu liberiori, coronandum Regem illico statuunt, imo communi consilio fratrem utrumque Ludovicum & Carolomaiuinare propemodum pares, aequis partibus euehendos in solium , ut aequalitas ambitioni occurreret, communi silue utilitas concordiam pareret , a G glutinaret ; annitente praeterea Bosone , ut suspicor , qui generum Carolo manum malebat Regem, quam priuatum & subditum. Quocirca ambo inuncti in Reges , in Ferraricia si Coenobio ; ac postea Ambiani Regnum partiti si int, Ludovico obtinente Parisios, & Neustriam , Carolomano Anno s-9. Burgundiam de Aquitaniam. Et quidem Regum excitata spes statim : quippe Normanni agros ad Ligerim deprcedantes, ab Regibus, a nauigiis longius intercepti, magna occilione deleti sunt,& Vigeiana amne plerique absorpti. Sed δc notia Ludovici Germanici expeditione , res Franciae constabilitae sunt aliquantum. Is redux ab Carolomano , cuius mortui regnum adierat , nouis facibus Luit gardus incensus , ea concitante invasurus Franciam reducebat exercitum , aderantque Goninus de Conradus, immcnsis

293쪽

XVIII.

E. I. Rex

pollicitis alma fulcientes; & videbatur bellum grauissim viii imminere. Vcrum ut res liumanae liliat, bellum pace , malumque bono mutatum est ;Frainci Reges praesenti animo ad repellitulum hostem obieceriuri sese ; destri utus a pleri lique Collinus promi lsis non stabat, anceps erat bcllum si

Committeretur ; magnis utrinque tam iactura quam praenito , quibus G rmaniae Rex petanotus , nec is 1 ua sponte in bellum ergebat, cum Patrue libus paternum foedus instaurauit,& concordiam mutuam in communestiostes pactus, se Germaniae reddidit ; tandem extincta factione Gossini; sibique damnum supra quam timuerat arcci Iclue. Post contractam cum Ludovico concordiam , placuit cum Carolo Ludovici fratre eandem sancire ; ut quando Carolomannus obierat, ambo utrimqtie fratres tam animorum nexu quam sanguinis iungerentur ; nccCaroli magni lix perium tot in capita spamum spargeretur in partes. Et cxco foedere a Germanis fratribus , praebita Francis ad profligandos liostes auxilia ; Francique inuicem auxiliares Gerinanis. Confestim in Hugonem Lotharii sputium inscstum Austratiae, & paterna iura repetentem signa conuersa; Regesque Franci cum Ludovici Germani copiis, in eum inuecti, cum fuga abcilci, Theobaldam sororitim eiusdem,& legatum congredi au-stim , magna clade in sugam egerunt: moxque armatis dispositis qui Regni fines in Normannos tuerentur c Gandauo quam occupauerant crebro

cxcurrentes, ad nou im bellum & haud paulo grauius se accingunt. Bosoducta ut scripsi, Hermen garde in coniugem Ludovici Imperatoris filia , in dotem obtinebat Prouinciam partemque Burgundia: : ea Ludovici patristi ereditas ad filiam contra Francorum morem dc uenerat; nam hactenus proli sexus dcterioris, apud Franciae Reges pars nulla obtigerat, praecipue in secunda stirpe Carolo uingiorum , & Carolia, Caluus cum ad Imperium aduolatiit, Hcrmen gardem habuit in potestate, Prouinciam nondum ausi sinuadere , nc Ludovictim fratrem exacerbaret, de ad repetendam hercditatis partem impelleret. Postea Boso ignaro Carolo Hurmen gard cm duxit, sibi lite Prouinciam uxoris nomine arrogauit, moxque ab repetente Italiam Carolo des ccit cum pluribus , gnarus quicum sibi res est et, nec Imperatore incolumi sibi tutam Prouinciam fore. Calui morte Bolonis rus in vado positae, nam Richil di se adiungens,& partium caput a Ludovico Prouinciam suam obtinuit, poena imminente , si superest et Carolus, vertente in praeiariatum : curauitque ad stabilimentim,dblidius beneuolentiam Romani Pontificis adipisci,demeruitque Ioannem honoribus & beneficiis 1, unde qtiae sita quam supra scripsi adoptio. Imb & nouo vinculo familiae Regiae se se

annexuit, filia Carolomanno in matrimonium data. Balbi pOIt obitum, cum Hugone & Theodorico stetit a Partibus iuniorum Regum, dumque ipsi coronantur, sedata nondum tempestate , de procellam nouam Gollino &Ludonico Germano minantibus, improuisb ambitu Regem se dixit. Traiadunt Annales, id uxoris impuli , & muliebri comploratione perfectum ;grauiter enim sublimis animi fimina angebatur, quod illustrissimum splendor cm natalium, Caroli magni proneptis proxime ab charis limo Imperatoia te progenita , Leoni dc sponsa Imperatoris Graeciae filio, priuato coniugio iobscura

294쪽

bus.

obscuraret, & ab Imperatore deiecta, ncc Regi nupsissici; diciturque inter- LVno Vi minata Boseni, quae mutam se mortem, nisi vitam lionestius duceret, fasti- e , gitimque throni conscenderet; tam aptum solum est ad ambitionis semen. tem femina , tantique est sexui ad obsequium nato imperare. Igitur Boiogratum facturus vel uxoli vel sibi quem enim diadematis fulgor, non prae-1tinguat ) Epit cop:s ditionis suae coii uocatis, qua intentans minas,qua pollicita oggerens, persuasit ut se in Burgundiae Regem inungerent & corori Hent, Ioanne Pontifice nouum hunc titulu suo poli calculo confirmante. Et ob id nouum Regnum intra Franciae viscorae vi lcctibus Fraciae eductum cst an exsectum ; proximo scilicet Monarchiae casis,cum distractae partes rotum amplant: Arelatensu appellatur a pluribus, Neotericis tamen, nam mantiquis neminem legi , qui id nomen usurpet, & quam simillimum vero Burgundiae dictum, tum ad instaurandam appellationem veterem,& dignitatem, tima quod in secunda stirpe a prouinciis regna, nusquam ab urbibus, arceti bant nomen. Crediderim opinionem exortam quod plerumque Boso Arctate ageret, amplissima urbe, & situ ad Prouinciam Burgundiamque regendam percommodo;non negauerim tamen a plerisque Prouinciae Regem appellataim. At cum id gestum ciliet sub Regum fratrum exordia, ciuili Germanicoque bello nutantia, mox stabilita pace in nouum Regem arma commota sunt. Ludovicus & Carolomannus ducebant exercitum Germanorum copiis a ictum;& ad Viennam, quo martis impetus ingruebat; Carolu S iam Longobardiae Rex, venturus erat cum milite. In itinere Matisco castrum captum a Regibus, quod a Bosonis praesidiariis tenebatur ; dein Viennam

Ventum. Eam urbem Boso veterum Rcgum celeberrimam cladibus, accurata diligentia munitam, validissimo praesidio propugnandam commiserat, uxore & filia ibidem relictis, vel in obsides fidei tuae, vel in custodes alienae , ipse in montes proximos receperat se paraturus subsidia , & in omnem sortem incolumis. Adsunt postmodum Carolus Regesque fratres vrbemque amplam obsidione cingunt. Verum partim noua spes , partim nouus timor , bene inceptam rem statim conturbauit. Carolus oblata Imperii spe , ad quam inflammatus auiditate rapicbatur, sacramentis quibus. dam inter Reges sancitis, reli ista obsidione in Italiam aduolat; de sincia te tum foedere,cum illius nexus, priuata utilitas desinit. Postea nactus a Normannis ;qui facta in Neu striim irruptione, capta Ambiano, direptoque Corbciensi Coenobio vagabatur impune, Ludovicum euocauit ad Rcgni sui tuitioncm. Solo Carolomano cum imminutis admodum copiis,in Obsidione perstante. Ludovicus in Normannos progressus, primo faustis auii iciis confl:git, iis magnam partem concisis , rc liquis , in fugam actis; at in ipso victoriae fructu & apice , consternatione inopina perculitas, quasi per sicquerentur hostes qui fugerent, conmersis vestigiis , retrocestit, receptumque non absimilem fligae instituit, scii Diuino nutu, seu trepidatione incondita , qtiae

remere cla consu Se gesta conicquitur. Normanniis ad se ex fuga rediens , comperto patiore hostium , coque audacior , reparatis ordinibus regressus iterum, interminatur bellum atrocius. Etenim Ludovicus , errati S leuitatis poeniicias,obfirmato utcumque animo copias quas contrahere potuit ire

XIX.

295쪽

perit.

gi: HISTORIAE FRANCICAE

hostem educit, nec dum ausus palam acie congredi, castrum ligneum excitat, quod instar propugnaculi suos ic geret, & parito discrimine hostes repelleret: sed vi nihil mctui tutum est, pauidisque animos nulla arx facit, repertus nemo est qui custodi ciuium castriura susciperet; ita & castrum &campus saeuienti hosti apertus; donec finis praedandi praedae copia factus. Nee id unum vel ignauiae vel infirmitatis flagitium ; contractum aliud statim post Ludovici Germaniae Regis interitum : si quidem Austrastae Proceres , pertae si dominationis Germanicae ad Ludovicum persu fiunt, orantque summopere, ut se in pristinam fidem reciperet, quando illata vis cessaret, de quae rapuerat Ludovicus Germanicus , mortis beneficio vindicata, prioribus dominis oporteret restitui, membrumque Franciae corpori

inseri. Re in consilium addιicta , dimitti Austrasos, & ad eos qui Ludovici

haeredes forent, ceu iustos dominos transmitti placuit; deliberatione orta vel religione , ne foedus nuper iuratum cum Carolo abrumperetur ; vel metu ne praepotens iam S Imperator, violati foederis poenas cum foetiore& abunde repeteret. Austrastis tamen ad repellendos Normannos datus cst Comes Theodoricus cum Francorum manu , ne relicti penitus proditioni magis, quam temperantiae serent. Inde Rex proficiscitur Turones , ad eosdem Normannos grassantes acerbius retundendos; Verum morbo correptiis,&lcchica ad saltisti Dionysi j deportatus, morti concessit, deliciis Si voluptatibus, ut Aimoinus scii sit, mollis & fractus : quamquam putauerim distractum aerumnis bellisque iuuenem , voluntate potius quam facultate delinitum ellu de corruptum ; ingens tamen bonum abalienari a voluptatibus vel necessitate. Imo habeo potiorem fidem Metesibus Annalibus , in quibus Ludovicus , ob virtutem bellicam commendatur, dignus, quem Franci magno luctu prosc querentur. Morte Ludovici delata regni pars ad Carolomanum , Viennae obstidionem impigre regentem ; legatique a Proceribus Neu striae missi ex templo , qui Regem omnium nomine consalutarent, rogarentque ut absque cunctMione ad comprimendos Normannos se conferrct in Noustriam. Carolomanus relictis qui obsidionem curarent forti supra aetatem animo, ad regnum devolat, tutelamque Regni:

quippe Normanni absente Liudovico amnis instar per deiectos asgeres irrumpentis, magnis urbibus Colonia, Treuiris, Leodio & Aquisgrano vastatis, direptis Cameracensibus , atque Ambianis , Vala Metensi Episcopo auso in pugnam progredi victo & occiso , iam Rhemis imminebant, capto Mosonio, propagaturi ultra victori. am, ni obsisteretur. Iis igitur Carolomanus exercitum opponens,cum suos dc bilitari in dios, confirmari hostes animaduerterct , & ab ingenti clade prope abclset, constituit belliunquod ferro nequibat auro sit perare, pactusque argenti puri & probati pondo duodecim millia, in totidem annos iuratam pacem a Normannis obtinuit, coniciatis pecunia, qui praedae modo non gloriae bella disponerent. Antea se latio fuerat nuntium de Vienna capta allatum , non vi sed deditione , ut colligo , quoniam Richardus Bolonis frater, Comes Augusto dunensis, Augustodunum scccsserat, uxore fratris & filia secum abductis. Nec aliud de Carolomano tr. aditum posteris, praeter mortem quae acerb.i adolescen

296쪽

adolescentem eximium duo de viginti annos natum , in perniciem Franciae sustulit, vel ab apro quem feruidus iuuenis in venatu persequebatur audacius, vel ab incauto latellite , inflicto vulnere inter venandum , cui ut consuleret Rex clementissimus , se ab apro fluctum finxit , tanti aesti inabat nulli obesse. Obiit absque liberis iuxta ac frater; nec audio qui Ludovicum ignauum dictum affingunt illi in filium; cum uxorem habuerit, irruis cum filia Bosonis sponsalibus ; nec per aetatem suscipere prolem quae succederet potuit, idque posteriora fatis enuntiant. Proceres Francos Carolomani mors ambagibus perplexis inuoluit. Ex Caroli Calui sobole , unde Reges suos fas etlut pctcre , supererat unus puerulus vix quinquennis Carolus, ab matre Adelahi de patri post humus natus. Ad eum haud dubie ius Regni spectabat, idque nemini contio uersim erat, sed hinc aetas infirma & rcgimini impotens ; inde Normanni rupto post Carolomani obitum foedere, id percuitum cum Rege , nusquam cum alio professi expeditionem parantes , exposcebant Regem , qui suo nutu non alieno sua dextera suoque gladio tegeret subditos , hostesqtie pelleret. Occurrebat alter latae famae magnique nominis Carolus iam Imperator, qui a corporis crassitudine , vel obesitate dictus est Classius, idemque e Caroli magni progenie, qui peritia rerum de gloria , intermortuam Francorum laudem excitaret , pupillumque Regem tueretur. In eum igitur animos spemque coniiciunt, qui uti tutoris vel suo nomine publicam rem pene deploratam capesseret. Is ex Ludovici Germanici liberis solus luculentam fratrum haereditatem adierat, nam frater Carolomanus ab expeditione Italica semper infirmus, tandem paralysi clauserat vitam, huic corporis animique dotibus praecellenti, proles non fuerat, praeter Ar-nulphum ex matre impari spitrium. Quapropter Ludovicus Franciae Orientalis Rex iunior dictus, celeriter in Ba uariam venit,& a Proceribus Ratis-

X X.

bonae fidem obsequiumque admisit, concessis Arnulpho Caranianis, siue Carinthiis modica ad Danubium regione : qui Ludovicus similiter anno post altero , Franco furti morbo e vivis raptus, prole nulla superstite ; nam

quem umina natum susceperat, is paulo ante per nutricum incuriam e senestra cubiculi in impluvium procidens, ceruices fregerat; ita tota Germania deuoluebatur ad Carolum. Porro is dudum imperium cupiditate magna ambiebat. Et primo ab obitu Balbi Patruelis in Italiam ingressus Longobardiae regnum occupauerat; inde nutantem Ioannem Pontificem , viri Imperium praeoptaret, an ipsi Carolo, an Ludovico statri nondum emoria tuo , inclinauit ad se , in Italiam ducto exercitu , Romae coronatus se lemni more Imperator. Ab Italia postmodum euocatur trepidatione ingenti, tum ad cernendam Ludovici fratris haereditatem , tum ad dispellendos Nor annos, qui famosa illa, quam supra retuli irruptione Colonia, Treuiris, urbibusque aliis incensis , partim in Australia hae strant, partim in Neu striam penetrauerant. Magno itaque iceto exercitu , cx Longobardis, Anno ssa. Francis, Bauaris, Alemannis , Thuringis, Frisiis, & Saxonibus in Ati-stras a Normannos aggreditur , iam proximo ut rebatur de gente perniciabili trophaeo : sed hoste sorti animo, prosperoque successu repellente

Francos

297쪽

L88 HISTORIAE FRANCICAE

c notu, & decerpente , aliam viam coactus ingredi Carolus de pace egit e Ca , , ψ, abnu Crunt hostium duces , praesertim Opimis conditionibus, quaeque

victoriam in adn.itientcs conferrent. Itaque ex pactis eortyna alter Gode-fridus , Christiana religione suscepta , Gisiam Lotharis iunioris regis Australiae 5 ia: n in coniugem duxit, data in dotem Frisia: alter Sigdfridus ,

immensa pecuni, donatus, vendidit pacem, tam mimeroso exercitu redem proris N publicani manus impiciate: inde alter in Frisam cum uxore , alter cum auro in Dan iam redit. Eo erant statu Caroli res, cum ad gubernaculum Franciae est vocatus, quod illico suscipiens, datoque Procerum iureiurando , statim implicatus cit Hiigonis flaude , periculosa cum Gode-

. s. fido controuersia. Hugo spurius ille Regis Lotharii, iam ab obitu Caroli Calui in spem evectus occupandi parerni rcgni,quanquam a Balbo depulsus

num turbaι- Sc in concilio Rhemensi, ab Ecclcsia per diras secretus, iterumque a Ludovico iuniorc rcgno exactus, spe neutiquam abiccta,Ludovici post obitum,. magna perduellium manu , in Austrastain irruperat. Nec modo e plebe

tenui plures contraxerat , sed e Primo libus plerique vel nouandi studio , vel a Germanicis Regibus abscedendi, furiosis praedoni se se adiunxerant :&is quidem praedo ; nam praeter mala patriae libata, Vicbertum Comitem, sibi fidum a prima pueritia, causa nulla interfecit, & Bernarium virum nobilem , eadem fide comm cndatum in paucis , ob Fride radam coniugem trucidauit, qua ipse post a vi coniuge usus. Postea Carolo Imperatore in Franciam adscito , sibi distisiis nouum socium fraudis ac belli adiungit. Ad Godesti dum in Frisiam clam nuntium mittit, A finitatis memiuerit Gisa sorore in matrimaniam ducta , nihil ini honestim quam si fratrem regem adeptus sit ; sibi ipsi nec ius ad regnum neque animum defore , or eo si modica praebentur auxilia potiturum; si ciat ea Godes idm ex numerari sima gente nec leue

opera pretitim fore , partiendo inter utrumque vendicato Regno. Hamum oblatum voravit Godcfridus, sed pudore ab repentino bello deterritus , vi h nestam in speciem causam inueniret alit faceret, ad Carolum legat, qui Confluentem, Andrenaciam , atque alia oppida vini feracia , sibi tradi peterent. Nec iniuriae quaesitus color se scilii Carolum , fraudem ideo de pulsurus staudo, respondet se millitarum qui colloqueretur cum eo , & postulata perficeret. Misitque Henricum Comitem cum Philiberto Coloniensi Episcopo , occurrente ad diuersium Rheni in Vahalim Godesti do; ubi altero die quo colloquerentur dolo composito, ab Euerardo Comite& Henrici satellitibus Godefridus necatus est ; caeterique Normanni qui incolebant Baiauiam trucidati, iure an iniuria viderint qui Regum potentiam laxiori archiorive modo metiuntur. Hugo non multo post eiusdem Henrici pollicitationibus lusus, captus est & in vincula datus, effossisque oculis , postremo attonsus in Monachum , spatium ad mortem habbuit, ad lugenda delicta. XX L. Nec ideo Franciae atque Austrasiae quieras agere tranquillasque licuit;

Normanni enim castris ad Louantum positis, cum diu ima Lotharingiam, quam Neu striam impune vexassent, castris egressi magnam rem arduamque

anno t87. animo magno suscieiunt. Conscensis nauigiis,dcdiustisque aduerso Sequani Palili Osa,

298쪽

Parisios, iam tunc urbem Regni primariam, & frequentissimam cingunt, statiuis positis ; triginta mi illa bullatorum ex gente selecta, castra imple- cbant , plane comparati urbem capere, & tandem in Francia domi ei lium fi 'δ yy gere. Ciuitatem haud immunitam propugnabant , Goninus Parisiensis . -

Episcopus diuersus haud dubie a Gossino Abbate in & Eudo siue Odo ,

Roberti Q rtis agnominati filius ; quorum ille obsidionis aerumnis fractus interiit. Carolus confestim ad obsidii nuntium Hemicum virum prudentia& militari arte clarissimum cum exercitu mittit ad obsidionem sis luendam ;at repulsus Henricus conatu irrito. Quare majoribus contractis vitibus, sub aestiuum tempus in eandem expeditionem regreditur, iamque legiones in conspectum hostis adduxerat, cum audaci ae vel Qrtitudinis impetu sibi a . mortem, exercitui consternationem & fusam parauit. Normanni com t y jui perto hostem adesse, nocturna opera & Iatenti castris circumduxerant follam , latam uno pede altam tribus , inducta ex ramis leuique stipula superficie , locis ceu portis per interualla intactis , per quae militi sio catastrorum aditus exitusque paterent. Henricus ignarus fraudis cum globo Tribunorum, lentum agmen praegrestus, castra adequitabat, situm loci

perspecturus, quidve magis impressioni obnoxium foret. Pauci hostium extra castra quasi pervigiles desidebant; qui de industria voce elata teli silue

contortis virum lacessunt; fictaque mox fuga persequentem incautius ad Dilam abducunt,nec mora dum in hostem iam proximum, equum impellit, delatus in Q llam , subsidentibus stipulis , praeceps in caput cum equo de-tio hi itur. Barbari illico in optatam aduolant praedam & undecumque telis missilibusque infesti,casu attonitum Ducem, & arctissima lla ceu vinculis

strictum & vinctum consediunt ac spectante toto exercitu, necant spoliantque, vixque cadauer ab irruente caeco impetu milite eripi contumeliae potuit : adeo ambiguae sunt virtutes bellicae, vixque secernas temeritatem aDrtitudine. Mox exercitus duce amitib ad Imperatorem in glorius redit. Porro is demum pudore & damno permotus immensis copias ad liberandam urbem perducit, admouet castra hostium casuis , nullo tamen operae pretio; nec quid dignum tanto apparatu vel Imperatorio nomine gestum cst. Donec hostes diuturnae morae pertae si , cum nec urbem expugnarent, nec more solito depraedarentur, ultro obsidionem soluerimi ; pcrmissa iis ad diripiendum regione quae ultra Sequamam protendcbatur , contumaciae

in Carolum poenas luitura , bonumque publicum promotura supplicio , quod recusarat officio. Liberata ciuitas egit gratias Deo , Mariae Dciparae , Patronis coelestibus diuo Germano ac Virgini Genoue fae, quibus salutem etiam per miracula fatebatur acceptam, adscribebatque rtitudinem hactenus praestitam. Nec quid praeterea memoratu dignum Imperator ges. CVolui πιο si , animo, mente ; & autoritate paulatim desectus: versus Augustam pudicissimam taminam , primum mutata mens, calamitatum exordium fecit. Ea Riggardis nomine, intemerato pudore S: Virginitatis flore illibato, iam dccimum annum uxorem Impcratoris agebat, erat illi cum Luduardo

Episcopo Vercellensi, honestae consuetudinis plurimum ; viro ut probo ita notae prudentiae, dc unico regni ab Carolo administro ; siue morum

Tom. I. Ο o similita Diuiligod by Corale

299쪽

19o HISTORIAE FRANCICAE

similitudine conformante amicitiam , siue occasione in rebus consiliisque tractandis. Eius nodi familiaritas suspicionem adulteri, Carolo mouit, vel aulicorum delatorum inuidia,vel sua ipse sponte , virorum ea in re sensu tenerrimo; vesanimi infirmitate a ratione iam dcvij. Noe ambigit quineam ob rem palam in concione accuset Augustam , contestatus se toto decennio quo eam in uxorem haberet ab usu coniugii abstitutisse, ac desiderare se a consorte temporantiam quam praestitillat; illa contra non a viroselum, nec 1 decennio, sed ab homine omni & a cunabulis intactam se integratiaque iurauit, seque paratam ad fidem iurisiurandi , vcl singulari certamine, vel candentis ferri examine pudicitiam suam confirmare. Nihilominus Carolus Luduarduin auu cum ignominia depulit ,& Augustae libellum repudij misit: quae nequaquam percussa calamitate indebita, secessit in Monasterium quod suo sumptu extruxerat, futura nouo sponse acceptior quem nulla inuidia , nulla suspicio ab amore castimoniae amouet.

Carolas rein Exinde Imperator in stuporem 3c alienationem mentis incidere planeque suo Impe' deficiens , civilibus & militaribus rc bus impar cile nullius iam compos, praeter umbram pristinae auctoritatis; accedente languentis corporis aegritudine. Eo in statu conuentum Procerum Triburias contiocat, in quo palam explorata infirmitate animi corporisque ; passuri ab omnibus deseritur atque abiicitur , & Arnulphus nepos, filius Carolomanni ad Germaniae

atque Austrasiae Regna euocatur, contiersione animorum tam subita , ut cranio aulicorum Procerumque Dumero , nemo unus ne ad officia quid cinhumanitatis perstiterit; cunctis ad nouum principem transeu tibus;cibo modico a Luit berto Moguntinensi Episcopo per misericordiam praebito; adeo

Regi miserum est mortuae auctoritati superilitem elle. Eratque dignum orbererrarum spectaculum imperator,in quem anica regna spoiate confluebanr, quem Caroli magni vi nomen, ita sortuna & gloria ambiebant certatim, is idem uia motis integrisque omnibus praeter se, fortunae nullo casu , nullo belli aestu, repente abiectus , spretiis , inops & mendicus propemodum. Annos 38. Nam ab Arnulpho emendicauit supplex alimenta ,& Beria ardo ex pellice filio , csim haereditatem ne priuatam quidem relinqueret, anno proximo miser esse desiit morte extimaus e nec calamitatem suam non noli erat; eo forsitan felix , quia Christiano fortique animo perfercbat, quod sanxisset Deus; amabatque caduci Regni iacturam , quae aeterno praelu

deret.

XXII Tam repentina atque improuisia calamitas Franciae maxime atque Italiae luctui fuit, nam Germaniam Arnulphus praeclarissimus iuuenis praesens tuebatur. Romam Italiae caput Tyranni plures deinceps aggressi sunt, dc pro impetranda corona Imperatoria, cui implendae tenues admodum &pusilli erant, tum in urbem grauissima damna intulerunt, pulsi inuicem pellentesque , Guido Spoletanus , Lamberti filius , Berengarius Eberardi F μης θ' filius Foroiuliensis, Lambertus a Guidone ortus, Ludovicus Bosonis fi- - si Ilus , Rodulphus Burgundiae Transiuranae Regulus ; Hugo Comes Arelatensis , Lotharius Hugonis filius; tum ipsam Ecclesiam diu exarunt foede, ac propemodum euertissent, si diuina ope non fulciretur. Sed ista, ne vager

300쪽

ger extra limites Franciae , quorum litterest scripserint; viderintque Eccle- ' lia quantum huic illi debeat, qua oppressa haec pene subuersa eii, iactata csaltem procellis sevissimis. Nihilo commodius Franciae fuit, cui ex amplissima Caroli Magni stirpe, unus supererat Carolus , Ludovici Balbi quem post humum dixi , quemque sita aetas Simplicem seu Hcbetem mmcupauit, ob ingenuos mores , vel stupidos. Is nono anno nondum impleto , cum tanto ponderi crederetur impar, ad easdem angustias rem ago bat

publicam,quibus a Carolomanni morte conflictata fuerat. Imo haud paulo maiores, quia Franciae Proceribus erat constitutum, Regem a Germanis nullum arcessere, iam gliscente aemulatione gentium de Francia in appendicem Regni futura : Praeterea noui in dies exurgebant Reguli, vcl qui penitus regni membra a trunco diuellerent, ut Bolo qui se Regem Prouinciae , Richardiis frater Ducem Burgundiae Cisiuranae, Transiuranae Regem Hugo dixerant; vel qui Ducum Comitumve titulo prouincias administrarent ad nutum , & quod precarium fuerat, haereditarium posteris facerent, Ergo Franci Proceres uno consc nsu , re deliberata ad Eudonem siue Odonem Parisiensem Comitem se conuertunt, qui dum Rex adolesceret, rem sulciperet publicam, ac manu & mente impeditissimam expedirer. Erat

Eudo e Roberto natus Comite Andegatiorum cum Roberro fratre natuminore, quem illuminabant tum paternae dotes, tum suae : nam Robertus

is fuit, cui pepererant praeclara lacinora fortis nomen , sub Carolo Caluo, εν ο tute in Normannos Franciae ensis & clypeus, ab iis demum cum audacius pu- gnat interfectus; Eudonem commendabat etiam mater Adelais Ludovici Φ 'pij filia , Roberto nupta nobilitatem cumulante gloria in obsidione Lutetiae parta , ut unus e Proceribus, facile capax imperii videretur. Iamque Aquitanici tulerant praerogativam , Eudone in Franciae tutorem lecto posteaquam Carolomannus abierat. Nec Carolus Cratius diisenserat , qui Hugone Abbate praeclarissimo sortissimoque viro demortuo , eius dignitates in Eudonem v terinum fratrem contulerat, nec abnuerat, quin Francorum Dux appellaretur. Scilicet cum tam multa viai suppeterent , iamque inuidiam restinxisset virtus, unum Francis ad vota deerat Eudonis voluntas ad Regnum tractandiim ; sapientissimo viro aestimante quanti est et, imperium in pares & in principem ipsam usurpare. Eam ut expugnarent, Franci, Burgundi, & Aquitani Principes globo facto ipsum conueniunt & benigne excipientem aifantur. Non agi iam de Ciue aut de civitate feruanda , versari in periculo grauissimo rem uniuersam , breusque nisi succurratur interituram : of eandam enimver. Franci. inter angustii , nisi liberiorem emittat spiritum I hine Germanos ab Lotharingia premere, inde a Prouincia Bo-onem ; utramque Burgundiam discerptas ab Richardo ct Hugone ; imminere Normannum, hostem perpetuum solisque cladibus perdomandum unde Francia vim contra tot mala, nisi robur ct stiritus ad reliqua membra fluant a capi misitque Princeps euios ductu atqite auspiciis regamhr ceteri atque excitentur : eum Francis morem ab ortu inditum ut ad Dor Rucise io conforment, fortes cum fortibus , ignaui cum timidis, in utramque sortem recenti exemplo , cum Carolo magno vi Iores Orbis ἱ cum Crassene unius quidem gentis, ac contemptissima.

SEARCH

MENU NAVIGATION